CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super II Epistolam B. Pauli ad Thessalonicenses lectura

Thomas de Aquino cum Sancto Paulo a Bernardo Daddi depictus

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Prooemium

[87870] Super II Thes., pr. Congregamini, ut annuntiem quae ventura sunt vobis, diebus novissimis, et cetera. Haec verba competunt huic epistolae. Duo enim tanguntur quae ei conveniunt, scilicet fructus, et eius materia. Unde dicitur ut annuntiem, et cetera. Agitur enim in ea de his, quae ventura sunt in diebus novissimis, quae sunt tria, scilicet pericula Ecclesiae, tempore Antichristi. II Tim. c. III, 1: in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et cetera. Item malorum supplicia. Ps. LXXII, 17: donec intrem sanctuarium Dei, et cetera. Verumtamen propter dolos posuisti eis, deiecisti eos dum allevarentur. Item praemia bonorum. Prov. ult.: fortitudo et decor indumentum eius. Et de his agitur in hac epistola. Utilitas ostenditur, quia congregamini. Sic acquiritur ex hac epistola congregatio, scilicet concordantium in veritate, quia discordabant de iudicio futuro, propter hoc quod dicit in prima epistola: deinde nos qui vivimus, et cetera. Ps. CXLVI, 2: dispersiones Israelis congregabit. Item voluntatum, quia cum considerant quod quaecumque temporalia sunt, in novissimo mundi peribunt, datur intelligi quod eos congregant ad unum quaerendum, scilicet caeleste praemium. Eccli. XXX, 24: congrega cor tuum in sanctitate eius. Item cogitationum ad unam stabilem veritatem. Is. ult.: ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, et cetera. Sic ergo patet fructus et materia, quia in prima munivit eos contra persecutiones praeteritas, hic munit eos contra futuras.


Caput 1
Lectio 1

[87871] Super II Thes., cap. 1 l. 1 Dividitur haec epistola in salutationem, et epistolarem narrationem, ibi gratias agere debemus, et cetera. Item primo ponuntur personae salutantes; secundo personae salutatae; tertio bona optata. Sunt autem eaedem personae, quae et in prima. Tres autem personae salutantes ponuntur, ut auctoritas epistolae robustior appareat. Eccle. IV, 12: funiculus triplex difficile rumpitur. Ecclesiae Thessalonicensium et cetera. Ecclesia congregationem dicit: quae debet esse in Deo, alias est mala. De bona dicitur Ps. XLIX, 5: congregate illi sanctos eius, et cetera. In Christo, id est, in eius fide. Rom. V, 2: per quem accessum habemus per fidem in gratiam istam. Deinde optat eis bona, et primo pacem. Ipsa est enim principium omnium spiritualium donorum. I Cor. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum. Item, pacem quae est finis hominum. Ps. CXLVII, 14: qui posuit fines tuos pacem, et cetera. Et hoc a Deo et cetera. Iac. I, 17: omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est, descendens a patre luminum, et cetera. Et domino Iesu, et cetera. II Petr. I, 4: per quem maxima et pretiosa nobis donavit. Gratias agere debemus, et cetera. Haec est epistolaris narratio. Et primo instruit eos de futuris in novissimis diebus; secundo admonet eos familiariter de quibusdam, in tertio capite, ibi de caetero, fratres, et cetera. Item primo monet, sicut dictum est, quantum ad praemia bonorum, et poenas malorum; secundo quantum ad pericula tempore Antichristi, cap. II, ibi rogamus autem vos, et cetera. Item primo agit gratias de praeparatione ad futurum iudicium; secundo describit ipsum iudicium, ibi si tamen iustum. Item primo gratias agit de profectu; secundo ostendit fructum profectus; tertio signum. Dicit ergo gratias agere debemus, et cetera. Nam quia in prima epistola commendavit eos de fide et charitate et aliis bonis in quibus abundabant, ideo dicit gratias agere debemus semper pro vobis, quia bonum, quod habetis, reputo meum. III Io. 4: maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. Et hoc Deo, sine quo nihil boni potest fieri. Et hoc dignum est, quia de magnis bonis agimus gratias. II Mac. I, 11: de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias agamus. Quare? Quia supercrescunt bona spiritualia. Periculose enim custodiuntur, nisi proficiat in eis homo. In his donis autem Dei, primum est fides, per quam Deus habitat in nobis, et in hac proficimus secundum intellectum. Eph. III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Et sic proficit homo per cognitionem, devotionem et inhaesionem. Secundum est charitas, per quam Deus est in nobis secundum effectum. I Io. IV, 16: Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Et ideo dicit et abundat. Prov. XV, 5: in abundanti iustitia, virtus est maxima, et cetera. I Thess. IV, 9: de charitate autem fraternitatis non necesse habuimus scribere vobis, ipsi enim a Deo didicistis, ut diligatis invicem, et cetera. Et tunc ponitur profectus, cum dicit: ita quod ego glorior inde apud alios, quia vestra reputo mea. Bonum enim discipulorum est gloria praelatorum. Prov. X, v. 1: filius sapiens laetificat patrem, et cetera. Prov. XVII, 6: corona senum, filii filiorum, et cetera. II Cor. IX, 2: pro quo de vobis glorior. Et tunc ponit signum profectus, scilicet patientiam, quae ostenditur maxime in tribulationibus. Iac. I, 12: beatus vir qui suffert tentationem, et cetera. In tribulationibus sunt duo servanda, scilicet patientia, ne discedat a fide. Iac.: patientia opus perfectum habet. Et fides in persecutionibus. I Cor. IV, 12: persecutionem patimur et sustinemus. Unde dicit in fide, in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus. Quae quidem tribulationes dicuntur a tribulis, quibus interius per afflictiones pungimur. Gen. III, 18: spinas et tribulos germinabit tibi. Ps. XXIV, 17: tribulationes cordis mei multiplicatae sunt. Et haec sancti sustinent propter duo, scilicet propter terrorem malorum. Si enim Deus non parcit bonis in hoc mundo, quomodo parcet malis in futuro? I Petr. II: si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio, et cetera. Hier. XLIX, 12: ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem, et cetera. Secundo ad augendum meritum. Unde dicit ut digni, et cetera. Nam, ut dicitur Matth. XI, 12, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Et Lc. ult.: nonne haec oportuit Christum pati, et ita intrare in gloriam suam? Rom. VIII, 17: si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Unde dicit pro quo et patimini. Tribulatio enim quae fertur pro Deo, facit dignum regno Dei. Matth. V, v. 10: beati qui persecutionem patiuntur, et cetera. I Petr. IV, 15: nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.


Lectio 2

[87872] Super II Thes., cap. 1 l. 2 Supra egit de eorum idoneitate ad futurum iudicium, hic agit de forma iudicii. Et primo ponit iudicium quantum ad punitionem malorum et praemia bonorum; secundo de utraque parte sigillatim, ibi in flamma. Item primo ponit iudicium quantum ad punitionem malorum; secundo quantum ad praemia bonorum, ibi cum venerit. Quantum ad primum dicit supra sustinetis in exemplum, etc., hic subinfert, si tamen iustum est; si, pro quia. Unde alia littera habet si quidem. Vel si tamen, referatur in exemplum iusti iudicii; quasi dicat: iustum est, quod haec patiamini, si tamen ex hoc mereamini. Sed prima littera et expositio est melior. Iustum est retribuere. Ps. XCIII, 2: exaltare, qui iudicas terram, redde retributionem superbis. Is. XXXIII, 1: vae qui praedaris, nonne et tu praedaberis? Tribulationem, scilicet aeternae damnationis. Rom. VIII, 35: tribulatio, an angustia, et cetera. Et vobis qui tribulamini requiem. Lc. XVI, 25: recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Apoc. XIV, 13: amodo enim iam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Nobiscum, id est, aequalem gloriam. Sed numquid hoc est verum? Respondeo. Duplex est aequalitas, scilicet absoluta quantitatis, et proportionis. Et prima non est aequalis quantum ad participationem hominis, sed aequalis quantum ad beatitudinem participatam, quae est Deus; homo enim participat secundum magis et minus, scilicet secundum quod ardentius, vel minus ardenter amat Deum. Sed secundum secundam, omnimoda aequalitas erit, quia ita est gloria Petri ad gratiam sibi datam et meritum suum, sicut gloria Lini ad suam. Hoc, inquam, erit in revelatione, et cetera. Io. c. V, 22: pater omne iudicium dedit filio suo, et hoc inquantum filio hominis; unde sequitur et potestatem dedit ei iudicium facere, quia in forma humana omnibus apparebit, sed modo non apparet, quia humanitas eius latet in gloria Dei, sed tunc apparebit. Is. XL, 5: et revelabitur gloria domini, et cetera. Et hoc cum Angelis virtutis eius, ministris suis. Matth. XXV, 31: cum venerit filius hominis in maiestate sua, et omnes Angeli eius cum eo, et cetera. Deinde cum dicit in flamma ignis, agit de utraque, scilicet punitione malorum, et praemiatione bonorum; sed in punitione malorum ostendit acerbam, iustam et diuturnam. Dicit ergo dantis vindictam, id est, iudicantis puniendos in flamma ignis, faciem orbis comburentis, et involventis reprobos, et detrudentis in perpetuum. Ps. XCVI, 3: ignis ante ipsum praecedet, et cetera. Item erit iusta propter duplicem culpam, scilicet infidelitatis, et malae vitae. Quantum ad primum dicit qui non noverunt, id est, noluerunt cognoscere, Deum. Iob XXI, v. 14: scientiam viarum tuarum nolumus. I Cor. XIV, 38: ignorans ignorabitur, et cetera. Quantum ad secundum dicit qui non obediunt Evangelio domini nostri Iesu Christi. Rom. X, 16: non omnes obediunt Evangelio. Inobedientia est tantum peccatum, quod per eam mors venit in hunc mundum, ut dicitur Rom. V, 19. Item est diuturna, quia poenas dabunt in interitu aeternas. Et potest legi dupliciter, secundum quod duplex est poena, scilicet sensus et damni. De poena sensus potest intelligi sic: dabunt, id est, sustinebunt poenas aeternas non finiendas, et hoc in interitu, quia semper morientur. Aliter enim est de poenis huius vitae et illis. Nam hic quanto plus acerbiores, tanto sunt breviores, quia extinguuntur, sed illae sunt gravissimae, quia sunt poenae mortis, et sunt interminabiles. Unde dicitur quod semper erunt quasi in morte. Ps. XLVIII, 15: mors depascet eos. Is. ult.: vermis eorum non morietur. Poena autem damni est duplex, quia separabuntur a visione Dei. Unde dicit a facie domini, scilicet remoti. Iob XIII, 16: non veniet in conspectu eius omnis hypocrita. Alia est privatio visionis gloriae sanctorum. Is. ult.: tollatur impius ne videat gloriam sanctorum, et cetera. Vel aliter, a facie domini, et cetera. In hoc ostenditur causa acerbitatis poenae sensus. Sensus enim alicuius evacuatur, vel propter superiorem iudicem, vel propter superioris potentiam; sed hoc non erit, quia hoc iudicium procedet a facie domini. Ps. XVI, 2: de vultu tuo iudicium meum prodeat, et cetera. Et ideo dicit dabunt poenas, id est sustinebunt, a facie domini. Deinde cum dicit cum venerit, agit de praemiatione sanctorum. Et primo ponit praemium; secundo meritum, ibi qui crediderunt. Gloriam sanctorum commendat, et quantum ad essentiam, per participationem gloriae Dei, cum dicit glorificari, etc., et quantum ad eius excessum, ibi et admirabilis. Dicit ergo cum venerit: Christus certe gloriosus est. Phil. II, 11: omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est Dei patris. Glorificari in sanctis eius, quia bonum sui est communicativum; vel glorificari in sanctis eius, qui sunt membra sua, in quibus habitat, et in quibus glorificatur, quando sua gloria, scilicet capitis, derivatur usque ad sua membra. Is. XLIX, 3: servus meus es tu, Israel, quia in te gloriabor. Et hoc excedet omnem admirationem. Unde dicit admirabilis, et cetera. Siquidem admiratio est stupor procedens ex magna phantasia. Tanta vero sanctorum gloria non potest cadere in opinionem hominum. Et ideo dicit admirabilis. Sap. V, 2: mirabuntur in subitatione insperatae salutis, et cetera. Deinde ponit meritum, ibi qui crediderunt, et cetera. Et ponit primo meritum fidei, secundo suffragium orationis, ibi in quo. Dicit ergo: haec erit gloria, quia creditum est nostrum testimonium super vos, quod credidimus de Christo, in illo die, id est, propter illum diem, quia bona quae agimus, sunt propter illum diem. Et dicit hoc testimonium est super vos, id est, super sensum humanum. Eccli. IX: plurima super sensum hominis, et cetera. Fides enim non habet meritum, ubi humana ratio praebet experimentum. Nisi enim esset supra vos, non esset magni meriti credere. Vel dicit super vos, id est, dominatur vobis subiicientibus intellectum vestrum humiliter ad credendum. II Cor. X, 5: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Sic exponit Glossa. Vel aliter et magis secundum litteram: dico, quod glorificabitur Christus in vobis, qui credidistis, in die iudicii, quando apostoli iudicabunt; et tunc testimonium, quod est super vos, id est, de promptitudine fidei vestrae, erit certum et creditum, id est credibile. Deinde cum dicit in quo oramus etc., subiungit suffragium orationis, et primo proponit quod petit; secundo quo fine, ibi ut clarificetur; tertio per quod posset assequi petitum, ibi secundum gratiam. Petit autem unum ex parte Dei, et duo ex parte nostra. Dicit ergo in quo, id est, propter quem diem, etiam nos oramus semper. Rom. I, 9: sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis. I Reg. XIII, 23: absit autem hoc peccatum a me in domino, ut cessem orare pro vobis. Sed ad quid? Ut dignetur vos vocatione sua Deus, id est, faciat vos in mundo digne conversari suae vocationi. Eph. IV, 1: digne ambuletis vocatione qua vocati estis. Item ex parte nostra duo petit: ex parte voluntatis, ut plene fruantur omni bonitate; unde dicit ut impleat omnem voluntatem bonitatis, id est, impleat in vobis voluntatem omnis boni. Phil. I: qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate. Item ex parte intellectus, ut perfecte credant; ideo dicit et opus fidei. Rom. X, 10: corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et hoc operemini in virtute, id est, in constantia et fortitudine, ut nullo timore cessetis a confessione eius. Vel sic in quo, id est, propter quem diem oramus, ut Deus dignetur vobis dare illud ad quod vocavit vos. I Petr. III, 9: in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis. Et impleat omne bonum, quod desideratis, quod est in vita aeterna, quando habebimus Deum. Ps. CII, 5: qui replet in bonis desiderium tuum. Item impleat opus fidei, quod erit quando id quod hic per speculum et in aenigmate videmus, videbimus tunc facie ad faciem. Sed quo fine? Ut clarificetur nomen domini nostri Iesu Christi, etc., id est, ad gloriam Christi sit; et per vos, tam in praesenti quam in futuro, nomen Christi glorificetur in bonis vestris. Matth. V, 16: videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. E converso de malis dicitur Is. LII, 5, et Rom. II, 24: nomen Dei per vos blasphematur. Sed per quid poterimus illud consequi? Secundum gratiam Dei nostri, quae est radix omnium bonorum nostrorum. I Cor. c. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum, et cetera.


Caput 2
Lectio 1

[87873] Super II Thes., cap. 2 l. 1 Superius apostolus ostendit futura, quantum ad poenas malorum, et praemia bonorum, hic annuntiat futura quantum ad pericula Ecclesiae, quae erunt tempore Antichristi. Et primo nuntiat veritatem de futuris periculis; secundo monet, ut in veritate permaneant, ibi itaque, fratres. Circa primum duo facit, quia primo excludit falsitatem; secundo instruit de veritate, ibi quoniam nisi. Iterum prima in tres, quia primo commemorat illud ex quo debent induci; secundo ostendit ad quid debent induci, ibi ut non cito; tertio removet illud quod eos movere posset, ibi neque per spiritum. Inducit autem ex tribus, scilicet propriis precibus, ibi rogamus, non praeceptis. Philem. V, 8: multam fiduciam habens in Christo Iesu imperandi tibi, quod ad rem pertinet, propter charitatem magis obsecro. Secundo ex adventu Christi, desiderabili bonis, licet terribili malis. Amos V, 18: vae desiderantibus diem domini, et cetera. II Tim. IV, v. 8: non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius, et cetera. Apoc. ult.: veni, domine Iesu, et cetera. Tertio ex desiderio et amore totius congregationis sanctorum, in idipsum, scilicet ubi Christus est, quia Matth. XXIV, 28: ubi erit corpus, ibi congregabuntur et aquilae. Vel in idipsum, id est, in idem, quia omnes sancti loco et gloria erunt in eodem. Ps. XLIX, v. 5: congregate illi sanctos eius. Sed ad quid inducit? Ut non cito moveamini a vestro sensu. Est autem aliud moveri, aliud terreri. Movetur autem a suo sensu, qui praetermittit quod tenebat; quasi dicat: non cito dimittatis doctrinam meam. Eccli. XIX, 4: qui cito credit, levis est corde. Terror autem est quaedam trepidatio, cum formidine contrarii. Et ideo dicit ne terreamini. Iob XV, 21: sonitus terroris semper in auribus eius. Item si pax, illi semper insidias suspicantur. Sap. XVII, 10: cum enim sit timida nequitia, dat testimonium condemnationi, et cetera. Deinde cum dicit neque per spiritum, removet quod eos movere posset, primo in speciali, secundo in generali, ibi ne quis. Seducitur autem quis per falsam revelationem; unde dicit neque per spiritum, id est: si quis dicat sibi revelatum per spiritum sanctum, vel a spiritu sancto aliquid quod est contra doctrinam meam, non terreamini. I Io. IV, 1: nolite omni spiritui credere. Ez. XIII, 3: vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. Aliquando etiam Satanas transfigurat se in Angelum lucis, ut dicitur II Cor. c. XI, 14; et III Reg. ult.: egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Secundo per ratiocinationem, vel falsam expositionem Scripturae; ideo dicit neque per sermonem. II Tim. II, 17: sermo eorum ut cancer serpit. Eph. V, 6: nemo vos seducat inanibus verbis. Tertio per auctoritatem inductam in malo intellectu. II Petr. ult.: sicut charissimus frater noster Paulus, secundum sibi datam sapientiam scripsit vobis, sicut in omnibus epistolis, loquens in eis de his, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et caeteras Scripturas, et cetera. Sed de quo seducebantur? Quasi instet dies domini. Et dicit neque per epistolam tamquam per nos missam. Quia in prima epistola nisi bene intelligatur, videtur dicere instare domini adventum, ut illud: deinde nos qui vivimus, et cetera. Deinde cum dicit ne quis, etc., facit idem in generali. Lc. XXI, 8: videte ne seducamini, et cetera. I Cor. XV, 33: nolite seduci. Ratio autem quare haec removet apostolus, scilicet de adventu domini, est, quia praelatus nullo modo debet velle quod per mendacium aliqua bona procurentur. I Cor. c. XV, 15: invenimur autem et falsi testes, et cetera. Item quia res credita erat periculosa, quod scilicet instaret dies domini. Primo quia daretur occasio maioris seductionis, quia futuri erant post tempora apostolorum aliqui, qui dicerent se esse Christum. Lc. XXI, 8: multi dicent: ego sum, et cetera. Et ideo apostolus noluit. Item Daemon frequenter praetendit se esse Christum, sicut patet de beato Martino. Et ideo ne seducantur, noluit. Augustinus autem ponit aliam rationem, quia immineret periculum fidei. Unde diceret aliquis: tarde veniet dominus, et tunc praeparabo me ad eum. Aliud diceret: veniet cito, et ideo nunc me praeparabo. Alius diceret: nescio. Et hic melius dicit, quia concordat Christo. Sed ille plus errat, qui dicit: cito; quia, elapso termino, homines desperarent, et crederent falsa esse quae scripta sunt. Deinde cum dicit quoniam nisi venerit discessio, etc., astruit veritatem; et primo ostendit quae ventura sunt ad Antichristi adventum. Et sunt duo, quorum unum praecedit adventum Antichristi; aliud est ipse adventus eius. Primum est discessio, quod multipliciter exponitur in Glossa. Et primo a fide, quia futurum erat, ut fides a toto mundo reciperetur. Matth. XXIV, 14: et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe. Istud ergo praecedit quod secundum Augustinum nondum est impletum, et post multi discedent a fide, et cetera. I Tim. IV, 1: in novissimis temporibus discedent quidam a fide, et cetera. Matth. XXIV, 12: refrigescet charitas multorum. Vel discessio a Romano imperio, cui totus mundus erat subditus. Dicit autem Augustinus, quod hoc figuratur Dan. II, 31 in statua, ubi nominantur quatuor regna; et post illa adventus Christi, et quod hoc erat conveniens signum, quia Romanum imperium firmatum fuit ad hoc, quod sub eius potestate praedicaretur fides per totum mundum. Sed quomodo est hoc, quia iamdiu gentes recesserunt a Romano imperio, et tamen necdum venit Antichristus? Dicendum est, quod nondum cessavit, sed est commutatum de temporali in spirituale, ut dicit Leo Papa in sermone de apostolis. Et ideo dicendum est, quod discessio a Romano imperio debet intelligi, non solum a temporali, sed a spirituali, scilicet a fide Catholica Romanae Ecclesiae. Est autem hoc conveniens signum, quod sicut Christus venit quando Romanum imperium omnibus dominabatur, ita e converso signum Antichristi est discessio ab eo. Secundo praedicit secundum futurum, scilicet Antichristum. Et primo quantum ad eius culpam et poenam; secundo quantum ad eius potestatem, ibi eum cuius adventus. Item primo communiter et implicite tangit culpam eius et poenam; secundo explicat utrumque, ibi qui adversatur. Dicit ergo: discessio primo veniet, et tunc revelabitur. Dicitur autem esse homo peccati et filius perditionis, secundum Glossam, quia sicut in Christo abundavit plenitudo virtutis, ita in Antichristo multitudo omnium peccatorum. Et sicut Christus est melior omnibus sanctis, sic ille peior omnibus malis. Et propter hoc homo peccati dicitur, quod totaliter erit peccatis deditus. Sed non dicitur sic homo peccati, quin posset esse peior, quia numquam malum corrumpit totum bonum, licet quantum ad actum non poterit esse peior. Christo autem nullus homo potuit esse magis bonus. Dicitur autem filius perditionis, id est, deputatus extremae perditioni. Iob XXI, 30: in diem perditionis servabitur malus, et ad diem furoris ducetur. Vel perditionis, id est, Diaboli, non per naturam, sed per suae malitiae complementum, quae in eo complebitur. Et dicit revelabitur, quia sicut omnia bona et virtutes sanctorum, qui praecesserunt Christum, fuerunt figura Christi, ita in omnibus persecutionibus Ecclesiae tyranni fuerunt quasi figura Antichristi, et latuit ibi Antichristus: et ita tota illa malitia, quae latet in eis, revelabitur in tempore illo. Deinde cum dicit qui adversatur, explicat quae dixerat. Et primo ostendit quomodo sit homo peccati; secundo quomodo filius perditionis, ibi et tunc revelabitur. Item primo praenuntiat eius futuram culpam; secundo assignat eius causam, ibi et tunc. Item primo describit culpam, secundo dicit se non annuntiare doctrinam novam, ibi non retinetis. Item primo ostendit culpam, secundo eius signum, ibi ita ut, et cetera. Duplex est autem eius culpa, scilicet contrarietas ad Deum; unde dicit qui adversatur omnibus spiritibus bonis. Iob c. XV, 26: cucurrit adversus Deum erecto collo, et pingui cervice, armatus est, sicut et membra eius. Is. III, 8: lingua eorum et adinventiones eorum contra dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius. Secunda est, quia praefert se Christo; ideo dicit extollitur, et cetera. Dicitur autem Deus tripliciter. Primo naturaliter. Deut. VI, 4: audi, Israel, dominus Deus tuus, Deus unus est. Secundo opinative. Ps. XCV, 5: omnes dii gentium Daemonia. Tertio participative. Ps. LXXXI, 6: ego dixi: dii estis. Omnibus autem his se praeferet Antichristus. Dan. XI, 36: elevabitur et magnificabitur adversus omnem Deum, et adversus Deum deorum loquetur magnifica. Signum autem culpae est, cum dicit ita ut in templo, et cetera. Superbia enim Antichristi maior est superbia omnium praecedentium. Unde sicut de Caio Caesare legitur, quod cum in vita adhuc esset, coli voluit, statuam suam ponens in quolibet templo, et Ez. XXVIII, 2 de rege Tyri dicitur: dixisti, quia Deus ego sum, etc.: ita credibile est, quod sic eis faciet Antichristus, dicens se Deum esse et hominem. Et in huius signum sedebit in templo. Sed in quo templo? Nonne est destructum a Romanis? Et ideo dicunt quidam, quod Antichristus est de tribu Dan, cuius tribus inter alias duodecim non nominatur Apoc. c. VII, 5. Et ideo Iudaei primo eum recipient, et reaedificabunt templum in Ierusalem, et sic implebitur illud Dan. IX, 27: erit in templo abominatio et idolum; Matth. XXIV, 15: cum vero videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit intelligat. Quidam vero dicunt, quod numquam Ierusalem, nec templum reaedificabitur, sed usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. Et hoc etiam aliqui Iudaei credunt. Ideo exponitur in templo Dei, id est, in Ecclesia, quia multi de Ecclesia eum recipient. Vel secundum Augustinum, in templo Dei sedeat, id est, principetur et dominetur, tamquam ipse cum suis nuntiis sit templum Dei, sicut Christus est cum suis. Deinde cum dicit non retinetis, ostendit quod nihil novi scribet; quasi dicat: olim cum essem apud vos, dixi hoc. II Io., 5: non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. II Cor. X, 11: quales fuimus verbo per epistolas absentes, tales et praesentes in facto, et cetera.


Lectio 2

[87874] Super II Thes., cap. 2 l. 2 Superius apostolus praenuntians narravit adventum et culpam Antichristi, hic ostendit causam dilationis. Et primo ostendit eos habere huius scientiae causam; secundo causam illam obscure proponit, ibi nam mysterium. Dicit ergo: dico quod oportet revelari hominem peccati. Et quid nunc detineat, id est, quae sit causa, quod tardet, scitis, quia ego dixi vobis, ita quod sic ad praesens detinet, ut suo tempore, id est, congruo tempore, reveletur. Eccle. VIII, 6: omni negotio tempus et opportunitas est. Et ibidem III, 11: omnia fecit Deus bona in tempore, et cetera. Deinde cum dicit nam mysterium, etc., causam eius ponit. Et haec littera multipliciter exponitur, quia hoc mysterium potest esse nominativi casu, vel accusativi. Si primo modo, est sensus: dico ut suo tempore, quia etiam iam mysterium, id est, figuraliter occultatum, operatur in fictis, qui videntur boni, et tamen sunt mali. Et hi operantur officium Antichristi. II Tim. III, 5: habentes speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes. Sed secundo modo est sensus: nam Diabolus, in cuius potestate veniet Antichristus, iam incipit operari occulte iniquitatem suam, per tyrannos et seductores, quia persecutiones Ecclesiae huius temporis sunt figurae illius ultimae persecutionis contra omnes bonos, et sunt sicut imperfectae comparando ad illam. Tantum ut qui tenet, et cetera. Hoc exponitur multipliciter. Uno modo, secundum Glossam, et Augustinum, qui dicunt, quod quidam opinati sunt Neronem, qui primo persecutus est Christianos, esse Antichristum, et quod non fuerat occisus, sed subtractus, et quandoque restituendus. Unde apostolus hoc evacuans, dicit tantum ut qui tenet nunc, Romanum imperium, teneat, donec de medio fiat, id est, donec moriatur. Sed hoc modo non est conveniens; quia multi anni sunt, quod Nero mortuus est, illo scilicet anno quo apostolus. Sed melius est quod referatur ad Neronem, prout est persona publica Romani imperii, donec de medio fiat, id est, tollatur Romanum imperium de hoc mundo. Is. XXIII, v. 9: dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam, et cetera. Vel aliter tantum ut qui tenet, id est, detinet modo adventum Antichristi, teneat, ne veniat; quasi sit necessarium, quod adhuc aliqui veniant ad fidem, et aliqui recedant. Quasi dicat: ut discessus et accessus qui nunc tenet donec veniat, teneat donec tollatur ille obscoenus. Vel sic: tantum qui nunc tenet fidem, teneat, id est, firmus sit in ea. Ap. II: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam, donec de medio fiat, id est, congregatio malorum permixta, separetur, et fiat seorsum, quod erit in persecutione Antichristi. Vel tantum, etc., id est, ut mysterium iniquitatis, id est, iniquitas mystica, quae detinet, detineat donec fiat de medio, id est, donec iniquitas reducatur in publicum: et fiat quasi aliquid existens in publico de medio. Multi enim modo occulte peccant, sed tamen quandoque fiet in aperto: quia Deus sustinet peccatores quamdiu sunt occulti, donec publice peccent, et tunc non sustinebit, ut patet de Sodomitis Gen. XIX, 24. Sed tamen Augustinus confitetur se nescire quid apostolus illis loquitur, qui iam sciebant. Unde dicit quid nunc detineat, scitis. Et praeterea hoc non erat multum necessarium ad sciendum. Deinde cum dicit et tunc, etc., ponitur adventus iniqui, et poena eius. Primo manifestatio; secundo eius poena. Quantum ad primum dicit ille, singulariter, iniquus revelabitur, quia manifesta erit eius culpa, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. Is. XI: zelus domini exercituum faciet hoc, id est, zelus iustitiae, qui est amor. Spiritus enim Christi est amor Christi, et hic zelus est spiritus sancti, quem habet ad Ecclesiam. Vel spiritu oris sui, id est, mandato suo; quia Michael interfecturus est eum in monte oliveti, unde Christus ascendit; sic et Iulianus manu divina extinctus est. Et haec est poena praesens, licet futura etiam aeternaliter punietur, quia destruet illustratione, etc., id est, in adventu suo omnia illustrante. I Cor. IV, 5: illuminabit abscondita tenebrarum, et cetera. Et destruet, inquam, aeterna, scilicet damnatione. Ps. XXVII, v. 5: destruet illos, et cetera. Et dicit, illustratione, quia ipse visus est Ecclesiam obtenebrare, et tenebrae expelluntur illustratione, quia quicquid Antichristus ostenderit, ostendetur fuisse mendacium. Deinde cum dicit eum cuius est adventus, praedicit potestatem Antichristi. Et circa hoc duo facit, quia primo ponit potestatem eius ad seducendum; secundo huius causam ex domini iustitia, ibi eo quod charitatem. Iterum prima in tres, quia primo ponit actorem huius potestatis; secundo modum seducendi; tertio ostendit seducendos. Actor huius potestatis est Diabolus, et ideo destruet eum Christus. I Io. III, 8: in hoc apparuit filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli. Et ideo dicit, quod adventus Antichristi erit secundum operationem Satanae, id est ex instinctu eius. Ap. XX, 7: solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, et cetera. Operatur enim aliquid secundum operationem Satanae, sicut arreptitius, in quo non solum instigat voluntatem, sed etiam impedit usum rationis: quod tamen non imputatur ad culpam eius, quia non habet usum liberi arbitrii. Antichristus autem non sic; sed habebit usum liberi arbitrii, in quo est Diabolus suggerens, sicut dicitur de Iuda Io. c. III: introivit in eum Satanas, scilicet instigando. Decipiet autem hoc modo: primo per potentiam saecularem; secundo per virtutem miraculorum. Quantum ad primum dicit in omni virtute, scilicet saeculari. Dan. XI, 43: dominabitur thesaurorum auri et argenti, et in omnibus pretiosis Aegypti. Vel virtute, scilicet simulata. Quantum autem ad secundum dicit in signis, et cetera. Signa sunt quaedam mira etiam parva. Prodigia vero magna, quae aliquem prodigiosum ostendunt, quasi procul a digito. Ap. XIII, 13: fecit signa magna, ita ut et ignem faceret descendere de caelo, et cetera. Matth. XXIV, 24: dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Et dicit mendacibus. Miraculum mendax dicitur, vel quia deficit a vera ratione facti, vel a vera ratione miraculi, vel a debito fine miraculi. Primum fit in praestigiis, quando per Daemones illuduntur aspectus, ut aliud videatur, quam est: sicut Simon magus fecit decollari arietem, et postea ostensus est vivus; et homo decollatus est, et postea homo, qui credebatur decollatus, ostensus est vivus, et creditus est resuscitatus. Et hoc faciunt homines commutando phantasmata et decipiendo. Secundo modo illa dicuntur miracula improprie, quae plena sunt admiratione, quando effectus videtur, et ignoratur causa. Quae ergo habent causam occultam alicui, et non simpliciter, dicuntur quidem mira, et non miracula simpliciter. Sed quae simpliciter causam occultam habent, sunt proprie miracula, quorum causa est ipse Deus gloriosus, quia totum ordinem naturae creatae transcendunt. Aliquando vero fiunt aliqua mira, sed non praeter ordinem naturae, sed occultas causas habent: et haec multo magis faciunt Daemones, qui virtutes naturae sciunt, et qui habent determinatas efficacias ad speciales effectus, et haec faciet Antichristus; sed non quae habent veram rationem miraculi, quia non possunt in illa quae sunt supra naturam. Tertio modo dicuntur miracula, secundum quod sunt ordinata ad attestandum veritati fidei, ad reducendum fideles in Deum. Mc. c. ult.: domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Sed si alicui adest gloria miraculorum et non utatur eis ad hoc, miracula quidem sunt vera quo ad rationem rei factae, et quo ad rationem miraculi, sed sunt falsa quantum ad finem debitum, et intentionem Dei. Sed tamen hoc non erit in Antichristo, quia nullus contra fidem facit vera miracula, quia Deus non est testis falsitatis. Unde aliquis praedicans falsam doctrinam non potest facere miracula, licet aliquis habens malam vitam posset. Deinde ostendit seducendos, cum dicit his qui pereunt, id est, in praescitis ad perditionem. Io. XVII, 12: nemo ex eis periit, nisi filius perditionis. Et hoc ideo, quia Io. X, 27: oves meae vocem meam audiunt.


Lectio 3

[87875] Super II Thes., cap. 2 l. 3 Postquam ostendit in quibus habet locum deceptio Antichristi, scilicet in praescitis ad damnationem, hic assignat causam praedictorum. Et primo ostendit causam huius, et quomodo decipientur; secundo quomodo fideles ab eo liberentur, ibi nos autem. Item primo ponit eorum culpam tantum; secundo poenam cum culpa; tertio poenam tantum. Et est hic processus peccati: primo enim quis ex demerito primi peccati deseritur a gratia, et cadit in aliud peccatum, et post in aeternum punitur. Dicit ergo, quod causa quare decipientur est quia noluerunt recipere charitatis veritatem, id est, veritatem Evangelii. Io. VIII, v. 46: si veritatem dico, quare non creditis mihi? Iob XXIV, 13: ipsi fuerunt rebelles lumini. Et dicit charitatem veritatis, quia nisi sit formata fides per charitatem, nihil est. I Cor. XIII, 2: si habuero fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum, et cetera. Gal. ult.: in Christo Iesu neque circumcisio, neque praeputium aliquid valet, sed nova creatura. Et subdit utilitatem veritatis, dicens ut salvi fierent. Rom. V, 1: iustificati ex fide, pacem habeamus ad Deum per dominum, et cetera. Sed culpa et poena est eorum seductio; unde dicit mittet, id est, permittet illis venire, operationem erroris. Is. XIX, 14: miscuit dominus in medio eius spiritum vertiginis. III Reg. ult.: ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et ideo dicit ut credant mendacio, id est, falsae doctrinae Antichristi. Rom. II: propter quod tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt. Sed poena tantum est aeterna damnatio; unde subdit ut iudicentur, scilicet iudicio damnationis. Io. V, 29: et procedent qui mala fecerunt in resurrectionem iudicii, et cetera. Omnes qui non crediderunt veritati. Io. III, 18: qui non credit, iam iudicatus est. Deinde cum dicit nos autem, ostendit quare fideles Christi liberentur. Et primo agit gratias pro eis; secundo commemorat divina beneficia, quibus a talibus liberantur. Dicit ergo sic: illi decipientur, sed nos debemus gratias agere. Rom. I, 8: primum quidem gratias ago Deo meo semper pro vobis per dominum, et cetera. Duplex autem ponit Dei beneficium, scilicet electionem Dei, quae est aeterna, et vocationem, quae est temporalis, ibi in qua et vocavit vos. Dicit ergo quod, pro quia, elegit nos, scilicet apostolos, et vos, scilicet fideles. Eph. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti, et cetera. Io. XV, 16: non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Circa electionem tria tangit, scilicet ordinem electorum, finem electionis, et medium consequendi finem. Electi sunt omnes sancti a principio mundi. Deut. XXXIII, 3: dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt. Sed apostoli specialiter sunt primitiae. Rom. VIII, 23: nos ipsi primitias spiritus habentes, et cetera. Et ideo dicit primitias fidei. Finis item electionis est salus aeterna; et ideo dicit in salutem. I Tim. II, 4: omnes homines vult salvos fieri, et cetera. Hoc autem fit, primo, ex parte Dei per gratiam sanctificantem; unde dicit in sanctificatione spiritus; secundo, ex parte nostra, est consensus liberi arbitrii per fidem; ideo subdit et in fide veritatis. Deinde cum dicit in qua et vos vocavit, etc., ponit secundum beneficium, quod est vocatio temporalis Christi, quae sequitur electionem. Rom. VIII, 30: quos vocavit, hos et iustificavit, et cetera. Et de hac vocatione nota parabolam, Lc. XIV, 16 de eo, qui fecit coenam magnam, et cetera. Et addit per Evangelium nostrum, id est, a me praedicatum. Sed ad quam coenam? In acquisitione gloriae, id est, ut acquiramus Christi gloriam. Deinde cum dicit itaque, etc., monet tenere veritatem, et primo ponit monitionem; secundo orationem, ibi ipse autem dominus, et cetera. Et facit primum, quia opus nostrum dependet a libero arbitrio; secundum vero, quia indiget auxilio gratiae. Et primo monet ad standum, cum dicit state in veritate. Gal. V, 1: state, et nolite iterum iugo servitutis contineri. Secundo docet modum standi, ibi et tenete traditiones, id est, documenta, quae a maioribus traduntur. Nam documenta quae traduntur a minoribus, quandoque non sunt servanda, quando scilicet contrariantur documentis fidei. Matth. XV, 6: irritum fecistis mandatum Dei, propter traditionem vestram. Sed servanda sunt quae ordinantur ad mandata Dei. Quas didicistis. Act. XVI, 4: Paulus docebat, ut tenerent traditiones et documenta quae erant decreta ab apostolis et senioribus, qui erant Ierosolymis, et cetera. Et has traditiones dupliciter ediderunt, quasdam verbis unde dicit per sermonem, quasdam in Scripturis ideo addit sive per epistolam. Unde patet, quod multa in Ecclesia non scripta, sunt ab apostolis docta, et ideo servanda. Nam multa, secundum iudicium apostolorum, melius erat ut occultarentur, ut dicit Dionysius. Unde apostolus I Cor. X dicit caetera cum venero disponam. Deinde ponit orationem, ibi ipse autem dominus noster Iesus Christus, etc.; quasi dicat: sic moneo, sed nihil valet nisi adsit divinum auxilium. Et ideo ponit primo duplex Dei beneficium. Primum est amor eius ad nos, quo alia nobis impendit; ideo dicit dilexit nos. Secundum est spiritualis consolatio, ibi et dedit consolationem aeternam. II Cor. I, v. 4: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Is. XL, 1: consolamini, consolamini, popule meus, dicit dominus Deus vester, et cetera. Et dicit consolationem aeternam, scilicet contra omnia mala imminentia et futura. Et ideo expectamus spem bonam, id est, bonorum aeternorum infallibilitatem. I Petr. I, 3: qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam. Et hoc in gratia, scilicet per quam speramus consequi vitam aeternam. Rom. VI, 23: gratia Dei vita aeterna. Petit autem pro eis exhortationem, quae est monitio ducens animum ad volendum. Et hanc potest facere homo exterius; sed non esset efficax, nisi esset interius spiritus Dei. Unde dicit exhortetur corda vestra, id est, instiget. Os. II, 14: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius. Item petit confirmationem, unde dicit et confirmet. Ps. LXVII, 29: confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. Quasi dicat: exhortetur per gratiam, ut velimus, et confirmet ut efficaciter velimus. Et hoc in omni opere bono et sermone. Praecedit opus sermonem, quia coepit Iesus facere et docere Act. I, 1.


Caput 3
Lectio 1

[87876] Super II Thes., cap. 3 l. 1 Supra instruxit eos de futuris in novissimis, hic instruit eos de quibusdam, quae particulariter eis agenda erant, ubi primo ponitur instructio; secundo epistolae conclusio, ibi ipse autem Deus pacis. Item primo monet qualiter se habeant ad ipsum; secundo ostendit quid de eis confidat ipse, ibi fidelis autem Deus; tertio quomodo se habeant ad alios, qui inordinate ambulant, ibi denuntiamus autem vobis. Circa primum primo ponit orationem; secundo quid in oratione est petendum, ibi ut sermo. Dicit ergo de caetero, scilicet quia estis sufficienter instructi, orate pro nobis. Rom. XV, 30: obsecro igitur vos, fratres, per dominum nostrum Iesum Christum et per charitatem spiritus sancti, ut adiuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum. Et hoc est debitum, quia curati habent curam utilitatis gregis. Hebr. XIII, 7: mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, et cetera. Secundo ostendit quid petendum est, ut scilicet tollantur impedimenta praedicationis; et ideo dicit ut sermo Dei currat, quia non potest totaliter impediri, sed retardari. Ideo dicit currat. Col. IV, 3: orantes simul etiam pro nobis, ut dominus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi. Item ut clarificetur, scilicet per claram et lucidam expositionem, apud rudes et sapientes, sicut et apud vos. Rom. I, 14: sapientibus et insipientibus debitor sum. Prov. XIV, v. 6: doctrina prudentium facilis. Item per miracula, quae sunt demonstrationes fidei. Est enim omnis scientia clara per demonstrationes, et hoc est orandum. Act. IV, 29: da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, et cetera. Item, secundo, orandum est pro praedicatoribus, ut liberentur ab importunis et malis hominibus, scilicet pseudoapostolis, qui sunt importuni in disputando, mali in seducendo. Vel a persecutoribus qui cogitaverunt iniquitatem in corde. Et ratio petitionis est, quia omnium non est fides, quia licet videantur habere eam, non tamen habent veram. Is. LIII, v. 1: domine, quis credidit auditui nostro? Rom. X, 16: non omnes obediunt Evangelio. Deinde cum dicit fidelis, etc., ponit fiduciam quam habet de eis. Et primo facit hoc; secundo orat pro eis, ibi dominus autem, et cetera. Fiducia autem pendet ex eo qui gratiam dat, et ex hominibus qui sunt liberi arbitrii, ut dirigantur in gratia. Dicit, primo, ex parte Dei: confido quod orabitis, et exaudiemini, quia fidelis est dominus, qui confirmabit in bonis quae in vobis est operatus. I Petr. ult.: perficiet, confirmabit, consolidabitque, et cetera. Et custodiet a malo, culpae et poenae. Si tamen in mala poenae incidant, est eis in bonum, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, ut dicitur Rom. VIII, 28. Secundo, ex parte eorum dicit confidimus autem de vobis, fratres, scilicet ex gratia quam accepistis, sed in domino, non in virtute vestra. Hebr. VI, 9: confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora salutis, et cetera. Quoniam quaecumque praecipimus, etc., id est, quoniam perseverabitis. Ex. XXIV, 7: omnia verba, quae locutus est dominus, faciemus. Deinde cum dicit dominus, etc., pro eis orat, dicens dominus autem dirigat, scilicet ut perveniatis. Est autem hominis animam praeparare, et domini linguam gubernare, ut dicitur Prov. XVI, 1. Et paulo post: cor hominis disponit viam suam, sed domini est dirigere gressus eius, scilicet ad destinatum bravium. Et ideo dicit dirigat corda nostra, non solum exteriora opera; et hoc in charitate Dei. Duo autem sunt, per quae in via salutis incedimus, scilicet bona quae facimus, et mala quae sustinemus. Sed opera non sunt bona, nisi directa in finem charitatis. I Tim. c. I, 5: finis praecepti est charitas, et cetera. Item nec patientia, nisi per Christum. Lc. XXI, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Matth. V, 11: beati eritis, cum maledixerint vobis homines. Et ideo dicit et patientia Christi, id est, tolerantia malorum propter Christum, vel ad exemplum eius. I Petr. II, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, et cetera. Deinde cum dicit denuntiamus, etc., ostendit quomodo se habeant ad homines inordinatos. Et primo proponit edictum; secundo exponit, ibi ipsi enim, etc.; tertio ostendit necessitatem edicti proponendi, ibi audivimus. Dicit ergo: sic vos vivitis, et sic confido; sed quia sunt quidam mali inter vos, denuntiamus, etc., scilicet perfectis, in nomine, et cetera. Hoc enim ad praelatum pertinet. Is. LVIII, 1: annuntia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum, et cetera. Ez. III, 18: sanguinem illius de manu tua requiram. Et sequitur edictum, dicens ut subtrahatis, et cetera. Ex hoc introductum est in Ecclesia, quod mali vitentur, et hoc ne infirmiores ex eorum consortio maculentur. Eccli. XIII, 1: qui tetigerit picem inquinabitur ab ea. I Cor. c. V, 6: modicum fermentum totam massam corrumpit. Item ad sanationem peccantis, ut confusio cedat ei in salutem. Eccli. IV, 25: est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam. Nec hoc debet fieri passim, sed cum deliberatione et maturitate. I Cor. V, 4: congregatis vobis et meo spiritu cum virtute domini Iesu tradere huiusmodi hominem Satanae in interitum, et cetera. Et sic hic dicitur ut subtrahatis, et cetera. Nec debet fieri excommunicatio, nisi pro aliquo peccato, quia hic dicitur inordinate, et cetera. Et hoc est quando aliquid est secundum se malum, et contra ordinem iuris naturalis, ut Glossa exponit. I Cor. XIV, 40: ut omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis. Rom. XIII, 1: omnia quae sunt, a Deo ordinata sunt. Vel quia est prohibitum, et contra doctrinam Ecclesiae. Unde dicit et non secundum traditionem, et cetera. Supra secundo huius: tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem, sive per epistolam nostram. Deinde cum dicit ipsi enim, etc., exponit quantum ad ultimum quod dixerat, scilicet secundum traditiones, ostendens quae sit traditio haec, et quomodo acceperunt ab ipso. Est autem haec traditio ut non essent otiosi, vel curiosi. Et primo ostendit quomodo acceperunt exemplo; secundo quomodo verbo. Item primo ostendit quod vitavit inquietudinem; secundo quomodo; tertio assignat causam. Dicit ergo traditionem quam acceperunt, scitis, etc., quia praelati sunt imitandi non in omnibus, sed in his, quae sunt secundum regulam Christi. I Cor. IV, 16 et c. XI, 1: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Et in quo? Quoniam non inquieti fuimus inter vos. Erant enim Thessalonicenses valde liberales. I Thess. IV, 9: de charitate fraternitatis non necesse habemus scribere vobis, ipsi enim didicistis, et cetera. Et hac ratione pauperes otiose vivebant, et ex otio dabant se operibus indebitis, nec pertinentibus ad eos. Et hoc erat inquietudo. Et ideo dicit quoniam non inquieti, et cetera. I Thess. IV, v. 11: operam detis, ut quieti sitis, et cetera. Item neque gratis panem manducavimus, etc., quia operibus manuum operabatur. Act. XX, 34 dicitur: ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Et Prov. ult.: panem otiosa non comedit. Num. XVI, 15: tu scis, quia nec asellum quidem unquam acceperim ab eis, et cetera. Sed in labore et fatigatione. Non parum, sed nocte et die, id est, continue, quia aliquando oportebat eum praedicare et docere, et residuum ponebat in labore, ne quem vestrum gravaremus. II Cor. XII, 13: quid est quod prae caeteris minus habuistis, nisi quod non gravavi vos? Deinde cum dicit non quasi, etc., assignat causam sui operis manualis. Ubi excludit primo causam falsam, secundo ponit veram. Falsa quidem causa esset si quis diceret quod ei non liceret accipere ab eis sumptus. Et ideo dicit non quasi non habuerimus, immo habuimus potestatem vivendi de sumptibus fidelium. I Cor. IX, 13: qui altari deserviunt, cum altari participant. Matth. X, v. 10: dignus est operarius cibo suo. I Cor. c. IX, 14: sic et dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Et sic ex Evangelio sunt duo genera hominum potestatem habentium vivere ex aliorum sumptibus, qui scilicet altari deserviunt, et praedicatores. Deinde cum dicit sed ut vos, etc., ponit veram causam. Nam duplicem causam invenimus, quare apostolus manibus laboravit: una apud Corinthios; alia hic. Illi enim erant avari, et graviter tulissent, sicut ibi dicitur. Causa autem quare laboravit hic fuit horum otium. Et ideo dicit ut nos formam daremus, etc., scilicet laborandi. I Tim. IV, 12: exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. I Petr. V, 3: forma facti gregis. Alia causa ponitur in Glossa, I Cor. IV, scilicet quando non invenimus qui det nobis, et tunc laborabat. Quarta causa erat, ut sicut monachi Aegypti non essent otiosi. Eccli. XXXIII, 29: multam malitiam docuit otiositas. Unde qui non habent exercitium officii, vel studii, vel lectionis, periculose vivunt otiosi.


Lectio 2

[87877] Super II Thes., cap. 3 l. 2 Supra ostendit apostolus quid eis suo exemplo tradidit, ut scilicet non essent inquieti, sed ut operarentur, hic ostendit quomodo hoc praesens verbis et factis tradidit. Unde dicit cum essemus, quasi dicat: ut formam daremus vobis, fecimus quod docuimus, quia hoc denuntiabamus, quoniam, et cetera. Haec verba, sicut dicit Glossa et Augustinus in libro de operibus monachorum, quidam pervertebant quod non sit licitum servis Dei manibus operari, propter hoc quod dicitur Matth. VI, 34: nolite solliciti esse, et cetera. Nam dicunt hanc operationem pertinere ad sollicitudinem victus. Et propter hoc istud referebant ad spiritualia opera; quasi dicat: si quis non vult facere opera meritoria et spiritualia, non est dignus manducare. Sed hoc est contra intentionem apostoli, qui dicit denuntiabamus nos sic fecisse, scilicet in labore et fatigatione. Sed quid est quoniam si quis non vult, et cetera? Estne hoc consilium vel praeceptum? Et videtur esse praeceptum, quia infra dicitur: si quis non obedierit verbo nostro, et cetera. Ergo omnes tenentur manibus operari. Qui igitur non operatur manibus, sed stat otiosus, peccat mortaliter. Respondeo. Dicendum est quod est praeceptum, sed aliquid praecipitur dupliciter: simpliciter, vel sub conditione. Simpliciter praecipitur quod per se est necessarium ad salutem: et haec sunt opera virtutum. Sub conditione vero, ut quando talis est casus, quod sine opere manuali praeceptum servari non potest. Praecipitur autem homini quod corpus suum sustentet, alias enim est homicida sui ipsius. Gen. II, 16: de omni ligno Paradisi comede, et cetera. Ex praecepto ergo tenetur homo corpus suum nutrire, et similiter ad omnia, sine quibus corpus non potest vivere, tenemur. Unde quicumque non habet alias, unde corpus sustentet licite, vel possessione, vel licito negotio, tenetur laborare, ne furetur. Eph. IV, 28: qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis, et cetera. Est ergo praeceptum, quando aliter non potest licite vivere. Unde dicit si quis non vult operari, nec manducet. Est ergo alterum duorum necessarium, ut homo possit manducare, scilicet vel quod habeat possessionem, vel quod licite procuret. Ps. CXXVII, 2: labores manuum tuarum quia manducabis, et cetera. I Thess. IV, 11: operamini manibus vestris, sicut praecepimus vobis, et cetera. Deinde cum dicit audivimus, etc., ponit necessitatem huius praecepti, quia apostolus dicit hoc non tam ex officio docentis, quam propter vitium gentis. Ideo primo ponit culpam quae inducit necessitatem praecepti; secundo adhibet remedium, ibi his autem qui, et cetera. Dicit ergo audivimus, etc.; quasi dicat: ideo non occulto hoc praeceptum, quia audivimus quosdam, et cetera. Anima enim hominis semper oportet quod circa aliquid occupetur, et ideo necesse est quod otiosi inquietudinem patiantur circa illicita. I Thess. c. IV, 11: operam detis ut quieti sitis, et cetera. Et addit sed curiose agentes, scilicet de negotiis aliorum. Prov. XXI, 25: desideria occidunt pigrum. Deinde adhibet remedium, cum dicit his autem qui, et cetera. Et primo ex parte peccantium, secundo ex parte aliorum, ibi vos autem, et cetera. Dicit ergo his qui sunt eiusmodi denuntiamus severe, ut praelatus, et obsecramus charitative, ut pater eorum, ut panem suum, non alienum sed debitum sibi, scilicet licite acquisitum, cum silentio, id est, sine inquietudine, non discurrendo, manducet. Is. XXX: cultus iustitiae, silentium. Ez. multam malitiam docuit otiositas. Deinde cum dicit vos autem, etc. ex parte aliorum non peccantium duplex adhibet remedium. Primo scilicet quod non cessent benefaciendo, secundo quod illos corripiant, ibi quod si quis, et cetera. Dicit ergo vos autem, etc., quasi dicat: nolite deficere benefaciendo, licet otiosi abutantur. Gal. V: bonum facientes, non deficiamus, et cetera. Et hoc necessarium est, etiam si operentur manibus, et non deesset illis aliquid, quia necessaria est aliis subventio. Deinde cum dicit quod si quis, etc., innuit quod corrigantur, et primo ostendit quo ordine puniantur; secundo ostendit effectum poenae, ibi ut confundantur; tertio finem, ibi et nolite, et cetera. In ordine vero, primo, ponit culpam, secundo eius manifestationem, tertio eius punitionem. Culpa est inobedientia; et ideo dicit quod si quis non obedierit. I Reg. XV, 23: quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Manifestatio et convictio ponitur, cum dicit hunc per epistolam notate, id est, manifestate, sed per veritatis inquisitionem. Iob c. XXIX, 16: causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Poena eorum est sententia excommunicationis; unde dicit et non commisceamini cum illo, et cetera. I Cor. V, 11: cum huiusmodi nec cibum sumere. II Io. V, 10: nolite recipere eum in domum, nec ave ei dixeritis. Hic nota quod excommunicatio infligitur pro inobedientia; debet tamen esse convictus. Unde dicit si quis non obedierit, per epistolam vestram, hunc notate, id est, significate nobis, ut puniatur: et tamen vos interim ne commisceamini cum illo. Sed effectus poenae est, ut confundatur, et ex hoc resipiscat. Eccli. IV, 25: est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam. Finis autem et intentio debet esse eius correctio, quam intendit charitas; unde dicit et nolite invicem existimare, quia non debet fieri ex livore odii, sed ex studio charitatis; quasi dicat: quod ipsum vitatis, non fiat ex odio inimicitiae. Matth. V, 44: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Et ideo dicit sed corripite ut fratrem. In quo ostenditur charitas. Ps. CXXXII, v. 1: ecce quam bonum, et quam iucundum habitare fratres in unum, et cetera. Deinde cum dicit ipse autem, etc., concludit epistolam. Et primo ponitur conclusio; secundo salutatio, quae est quasi epistolae sigillum, ibi salutatio, et cetera. Iterum prima in duas, quia eis primo optat dona Dei, secundo ipsum Deum, ibi dominus sit, et cetera. Quantum ad primum dicit ipse, et cetera. Deus dicitur esse pacis quantum ad duo. Pax enim consistit in duobus, ut scilicet homo concordet ad seipsum, et ad alios. Et neutrum potest haberi sufficienter nisi in Deo: quia sibi non concordat sufficienter nisi in Deo et minus aliis quia tunc affectus hominis concordat in seipso quando quod appetitur secundum unum, sufficit quantum ad omnes, quod nihil potest esse praeter Deum. Ps. CII, 5: qui replet in bonis desiderium tuum. Quaecumque enim alia, praeter Deum, non sufficiunt ad omnes, sed Deus sufficit. Io. XVI, 33: in me pacem habebitis, et cetera. Item homines non uniuntur inter se, nisi in eo quod est commune inter eos, et hoc est maxime Deus. Et ideo dicit Deus pacis det, non pacem temporalem, sed sempiternam, id est, spiritualem, quae hic incipit, et ibi perficitur. Ps. CXLVII, 3: qui posuit fines tuos pacem, et cetera. Et hoc in omni loco, et in toto mundo apud fideles. Quantum ad secundum dicit dominus sit cum omnibus vobis, quia nihil aliud bene habetur, nisi ipse habeatur per fidem et charitatem. Salutatio mea, hoc dicit propter infideles pervertentes epistolas eius. Gal. ult.: videte qualibus litteris scripsi vobis manu mea, et cetera. Quod est signum, et cetera. Gratia, id est, gratuitum donum Dei, quod gratos vos reddit Deo, et cetera. Io. I, 17: gratia et veritas per Iesum Christum facta est.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264