CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super II Epistolam B. Pauli ad Corinthios lectura
Reportatio vulgata

Thomas de Aquino cum Sancto Paulo a Bernardo Daddi depictus

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Prooemium

[87692] Super II Cor., pr. Ministri Dei nostri, dicetur vobis, Is. LXI, v. 6. In his verbis congrue tangitur materia huius secundae epistolae ad Corinthios. Nam in prima epistola agit apostolus de ipsis sacramentis, sed in hac secunda agit de ministris ipsorum sacramentorum, tam bonis, quam malis. Ratio autem hanc epistolam scribendi fuit, quod Corinthii, post praedicationem eius, admiserant pseudo-apostolos, quos apostolo praeferebant. Propter hoc scribit eis hanc epistolam, in qua commendat apostolos et ostendit verorum apostolorum dignitatem; ostendit etiam et vituperat falsorum apostolorum falsitatem. Commendat autem verorum apostolorum dignitatem, ex hoc quod sunt ministri Dei. Ministri, inquit, Dei, dicetur vobis, scilicet apostolis, qui quidem dicuntur ministri quantum ad tria. Primo quantum ad dispensationem sacramentorum. I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo, ut ministros, et cetera. Christus enim institutor est sacramentorum, sed apostoli et eorum successores ea dispensant, et ideo subditur in praedicta auctoritate et dispensatores mysteriorum Dei. Secundo quantum ad gubernationem, scilicet inquantum gubernant populum Dei. Sap. c. VI, 5: cum essetis ministri, non recte iudicastis, et cetera. Deus enim gubernat omnia per prudentiam. Unde quicumque aliquid gubernat, dicitur minister Dei. Tertio quantum ad humanae salutis operationem, inquantum scilicet eorum ministerio et praedicatione, homines ad salutem conversi sunt: cuius salutis solus Deus est auctor, quia ipse est qui venit salvum facere quod perierat, apostoli vero ministri. I Cor. III, v. 4 s.: quid ergo est Apollo? Quid Paulus? Ministri eius, cui credidistis, et cetera.


Caput 1
Lectio 1

[87693] Super II Cor., cap. 1 l. 1 De istis ergo ministris tractat hic apostolus, ostendens in hac epistola eorum dignitatem etiam scribens Corinthiis. In qua quaedam praemittit. Primo salutationem; secundo prosequitur epistolam, ibi benedictus Deus, et cetera. In salutatione autem tria ponit: primo enim describit personas salutantes; secundo personas salutatas, ibi Ecclesiae quae est, etc.; tertio bona optata, ibi gratia vobis, et cetera. Circa primum primo describitur persona salutans principalis, quia Paulus; secundo persona adiuncta, quia Timotheus. Persona salutans describitur ab humilitate, quia Paulus, qui Latine dicitur modicus. Iste est ille modicus, de quo Is. LX, 22: minimus erit in mille, et cetera. Vel a doctrina, quia Paulus dicitur os tubae. Ista est illa tuba de qua Zach. IX, 14: dominus in tuba canet, et cetera. Et competit quod dicitur Is. LVIII, 1: quasi tuba exalta vocem tuam, et cetera. A dignitatis auctoritate, quia apostolus, et cetera. Ubi tria ponuntur. Primo quod sit legatus, unde dicitur apostolus, id est principaliter missus. Soli enim duodecim apostoli electi missi sunt a Christo. Lc. VI, 13: elegit duodecim, quos et apostolos, et cetera. Alii autem discipuli non missi sunt principaliter, sed secundario. Et inde est quod apostolis succedunt episcopi, qui habent specialem curam gregis domini. Alii autem sacerdotes succedunt septuaginta duobus discipulis, qui gerunt vices commissas sibi ab episcopis. Est ergo eius dignitas quia apostolus. I Cor. IX, 2: si aliis non sum apostolus, sed tamen vobis sum, et cetera. Gal. II, 8: qui operatus est Petro, et cetera. Sed quare vocat se hic apostolum, dicens Paulus apostolus, cum in epistola ad Romanos scribit se servum? Ratio huius est, quia Romanos reprehendit de dissensione et superbia, quae est mater dissensionis, quia inter superbos semper iurgia sunt. Unde ut eos revocet a dissensione, inducit eos ad humilitatem, vocando se servum. Corinthii vero erant pertinaces et rebelles, et ideo, ut reprimat eorum proterviam, usus est hic nomine dignitatis, dicens se apostolum. Secundo ponitur cuius sit legatus, quia Iesu Christi. Infra V, 20: pro Christo legatione fungimur. Tertio ponitur modus quo adeptus est legationem, quia non iniecit se ut pseudo. Ier. c. XXIII, 21: non mittebam eos, et ipsi currebant. Non est datus populo ex divino furore, iuxta illud Iob XXXIV, 30: qui facit regnare hypocritam, et cetera. Osee XIII, 11: dabo tibi regem, sed in furore meo. Est adeptus apostolatum ex voluntate Dei et beneplacito. Act. IX, 15: vas electionis est mihi iste. Et ideo dicit per voluntatem Dei. Persona autem adiuncta est Timotheus. Unde dicit et Timotheus frater. Frater, inquam, propter fidem, Matth. XXIII, 8: omnes vos fratres estis, etc., et propter dignitatem, quia episcopus: et inde est quod Papa vocat omnes episcopos fratres. Connumerat autem sibi Timotheum, quia cum ipse transisset per eos, sicut dixit in I Epist., ult. cap., possent credere quod malitiose retulisset apostolo ea de quibus ipse scribit ad eos. Consequenter ponuntur personae salutatae, et primo principales, secundo adiunctae principalibus, in hoc quod dicit Ecclesiae Dei, quae est totus populus fidelis, tam clerici quam laici. I Tim. III, 15: ut scias quomodo oporteat te conversari. Quae est Corinthi, quia Corinthus erat metropolis Achaiae. Sed adiunctae personae sunt omnes sancti, qui sunt unius spiritus sancti gratia renati. I Cor. VI, 11: sed abluti estis, sed sanctificati, et cetera. Qui sunt in Achaia, cuius metropolis est Corinthus. Istis autem personis salutatis optat apostolus bona. Unde dicit gratia vobis, et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo ponit ipsa bona; secundo ipsorum auctorem, ibi a Deo patre, et cetera. Ponit autem ista duo extrema bona, ut in eis intelligantur media. Primum enim bonum est gratia, quae est principium omnium bonorum. Nam ante gratiam nihil est nisi diminutum in nobis. Ultimum autem omnium bonorum est pax, quia pax est generalis finis mentis. Nam qualitercumque pax accipiatur, habet rationem finis; et in gloria aeterna et in regimine et in conversatione, finis est pax. Ps. CXLVII, 3: qui posuit fines tuos pacem. Quis autem sit auctor horum bonorum ostendit, subdens a Deo patre, et cetera. Et haec duo possunt dupliciter distingui, quia cum dicit a Deo patre, potest intelligi pro tota Trinitate. Nam, licet persona patris dicatur pater Christi per naturam, tamen tota Trinitas est pater noster per creationem et gubernationem. Is. LXIII, 16: et nunc, domine, pater noster es tu. Ier. III, 19: patrem vocabis me. A Deo ergo patre nostro, id est a tota Trinitate proveniunt bona. Matth. VII, 11: si vos cum sitis mali, et cetera. Sed si Deus pater noster accipiatur pro tota Trinitate, quare additur persona filii, cum dicit et domino Iesu Christo? Numquid est alia persona a Trinitate? Dicendum quod additur non propter aliam personam sed propter aliam naturam, scilicet humanitatis assumptae a filio in personam divinam: quam quidem Trinitati connumerat, quia omnia bona proveniunt nobis a Trinitate per incarnationem Christi; et primo gratia, Io. I, 17: gratia et veritas, etc., secundo pax, Eph. II, 14: ipse est pax nostra, et cetera. Item cum dicit a Deo patre nostro, potest intelligi persona patris solum; et, licet tota Trinitas sit pater noster, ut dictum est, tamen persona patris est pater noster per appropriationem; et sic hoc quod dicit et domino Iesu Christo, intelligitur de persona filii. De persona autem spiritus sancti non fit hic mentio, quia, sicut dicit Augustinus, cum sit nexus patris et filii, ubicumque ponitur persona patris et persona filii, intelligitur persona spiritus sancti.


Lectio 2

[87694] Super II Cor., cap. 1 l. 2 Hic incipit epistola in qua apostolus duo facit. Primo enim excusat se de eo quod non iverat ad eos, sicut promiserat; secundo prosequitur intentionem suam, cap. III, ibi incipimus iterum, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit excusationem de mora; secundo morae assignat causam, secundo cap., ibi statui autem, et cetera. Circa primum duo facit. Primo enim reddit eos benevolos; secundo excusationem ponit, ibi et hac confidentia, et cetera. Circa primum duo facit. Primo captat eorum benevolentiam, recitando quaedam in generali; secundo quaedam in speciali, ibi non enim, et cetera. Benevolentiam autem eorum captat apostolus ostendendo quod quidquid facit, totum facit ad eorum utilitatem. Et circa hoc duo facit. Primo praemittit utilitatem quae ex ipso aliis provenit; secundo rationem eorum assignat, ibi quoniam sicut abundant, et cetera. Circa primum tria facit. Primo enim ponitur gratiarum actio; secundo actionis gratiarum modus, ibi qui consolatur, etc.; tertio causa, ibi ut possimus et ipsi consolari. Agit ergo gratias toti Trinitati, a qua provenit omne bonum. Et ideo dicit benedictus Deus, id est tota Trinitas. Item personae patris, cum dicit et pater domini nostri Iesu Christi, per quem, scilicet Christum, pater nobis omnia donavit. Sed sciendum quod nos benedicimus Deum, et Deus benedicit nobis, sed aliter et aliter. Nam dicere Dei, est facere. Ps. XXXII, 9: dixit et facta sunt. Unde benedicere Dei est bonum facere, et bonum infundere, et sic habet rationem causalitatis. Gen. I, 28, et XXII, v. 17: benedicens benedicam tibi, et cetera. Dicere autem nostrum non est causale, sed recognoscitivum seu expressivum. Unde benedicere nostrum idem est quod bonum recognoscere. Cum ergo gratias agimus Deo, benedicimus sibi, id est recognoscimus eum bonum et datorem omnium bonorum. Tob. XII, v. 6: benedicite Deum caeli, et cetera. Dan. III, v. 57: benedicite, omnia opera, et cetera. Recte ergo gratias agit patri, quia misericors est, unde dicit pater misericordiarum, et quia consolator, unde dicit et Deus totius consolationis. Et agit gratias de duobus, quibus homines maxime indigent. Primo enim indigent, ut auferantur ab eis mala, et hoc facit misericordia, quae aufert miseriam; et misereri est proprium patri. Ps. CII, 13: quomodo miseretur pater filiorum, et cetera. Secundo indigent ut sustententur in malis quae adveniunt. Et illud est proprie consolari, quia nisi homo haberet aliquid in quo quiesceret cor eius, quando superveniunt mala, non subsisteret. Tunc ergo aliquis consolatur aliquem, quando affert ei aliquod refrigerium, in quo quiescat in malis. Et licet in aliquibus malis homo possit in aliquo consolari et quiescere et sustentari, tamen solus Deus est, qui nos consolatur in omnibus malis. Et ideo dicit Deus totius consolationis; quia si peccas, consolatur te Deus, quia ipse misericors est. Si affligeris, consolatur te, vel eruendo ab afflictione per potentiam suam, vel iudicando per iustitiam. Si laboras, consolatur te remunerando, Gen. XV, 1: ego merces tua, et cetera. Et ideo dicitur Matth. V, 5: beati qui lugent, et cetera. Materiam autem gratiarum actionis subdit dicens qui consolatur, et cetera. Quasi dicat: ideo benedictus, quia consolatur nos in omni tribulatione. Infra VII, 6: qui consolatur, et cetera. Causam autem huius ponit, cum dicit ut possimus et ipsi consolari. Ubi notandum est, quod in donis divinis est ordo. Ad hoc enim Deus dat aliquibus specialia dona, ut ipsi effundant illa in utilitatem aliorum. Non enim dat lumen soli, ut sibi soli luceat sed ut toti mundo. Unde vult quod de omnibus bonis nostris, sive sint divitiae, sive potentia, sive scientia, sive sapientia, accrescat aliqua utilitas aliis. I Petr. c. IV, 10: unusquisque gratiam quam accepit, et cetera. Hoc est ergo quod apostolus dicit consolatur nos in omni tribulatione. Sed quare? Non ut solum nobis hoc sit ad bonum, sed etiam ut aliis prosit. Unde dicit ut possimus et ipsi consolari eos, et cetera. Possumus enim consolari alios per exemplum consolationis nostrae. Qui enim non est consolatus, nescit consolari. Eccli. XXXIV, v. 11: qui non est tentatus, qualia scit? Qui sunt in omni, id est in qualibet pressura. Is. c. LXI, 1 s.: spiritus domini misit me, etc., ut consolarer omnes lugentes, etc., Eccli. c. XLVIII, 27: consolatus est lugentes, et cetera. Possumus, dico, consolari per exhortationem ad tolerantiam passionum, promittendo praemia aeterna, qua scilicet exhortamur vos per Scripturas et internas inspirationes, ut patienter sustineamus, et alios exhortemur exemplo nostro, et per ipsas Scripturas. I Cor. c. XI, 23: ego enim accepi a domino, et cetera. Is. XXI, 10: quae audivi a domino, et cetera. Posita utilitate quae ex apostolis aliis provenit, dictorum consequenter rationem assignat, dicens quoniam sicut abundant, et cetera. Et quia duo dixerat, scilicet quod Deus consolatur nos in omni tribulatione, et quod possimus et ipsi, etc., hic rationem horum duorum exponit, et primo ostendit quomodo Deus consolatur nos in omni tribulatione; secundo quomodo consolatio nostra convertitur in consolationem aliorum, ibi sive autem tribulamur, et cetera. Dicit ergo: recte dico quod consolatur nos in omni tribulatione nostra, quia secundum quod abundant passiones Christi in nobis, et cetera. Dicit Christi, id est inchoatae a Christo. Ez. IX, 6: a sanctuario meo incipite. In Christo enim inceperunt passiones pro peccatis nostris, quia ipse peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, I Petr. II, v. 24, deinde per apostolos, qui dicebant mortificamur tota die, Ps. XLIII, 22 etc., deinde per martyres qui secti sunt, tentati sunt, etc., Hebr. XI, 37; ultimo ipsi peccatores pro suis peccatis patienter iram domini portabunt, quia peccaverunt ei. Vel passiones Christi, id est quas sustinemus propter Christum: Act. V, 41: ibant apostoli gaudentes, et cetera. Et Ps. XLIII, 22: propter te mortificamur, et cetera. Sicut, inquam, huiusmodi passiones abundant, sic abundat per Christum consolatio nostra. Ps. XCIII, v. 19: secundum multitudinem dolorum, et cetera.


Lectio 3

[87695] Super II Cor., cap. 1 l. 3 Postquam apostolus ostendit quod Deus consolatur servos suos in tribulationibus, scilicet ministros fidei et praedicatores, hic consequenter manifestat, quod eorum consolatio cedit ad bonum aliorum. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat qualiter eorum consolatio sit ad aliorum utilitatem et salutem; secundo ordinem huius consolationis et salutis insinuat, ibi quae operatur tolerantiam, et cetera. Circa primum advertendum est, quod tria dicit apostolus se recepisse: tribulationem, cum dicit: in omni tribulatione nostra, consolationem, cum dicit: qui consolatur nos, exhortationem, cum subdit: ut possimus et ipsi, et cetera. Accipiendo ergo haec tria passive, dicimus, quod apostoli consolantur, tribulantur et exhortantur. Unde et tria ostendit apostolus cedere ad consolationem aliorum, et hoc in quodam ordine. Et primo eorum tribulationem, cum dicit sive, inquit, tribulamur, et cetera. Quasi dicat: vere quidquid recipimus est in bonum vestrum, quia sive tribulamur, pro vestra exhortatione et salute, quia scilicet nostro exemplo monet vos Deus ad passionum tolerantiam, unde provenit vobis salus aeterna. Unde I Machab. VI, 34 legitur, quod ostenderunt elephantis sanguinem uvae, et mororum, ut acuerent eos ad bellum. Quod fit, quando tepidis et pigris adhibentur passiones sanctorum in exemplum. Secundo ostendit, quod eorum consolatio in aliorum utilitatem cedit, cum dicit sive consolamur. Quasi dicat: ipsa nostra consolatio, qua nos spe praemii consolamur, est ad consolationem vestram, inquantum exemplo nostro vos etiam eamdem spem praemii habentes, gaudetis. Tertio ostendit quod eorum exhortatio passiva est ad bonum aliorum, dicens sive exhortamur, per internam inspirationem vel per flagella, hoc est pro vestra exhortatione, scilicet ut vos ad maiora animemini, et salutem speretis. Unde dicitur II Mach. ult., quod exhortati sermonibus Iudae, et cetera. Adiuvantibus autem vobis, et cetera. Huius autem consolationis et salutis ordinem insinuat, cum subdit quae operatur tolerantiam, et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit patientiam habitam in adversis; secundo manifestat fructum, qui ex patientia provenit, ibi ut spes firma, et cetera. Dicit ergo: dico quod haec ad vestram salutem cedunt, quae salus est vobis in hoc, inquantum exemplo nostri estis fortes ad tolerantiam passionum, et ut patienter sustineatis passiones quas et nos patimur. Lc. XXI, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Iac. V, 10: exemplum accipite, fratres mei, et cetera. Ex qua quidem patientia provenit vobis fructus, quia ex hoc spes nostra firma est pro vobis, quod vos efficiamini haeredes vitae aeternae. Rom. V, 3 s.: tribulatio patientiam operatur, patientia vero spem. Gregorius: tanto spes in Deum solidior surgit, quanto quis graviora pro nomine eius pertulerit. Nam ex passionibus quas sustinent sancti Dei pro Christo, consurgit eis spes vitae aeternae. Et causa spei huius est, quia sumus scientes, quia sicut estis socii nostri in passionibus, eritis socii et consolationis, id est vitae aeternae. II Tim. II, 11: fidelis sermo, nam si commortui sumus, et convivemus, et cetera. I Petr. IV, 13: communicantes Christi passionibus gaudete, et cetera. Consequenter cum dicit non enim volumus vos, captat eorum benevolentiam, recitando quaedam in speciali. Et circa hoc tria facit. Primo enim describit persecutionem quam passus est in Asia; secundo specialem ei consolationem collatam, ibi qui de tantis, etc.; tertio subdit consolationis causam, ibi nam gloria, et cetera. Dicit ergo primum: non solum ea quae dicta sunt de tribulationibus in generali, bonum est vos scire, sed non volumus vos ignorare, quia scire est utile vobis, inquantum exemplo nostri patientiores estis. Nolumus, inquam, vos ignorare de tribulatione nostra, et cetera. Thren. III, 19: recordare paupertatis meae, et cetera. Haec est illa persecutio, de qua legitur Act. XIX, 23 ss., quae facta est apostolo ab Asiano quodam argentario concitante plebem contra eum, quam quidem apostolus exaggerat a tribus. Ex loco, quia in Asia, et hoc est quod dicit quae, scilicet tribulatio, facta est in Asia, id est, apud Ephesum, quae est in Asia, ubi debuisset magis honorari et consolari. Ex acerbitate, quia supra consuetudinem humanarum passionum, et ideo dicit quoniam supra modum sumus, et cetera. Item supra posse, et ideo dicit supra virtutem. Sed contra I Cor. X, 13: fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra, et cetera. Respondeo. Dicendum quod pati supra virtutem potest intelligi dupliciter. Vel supra virtutem naturalem, et de hac loquitur hic, supra quam Deus aliquando permittit sanctos tentari; vel supra virtutem gratiae, et de hac intelligitur illud I Cor. X, 13: fidelis Deus, etc., supra quam non permittit aliquem Deus tentari. Et quod apostolus loquatur hic de virtute naturali, ostendit consequenter cum dicit ita ut taederet nos vivere. Constat enim quod inter alia vivere magis desideratur. Quando ergo est tanta persecutio, ut et ipsa vita reddatur taediosa, manifestum est quod est supra virtutem naturae. Et hoc est quod dicit ita ut, etc.; quasi dicat: sic erat gravis persecutio, ut vita esset nobis taediosa. Iob X, 1: taedet animam meam vitae meae. Contra Iac. I, 2: omne gaudium existimate, fratres mei, et cetera. Respondeo. Dicendum quod tribulatio potest considerari dupliciter. Vel secundum se, et sic est taediosa; vel in comparatione ad finem, et sic est iucunda, inquantum propter Deum et spem vitae aeternae sustinetur. Et non solum erat nobis taediosa vita, sed eramus certi de morte. Unde dicit sed ipsi in nobis responsum mortis, id est certitudinem mortis, habuimus; quasi dicat: opinio mea dictabat mihi hoc, quod deberem mori. Vel aliter, responsum mortis, id est ipsa ratio diceret et eligeret mori propter taedium vitae. Exaggerat etiam tribulationem ex causa, unde dicit ut non simus in nobis, etc., scilicet ut reprimatur humana superbia. Ier. XVI, 19: domine, fortitudo mea et robur, et cetera. Sed in omnibus confidamus de Deo. Ier. XVII, 7: benedictus qui confidit in domino, et cetera. Et ideo dicit sed in Deo qui suscitat, et cetera. I Reg. II, 6: dominus mortificat et vivificat. Sed quia dominus non derelinquit sperantes in se, ideo subdit apostolus consolationem ei factam a domino, dicens qui de tantis periculis, et cetera. Et circa hoc tria facit. Primo describit consolationem praesentem contra mala praeterita; secundo consolationem futuram; tertio causam spei. Dicit ergo: consolati sumus a Deo, qui eripuit nos in praeterito de tantis periculis, et eruit in praesenti, quia non cessat liberare, Is. XLIII, 2: cum transieris per aquas, etc., in quem speramus, quoniam eripiet, et adiecit in futuro, Eccli. II, 9: qui timetis dominum, sperate in illum. Huius autem spei causam nobis praebent orationes vestrae. Unde dicit adiuvantibus vobis nos in orationibus, quas pro nobis facitis. Prov. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre, et cetera. Rom. XV, 30: obsecro vos, fratres, per dominum Iesum Christum, et per charitatem sancti spiritus, ut adiuvetis me in orationibus vestris, et cetera. Quae quidem orationes necessariae sunt, quia Deus multa bona confert uni ad preces multorum. Cuius ratio est, quia Deus de bonis quae confert, vult exhiberi sibi gratias et quod multi ex hoc teneantur ad gratiarum actiones, hoc autem fit quando ex eo quod dat uni ad preces multorum, obligat sibi omnes, ad quorum preces confert bonum aliquod, ut sic non solum ille cui confert, sed etiam ipsi rogantes, gratias referant Deo. Et hoc est quod dicit ut ex multarum personis. Et dicit ex multarum facierum, vel quantum ad aetatem, vel quantum ad conditionem, vel quantum ad diversitatem gentium vel morum. Eius quae in nobis est donationis, id est pro illa donatione, scilicet fidei, quae in nobis est, per multos agantur gratiae Deo pro nobis. Eph. V, 20: gratias agentes Deo et patri. Vel aliter: ut ex multarum personis facierum, id est conditionum personis. Dico eius donationis, quae est in nobis, id est, quae habent idem donum, scilicet fidei vel charitatis, id est ex multis personis illorum qui sunt in fide Christi, agantur, et cetera. Et sic secundum hanc expositionem per diversas facies intelliguntur diversae virtutes, ut facies unius dicatur illa virtus in qua praeeminet: sicut facies Iob, patientia; facies David, humilitas, et sic de aliis.


Lectio 4

[87696] Super II Cor., cap. 1 l. 4 Posita consolatione apostolo a Deo facta post persecutionem, hic consequenter consolationis causam assignat, quae est de spe divini auxilii. Et circa hoc duo facit. Primo proponit causam spei; secundo adducit ad hoc testimonium eorum quibus scribit, ibi non enim alia, et cetera. Dicit ergo: dico quod speramus adhuc eripi a domino et consolari, nam gloria, etc., quasi dicat: causa huius est bona conscientia nostra. Spes enim est expectatio futurorum ex gratia et meritis proveniens. Unde et circa hoc tria facit. Primo ostendit gloriam quam habet de testimonio purae conscientiae; secundo causam huius gloriae insinuat, ibi quod in simplicitate; tertio manifestat unde proveniat haec causa, ibi et non in sapientia carnali. Dicit ergo: ideo spero et confido de Deo, quia gloria nostra, id est, glorior ex testimonio et puritate conscientiae nostrae, ex quibus secure potest confidere de Deo. I Io. III, 20: si cor nostrum nos reprehenderit, et cetera. Rom. VIII, 16: ipse spiritus testimonium, et cetera. Notandum autem quod conscientiae testimonium verum est, quia non decipit. Multi enim exterius videntur boni, qui in conscientia sua non sunt boni. Et semper durat. Sed non dicit conscientiae aliorum sed nostrae, quia semper homo plus debet stare testimonio conscientiae suae de se, quam testimonio aliorum; quod non faciunt illi qui reputant se bonos ex hoc quod alii sunt mali, non ex hoc quod ipsi in veritate boni sint; et illi qui gloriantur de bonitate alicuius boni viri, qui eis aliqua affinitate coniungitur. Causam autem huius gloriae insinuat, dicens, quod in simplicitate, etc.; quae consistit in duobus. In duobus enim consistit puritas conscientiae, ut scilicet ea quae facit sint bona, et quod intentio facientis sit recta, et ista dicit apostolus de se. Primo quod habet intentionem rectam ad Deum in operibus suis, et ideo dicit quod in simplicitate, id est in rectitudine intentionis. Sap. I, 1: in simplicitate cordis, et cetera. Prov. XI, 3: simplicitas iustorum, et cetera. Secundo quod ea quae facit sunt bona, et ideo dicit et sinceritate operationis, Phil. I, v. 10: ut sitis sinceri et sine offensa. Unde autem proveniat huius gloriae causa, manifestat subdens sed non in sapientia carnis. Hoc potest dupliciter legi. Primo ut referatur ad hoc quod immediate praecedit, scilicet Dei; et tunc est insinuativum, unde veniat ei sinceritas et simplicitas; quasi dicat: multi antiqui fuerunt sapientes in sapientia terrena, sicut philosophi, et multi Iudaei pure vixerunt confidentes in iustitia legis, sed nos non in sapientia carnali, quae secundum naturas rerum, vel desideria carnis est, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo. Rom. VIII, 6: prudentia carnis mors est, et cetera. I Cor. II, 4: non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, et cetera. I Cor. XV, v. 10: gratia Dei sum id quod sum. Vel etiam secundum hunc modum non in sapientia, etc., id est, quasi innixus humanae sapientiae, sed gratiae Dei. Prov. III, 5: ne innitaris prudentiae tuae. Alio modo potest exponi, ut hoc quod dicit in simplicitate, etc., referatur ad puritatem vitae; hoc vero quod dicit non in sapientia, etc., referatur ad veritatem doctrinae, quasi dicat: sicut vita nostra est in simplicitate et sinceritate Dei, sic doctrina non est in sapientia carnali, sed in gratia Dei. Sed tamen duae primae magis valent. Et licet sic bene conversati simus in mundo isto, tamen abundantius quantum ad vos, quia scilicet ab aliis Ecclesiis receperat sumptus, ab eis non. Infra XI, 8: alias Ecclesias expoliavi. Et ratio huius potest esse, quia avari erant, unde, ne contristaret eos, noluit ab eis recipere sumptus. Consequenter huius sanctae suae conversationis testimonium eorum invocat, dicens non enim alia, etc., quasi dicat: haec quae scribimus vobis, non sunt vobis incognita, quia iam legistis ea in prima epistola, et cognovistis per experientiam operum. I Io. II, v. 7: non mandatum novum. Et licet non perfecte cognoveritis, quia comparastis vobis pseudo-apostolos, spero tamen quod usque in finem, scilicet vitae, cognoscetis, scilicet perfecte, sicut usque modo cognovistis nos ex parte. Cuius ratio est, quia cum quis videt aliquem aliquid bene incipere, debet sperare quod semper bene proficiat. Et quare? Quia qui coepit in vobis opus bonum, etc., ut dicitur Phil. I, 6. Et cognoscetis, quia nos sumus gloria vestra, id est, per nos debetis consequi gloriam aeternam, ad quam homo pervenit per fidem Christi, quam praedicamus vobis. Prov. XVII, 6: gloria filiorum sunt patres eorum. Ita dico sumus gloria vestra, sicut et vos gloria nostra estis, quia per vos a nobis instructos habere speramus praemium aeternae gloriae. I Thess. II, 19: quae est spes nostra aut corona gloriae nostrae? Nonne vos? Et haec gloria erit nobis ex vobis, in die domini nostri Iesu Christi, id est, in die iudicii, qui dicitur Christi, quia tunc faciet voluntatem suam cum peccatoribus, puniendo eos, qui in hoc mundo fecerunt voluntatem suam, contra Christi domini voluntatem peccando. Ps. LXXIV, 3: cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo, et cetera. Apoc. XX, v. 12: libri aperti sunt, et cetera.


Lectio 5

[87697] Super II Cor., cap. 1 l. 5 Apostolus, captata benevolentia Corinthiorum, consequenter excusationem suam addit, et circa hoc tria facit. Primo enim ponit intentum; secundo sub quaestione accusationem contra eum ab eis factam exponit, ibi cum ergo hoc, etc.; tertio excusat se, ibi fidelis autem Deus. Circa primum sciendum est quod apostolus in prima epistola (quam nos non habemus) missa ab eo Corinthiis, vel per nuntium, promiserat eis quod primo iret ad eos antequam iret in Macedoniam, et per eos iret in Macedoniam, et iterum inde rediret in Achaiam, in qua est Corinthus, et de Achaia in Iudaeam; postmodum, in secunda epistola, quam nos habemus primam, scribit eis quod primo iret in Macedoniam, et postmodum iret in Corinthum. Quia ergo videtur secundum hoc contrarium primae promissioni, apostolus excusat se modo de hoc, ponens primo ipsam promissionem primo factam, et ideo dicit et hac confidentia, quasi dicat: vos scitis puritatem et sinceritatem meam, et estis testes mei, et gloria mea, ideo in hac confidentia, id est in hoc confisus, quia per alterutrum glorificari speramus, volui primo venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis, quia secunda visitatio et confirmatio in fide, dicitur secunda gratia respectu conversionis, quam primo habuerunt ministerio et praedicatione ipsius. Et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Iudaeam. Iste est ordo primae promissionis, sed in praecedenti epistola est ordo contrarius, sicut dictum est. Consequenter huius mutationis accusationem, qua accusabant eum Corinthii, ponit sub quaestione, dicens cum ergo hoc voluissem, et cetera. Duo imponebant ei ex hoc, levitatem, quia mutaverat propositum, Eccli. XXVII, 12: stultus ut luna mutatur, et carnalitatem, quia visum erat eis, quod ex aliquo carnali et humano affectu hoc fecisset. Unde haec duo tangit, et primo levitatem, unde dicit numquid levitate usus sum, si non feci quod aliquando volui? Absit. Est. XVI, 9: nec putare debetis, si diversa iubeamus, ex animi levitate venire. Ps. XXXIV, 18: in populo gravi, et cetera. Secundo tangit carnalitatem cum dicit aut numquid ea quae cogito, facienda vel dimittenda, secundum carnem cogito, id est secundum aliquem carnalem affectum, ut sit apud me, est et non, id est affirmatio et negatio? Infra X, 2: arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus. Iac. c. I, 8: vir duplex animo, et cetera. Exposita eorum accusatione, consequenter excusat se, dicens fidelis autem Deus, etc., et circa hoc duo facit. Primo insinuat se non fuisse mentitum; secundo ostendit modum quomodo non fuit mentitus, ibi qui autem confirmat, et cetera. Quod autem non fuerit mentitus, excusat se dupliciter, scilicet ex consuetudine, et ex causa. Ex consuetudine quidem, quia non debet credi quod aliquis de facili mentiatur, qui numquam inventus est mendax, et secundum hanc expositionem fidelis Deus, etc., accipitur in vi iuramenti, quasi: testis sit mihi Deus, quod sermo meus, scilicet praedicationis, qui fuit apud vos, non est in illo est et non, id est, non est in illo falsitas. Deut. XXXII, 4: Deus fidelis, et absque ulla, et cetera. Si autem sumatur fidelis Deus, etc., pro veritate divinae promissionis, tunc est sensus: fidelis est Deus, id est servat promissa sua. Promiserat autem mittere ad vos praedicatores veritatis, Ier. III, 15: dabo vobis pastores iuxta cor, etc., et ideo cum sim missus ab eo, sermo noster qui fuit, etc., sicut supra. Ex causa excusat se, cum dicit Dei enim filius. Et hoc dupliciter, scilicet motiva et efficiente, ibi qui autem confirmat, et cetera. Causa autem motiva ad non mentiendum est, quia qui assumit aliquod officium, naturaliter movetur ad ea quae congruunt illi officio, et non ad contraria. Sed constat quod officium apostolicum est praedicare veritatem; non ergo movetur ad contrarium veritatis, quod est mentiri. Et circa hoc tria facit. Primo probat veritatem dicti sui per dictum Christi; secundo veritatem Christi per dictum Dei, ibi quotquot autem, etc.; tertio concludit suum propositum, ibi ideo et per ipsum, et cetera. Dicit ergo primo: dico quod dicta nostra debent reputari vera, et vera sunt, quia praedicavimus Christum in quo non fuit aliqua falsitas. Et hoc est quod dicit Dei enim filius Christus, qui est praedicatus per nos in vobis; per me, scilicet principaliter, et Sylvanum, secundario (iste est Sylas de quo habetur Act. XVIII, 5) et Timotheum, de quo supra. Isti enim duo fuerunt cum apostolo, quando primo convertit eos. In illo, scilicet filio Dei, non fuit est et non, id est, falsitas, vel non fecit quod non convenit. Sed fuit in illo est, id est veritas; nam verum et ens convertuntur. Io. c. XIV, 6: ego sum via, veritas et vita. Sed quia posset videri dubium hoc quod dicit, quod in Christo non fuit falsitas, ideo statim hoc probat, subdens quotquot autem, et cetera. Et probat hoc modo. Constat quod in illo quod est manifestativum divinae veritatis non potest esse falsitas; filius Dei venit ad manifestandum divinam veritatem in promissionibus a Deo factis complendis per ipsum; ergo in ipso non est falsitas. Et hoc est quod dicit: non est in filio Dei est et non, sed est, quia quotquot promissiones Dei, scilicet sunt factae hominibus, in illo, id est in Christo, est, id est in Christo verificantur et complentur. Rom. XV, 8: dico Iesum Christum ministrum fuisse, et cetera. Ad confirmandas, et cetera. Ex his ergo concludit, quod postquam dicta sua vera sunt, quia praedicat filium Dei, in quo est veritas, ideo et per ipsum, scilicet Christum, dicimus, amen Deo, id est verum. Apoc. III, 14: haec dicit, amen testis fidelis, et cetera. Is. LXV, 16: qui benedictus est in terra, benedicetur in Deo, amen, et cetera. Et istam veritatem dicimus Deo, id est, ad honorem Dei, scilicet manifestantes eius veritatem et gloriam nostram, quia gloria nostra est conversio vestra. Vel gloria nostra, quia gloria nostra est ostendere et praedicare verbum Dei. Consequenter cum dicit qui autem confirmat, etc., probat apostolus quod non est mentitus, per causam efficientem. Licet enim homo ex libero arbitrio possit uti lingua sua ad verum vel ad falsum loquendum, nihilominus tamen Deus potest confirmare hominem sic in vero, ut non nisi vera loquatur. Si ergo Deus aliquem confirmaret in vero, manifestum est quod non diceret falsum; sed Deus confirmat nos in veritate; ergo, et cetera. Et ideo dicit quod Deus est qui confirmat vos nobiscum in Christo, id est, in vera praedicatione Christi, quasi dicat: si Christus esset extra nos, possemus mentiri, sed ex quo est nobiscum, et nos sumus in Christo, non mentimur. Ps. LXXIV, 4: ego confirmavi columnas eius, et cetera. Sumus ergo in Christo dupliciter, scilicet per gratiam et per gloriam. Per gratiam quidem sumus inquantum uncti sumus spiritus sancti gratia, et effecti sumus membra Christi, et iuncti sibi. Qua etiam gratia Christus unctus est secundum quod homo. Ps. XLIV, v. 8: unxit te Deus, et cetera. Et ex plenitudine istius unctionis redundavit in omnes suos, sicut unguentum in capite, scilicet Christo, quod descendit, et cetera. Et ideo dicit quod unxit nos Deus. Unxit, inquam, in reges et sacerdotes. Apoc. V, 10: fecisti nos Deo, et cetera. I Petr. II, 9: vos autem genus electum, et cetera. Unionem autem quae est per gloriam, non habemus in re, sed in spe certa, inquantum habemus firmam spem vitae aeternae. Et habemus duplicem certitudinem spei huius unionis consequendae. Una est per signum, alia per pignus. Per signum evidens, quia fidei. Unde dicit signavit nos signo fidei Christi. Item signum crucis. Ez. IX, 4: signa thau, id est signum crucis. Apoc. VII, 3: quoadusque signemus servos Dei nostri, et cetera. Et hoc per spiritum sanctum. Rom. VIII, 9: si quis spiritum Christi non habet, et cetera. Et ideo speciale et certum signum est vitae aeternae consequendae configurari Christo. Cant. VIII, 6: pone me ut signaculum, et cetera. Vel signavit signo vitae. Per pignus vero maximum, quia spiritus sancti, et ideo dicit dedit pignus spiritus in cordibus nostris. De quo certum est quod nullus potest eum accipere a nobis. Sed nota, in pignore duo sunt consideranda, scilicet quod faciat spem habendae rei, et quod valeat tantum, quantum valet res, vel plus; et haec duo sunt in spiritu sancto. Quia si consideremus substantiam spiritus sancti, sic valet tantum spiritus sanctus quantum vita aeterna, quae est ipse Deus, quia scilicet valet quantum omnes tres personae. Si vero consideretur modus habendi, sic facit spem, et non possessionem vitae aeternae, quia nondum perfecte habemus ipsum in vita ista. Et ideo non perfecte beati sumus, nisi quando perfecte habebimus in patria. Eph. I, 13: signati estis spiritu. Consequenter cum dicit ego autem testem, etc., excusat se de eo quod non venit: et hoc per iuramentum quod maius est. Et circa hoc tria facit. Primo ponit suam excusationem; secundo respondet tacitae quaestioni, ibi non quia dominamur; tertio exponit quod dicit, ibi nam fide statis. Excusat se autem per iuramentum duplex. Unum attestationis, cum dicit ego autem testem Deum invoco, aliud execrationis, cum dicit in animam meam, id est, contra animam meam. Rom. I, 9: testis est mihi Deus, et cetera. Testem, inquam, invoco Deum, quia non veni ultra, id est, post primam vicem, vel postquam discessi a vobis; et hoc feci, parcens vobis, scilicet quia ipse sciebat eos incorrigibiles. Unde si ivisset tunc, aut punivisset, et sic forte recessissent totaliter a fide; aut non punivisset, et sic dedisset occasionem magis peccandi. Sed quia aliquis posset dicere: quare dicis parcens vobis? Numquid dominus noster es? Ideo consequenter hoc removet, dicens non, dico, quia dominamur fidei vestrae, sed adiutores, etc., quasi dicat: non dico hoc ut dominus, sed ut coadiutor. I Petr. V, v. 3: non enim dominantes in cleris, et cetera. Adiutor, inquam, gaudii vestri, vel emendationis vestrae. Quare autem dicat, fidei vestrae, exponit consequenter, dicens nam fide statis, id est, statis in gratia ista Christi per fidem.


Caput 2
Lectio 1

[87698] Super II Cor., cap. 2 l. 1 Apostolus supra posuit excusationem in generali de mora eundi ad Corinthios, hic vero insinuat causam tantae morae, et quomodo eis pepercit. Circa hoc autem duo facit. Primo enim insinuat unam causam dilationis fuisse ne in adventu suo tristitiam inferret eis; secundo ostendit aliam causam fuisse ne fructus quem apud alios sperabat, et inceperat facere, impediretur, ibi cum venissem autem, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit causam dilationis esse in communi, ne tristitiam inferret; secundo loquitur in speciali de quodam, qui eum contristaverat, ibi si quis autem contristavit me. Circa primum tria facit. Primo assignat rationem quare venire distulit; secundo causam dicti assignat si enim ego contristatus, etc.; tertio manifestat quae dixit, ibi nam ex multa tribulatione. Dicit ergo: dixi quod non veni ad vos parcens vobis, in hoc scilicet quia nolui vos contristari, ideo statui, id est firmiter disposui, hoc ipsum apud me, quod proposui, cum aliam epistolam misi, Eccli. XXXVII, v. 20: ante omnia verbum verum, et cetera. Ne iterum, id est alia vice, in tristitia venirem ad vos, id est vos contristem. Et ratio quare noluit eos contristare est illa qua dominus noluit ieiunare discipulos suos, scilicet ad hoc, ut amore et non timore afficerentur ad Christum, et iungerentur sibi. Voluit enim eos dominus firmare et nutrire in fide, in omni dulcedine et desiderio cordis, et sic, firmati ex amore, non de facili avellerentur propter tribulationes, quia aquae multae non potuerunt extinguere charitatem, Cant. VIII, 7. Similiter apostolus non vult eos propter hoc contristare. Rationem huius dicti, scilicet quod non vult eos contristare, assignat cum dicit si enim ego contristo, et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo assignat causam quare noluit eos contristare; secundo manifestat quare hoc significet eis, ibi et hoc ipsum scripsi. Dicit ergo: ratio quare nolui in tristitia venire est quia tristitia vestra redundat in tristitiam meam, et de consolatione vestra gaudeo, et solum vos consolamini me, cum sum apud vos; unde, si venirem et contristarem vos, ego ex tristitia vestra tristarer, et sic nullus esset qui laetificaret me inter vos, qui contristamini ex me, quia contristatus non de facili alium consolatur. Prov. c. X, 1: filius sapiens, et cetera. Prov. XXIX, 3: vir qui amat sapientiam, et cetera. Vel aliter: est duplex tristitia. Una secundum mundum; alia secundum Deum, quae poenitentiam in salutem operatur. Apostolus non loquitur de prima, sed de secunda. Et dicit: ex hoc ipso ego consolabor, si contristo vos, id est, si increpando reduco ad poenitentiam; sed si venirem, et viderem vos non poenitere de peccatis, tunc nullam consolationem haberem, quia nullus contristatur et poenitet ex me, id est, mea correctione et increpatione. Causa autem quare hoc scribo vobis est ut ita disponatis vos quod, quando venero, non habeam tristitiam de eo quod viderim vos incorrectos, super tristitiam quam habui, quando audivi vos peccasse. Et circa hoc duo facit. Primo ponit admonitionem; secundo spem de impletione admonitionis ostendit, ibi confidens in omnibus vobis, et cetera. Admonitio est ista: ideo scripsi vobis hoc, scilicet quod tristor de peccato vestro commisso, II Petr. II, 8: iniquis operibus animam iusti cruciabant, etc., ut paretis et disponatis vos corrigendo, ut cum venero ad vos, non habeam tristitiam de peccatis, de quibus, scilicet vobis, oportuerat me gaudere, id est, debebam laetari et congratulari, scilicet de praesentia vestra. Lc. XV, 10: gaudium est Angelis Dei, et cetera. Qualem autem spem habeat de impletione suae admonitionis, subdit, dicens: confidens de omnibus vobis, etc.; quasi dicat: hanc fiduciam habeo de vobis taliter disponi vos, ut cum venero, omnes detis mihi materiam gaudii. Et hoc debetis libenter facere, quia gaudium meum, etc., id est cedit ad gaudium vestrum, vel est propter gaudium vestrum, quod habetis de recuperatione gratiae. I Tim. II: quod est gaudium meum et cetera. Rom. XII, 15: gaudere cum gaudentibus, et cetera. Sed quia posset aliquis dubitare de hoc, quod dicit ne, cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, et quaerere quam tristitiam habuit de eis, ideo consequenter hoc exponit, dicens nam ex multa tribulatione, et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat tristitiam iamdudum habitam; secundo respondet cuidam tacitae quaestioni, ibi non ut contristemini, et cetera. Dicit ergo primo: quia haberem tristitiam, si non invenirem vos correctos, super tristitiam quam habui quando peccastis, et oportuit me contristare vos redarguendo dure. Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi primam epistolam, per multas lacrymas, quas fudi pro vobis iam mortuis per peccatum. Ier. IX, 1: quis dabit capiti meo aquas, et cetera. Eccli. XXII, v. 3: confusio est patri de filio indisciplinato. Is. LVII, 1: iustus perit, et non est qui recogitet, et cetera. Sciendum est autem quod duo ponit ad exaggerationem tristitiae, tribulationem scilicet et angustiam, quia unum additum alteri aggravat tristitiam. Nam aliquando quis tribulatur, sed sine angustia, tunc scilicet quando aliqua adversitate quasi acutissimo tribulo pungitur, et tamen videt sibi patere vias evadendi, quia si non pateat, tribulationi angustia iungitur. Dicit ergo ex multa tribulatione, qua pungebar de facto et malo vestri, et angustia cordis, quia non videbam unde de facili posset poni remedium, scripsi, et cetera. Ps. CXVIII, 143: tribulatio et angustia invenerunt me. Sed quia possent dicere: o apostole, etiam haec scribis nobis ut tristemur, et ideo hoc removet, dicens non ut contristemini, scilicet scribo vobis illa, sed ut sciatis quam charitatem habeam in vobis. Duo enim sunt signa dilectionis, scilicet quod gaudeat quis de bono alterius, et tristetur de malo eius, et haec ego habeo ad vos. Infra V, v. 14: charitas Christi urget nos. Abundantius, quam credatis, vel abundantius quam ad alios.


Lectio 2

[87699] Super II Cor., cap. 2 l. 2 Postquam apostolus insinuavit causam dilationis, ne scilicet tristitiam inferret, et de eius contristatione tractavit, hic consequenter tractat de contristante. Et circa hoc tria facit. Primo enim exaggerat culpam contristantis; secundo poenam eius pro culpa inflictam, ibi sufficit illi, etc.; tertio hortatur eos habere misericordiam ad contristantem, ibi ita ut e contrario, et cetera. Dicit ergo primo: scripsi vobis per multas lacrymas, quas fudi propter tristitiam conceptam et propter poenam infligendam peccanti, sed si quis contristavit me, ille scilicet fornicarius enormis, de quo dicitur I Cor. V, 1: omnino auditur inter vos fornicatio, et cetera. Iste, inquam, et si contristavit, non contristavit me, sed ex parte, id est, non contristavit me, scilicet solum, sed vos et nos. Non omnes, sed ex parte. Et hoc dico, non ut onerem vos omnes, id est, ut vobis hoc onus omnibus non imponam derisorie loquendo, quasi dicat: non ita estis boni et diligitis me, quod pro tristitia mea, et pro peccato fratris omnes doleatis. Vel ut non onerem omnes vos, non tantum illos qui non doluerunt de peccato. Vel aliter dicendum, et melius, non me contristavit, sed ex parte, et cetera. Sciendum est enim quod aliquis aliquando tristatur totaliter, et aliquando non totaliter. Totaliter quidem tristatur quis, quando prae tristitia absorbetur a dolore; et haec tristitia est quae mortem operatur, ut dicitur infra, c. VII, 10, quae quidem, secundum philosophum, non cadit in sapientem. Non totaliter autem tristatur quis quando licet ex aliquo malo quod patitur seu videt fieri, tristatur, tamen ex aliis causis bonis gaudet, et ista tristitia est secundum Deum et cadit in sapientem. Quia ergo apostolus dicit se contristatum, ne credatur totaliter a tristitia absorptus, quod non est sapientis, dicit se contristatum ex parte, quasi non totaliter. Et secundum hoc legitur sic: contristavit me, scilicet fornicarius, propter peccatum suum sed non me contristavit totaliter, quia licet in ipso propter peccatum habuerim tristitiam, tamen in vobis propter multa bona quae facitis, et in ipso propter poenitentiam quam fecit, habeo gaudium. Et dico ex parte, ut non onerem omnes vos, id est, ut non imponam vobis hoc onus, quod scilicet contristaveritis me. Sed ne isti propter tristitiam apostoli adhuc vellent eum magis punire, ostendit eis poenam sufficientem fuisse, dicens sufficit illi qui eiusmodi est, quod scilicet contristavit me, tam graviter peccando, obiurgatio quae fit a pluribus, id est tam manifesta et publica correctio, quae fuit, quod separatus fuit ab omni communione, id est excommunicatus ab Ecclesia et traditus Satanae, ut habetur I Cor. V, 5. Est ergo sufficiens haec poena propter dictas causas. Vel potest dici sufficiens, non quantum ad Dei iudicium, sed quantum expediebat tempori et personae. Melius enim est sic servare lenitatis spiritum in corrigendo, ut per poenitentiam correctionis fructus sequatur, quam si durius corrigatur, et desperet peccans et maioribus peccatis immergatur. Et ideo dicitur Eccli. XXI, 5: obiurgatio et iniuriae annullabunt substantiam. Quia ergo poena sufficiens fuit et poenitentiam egit, ideo consequenter inducit eos ad miserendum, dicens ita ut e contrario magis, etc., ubi tria facit. Primo mandat ut ei, scilicet peccanti, parcant; secundo huius rationem assignat, ibi ne forte, et cetera. Tertio inducit eos ad observantiam huius monitionis, ibi propter quod, et cetera. Dicit ergo primo: dico quod sufficiens poena est illi, et intantum ut velim ut e contrario magis donetis, id est remittatis. Lc. VI, 37: dimittite, et dimittetur vobis. Eph. IV, 32: donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. Et non solum donetis, sed, quod plus est, consolemini. Et hoc proponendo sibi exempla peccantium, qui restituti sunt ad statum gratiae, sicut dicitur de David, Petro, Paulo, et Magdalena, et per verba Dei: Ez. XVIII, v. 32: nolo mortem peccatoris, et cetera. I Thess. c. ult.: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, et cetera. Rationem autem huius admonitionis subdit ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est. Aliquis enim propter peccatum et poenam peccati, aliquando sic mergitur tristitia, quod absorbetur, dum nullum habet consolatorem; et hoc est malum, quia non sequitur ex hoc poenitentiae fructus, qui speratur, scilicet correctio, sed potius desperans tradit se omnibus peccatis, sicut Cain, cum dixit: maior est iniquitas, etc., Gen. IV, 13; et Eph. IV, 19: qui desperantes tradiderunt se, et cetera. Et propter hoc dicitur II Reg. II, 26, quod periculosa res est desperatio. Et ideo dicebat David in Ps. LXVIII, 16: neque absorbeat me profundum, et cetera. Et ideo ne hoc contingat, dicit consolamini, ut scilicet cesset a peccato. Is. XXVII, v. 9: hic est omnis fructus, ut auferatur peccatum. Contra apostolus, non solum per rationem sed ex aliis causis, inducit eos ad hoc cum dicit propter quod obsecro, et cetera. Et inducit eos a tribus modis. Primo precibus, dicens propter quod, scilicet ne absorbeatur, obsecro, qui possum praecipere. Phil. v. 8: multam fiduciam habens in Christo Iesu imperandi tibi, et cetera. Contrarium faciunt mali praelati. Ez. XXXIV, 4: cum austeritate imperabatis eis, et cetera. Ut confirmetis in illum charitatem. Quod fit si ostenditis charitatem vestram ad eum, et non abominamini eum propter peccata, nec contemnitis, sed propter consolationem vestram facitis eum habere odio peccatum suum, et diligere iustitiam. Lc. XXII, 32: et tu conversus confirma fratres tuos, et cetera. Secundo inducit eos praecepto, dicens ideo enim scripsi hoc, scilicet ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. Et dicit in omnibus, scilicet sive in his quae placent vobis, sive in his quae displicent. Primo enim mandaverat eis quod excommunicarent eum, et sic fecerunt mandatum apostoli: nunc vero secundo mandat eis quod parcant. Et ideo dicit an in omnibus obedientes sitis. Tertio ex commemoratione beneficii, cum dicit cui autem aliquid donastis, etc., quasi dicat: vos debetis hoc facere, quia etiam ego feci. Sic enim vos remisistis alicui et rogastis me quod ego remitterem, et ego remisi. Et hoc est quod dicit cui autem aliquid donastis vos, et ego, scilicet donavi. Et hoc patet. Nam et ego, quod donavi, etc.; ubi quatuor tanguntur ad huiusmodi donationem seu remissionem necessaria. Primum est discretio, ut scilicet non passim et temere remittatur. Et ideo dicit si quid, scilicet in debito modo. Prov. IV, 25: palpebrae tuae praecedant, et cetera. Secundum est finis, quia non propter amorem vel odium debet fieri, sed propter utilitatem aliquam Ecclesiae vel aliquorum. Et ideo dicit propter vos. Tertium est auctoritas, quia non debet fieri auctoritate propria, sed Christi, qui remittit peccata auctoritate; alii vero, quibus commissum est, ministerio, et sicut membra Christi. Et ideo dicit in persona Christi, scilicet non mea auctoritate. Et tamen quodcumque remittitur, Christus remittit. Io. XX, v. 23: quorum remiseritis peccata, et cetera. Quartum est necessitas; unde dicit ut non circumveniamur a Satana. Diabolus enim multos decepit, quosdam scilicet trahendo ad peccatorum perpetrationem, quosdam vero ad nimiam rigiditatem contra peccantes, ut si non potest eos habere per perpetrationem facinorum, saltem perdat quos iam habet per praelatorum austeritatem, qui eos non misericorditer corrigentes in desperationem inducunt, et sic hos perdit, et illos Diaboli laqueus includit. Eccle. VII, 17: noli esse nimis iustus, et cetera. I Petr. V, 8: adversarius vester Diabolus, et cetera. Et hoc continget nobis, si non remittamus peccantibus. Et ideo, ut non circumveniamur a Satana, ego donavi, si quid donavi. Non enim ignoramus cogitationes eius, scilicet Satanae. Verum est in generali, sed in speciali nullus potest scire eius cogitationes, nisi solus Deus. Iob XLI, 4: quis revelavit faciem indumenti eius? et cetera.


Lectio 3

[87700] Super II Cor., cap. 2 l. 3 Posita prima causa suae dilationis, ne scilicet cum tristitia iret ad eos, hic ponit causam secundam quae est ex fructu quem alicubi faciebat. Et circa hoc duo facit. Primo ponit sui itineris processum; secundo ipsius processus effectum, ibi Deo autem gratias, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit impedimentum fructificandi, quod habuit in Troade; secundo subiungit processum suum in Macedoniam, ibi sed valefaciens, et cetera. Dicit ergo cum venissem Troadem propter Evangelium, id est ad praedicandum Christum, Io. XV, 16: posui vos ut eatis, etc., et ostium mihi apertum esset, id est mentes hominum paratae et dispositae essent ad recipiendum praedicationis verba et Christum. I Cor. XVI, 9: ostium mihi apertum est, et cetera. Apoc. III, 20: ecce sto ad ostium, et cetera. Sed non in quocumque, imo in domino, quia ipsa praeparatio mentis humanae est ex virtute divina. Nam licet facilitas qua mentes praeparantur, sit causa conversionis, tamen ipsius facilitatis et praeparationis causa est Deus. Thren. ult.: converte nos, domine, ad te, et convertemur. Cum, inquam, ita esset apertum mihi ostium in domino, non habui requiem spiritui meo, id est non potui facere quod spiritus meus volebat, id est dictabat. Tunc enim dicitur habere spiritus requiem, quando efficit quod vult, sicut tunc dicitur caro requiescere, quando habet quod concupiscit. Lc. c. XII, 19: anima mea, habes multa bona, et cetera. Apostolus non dicit: non habui requiem carni meae vel corpori sed spiritui meo, id est voluntati meae spirituali, quae est ut Christum firmem in cordibus hominum. Et impediebar, quia videbam corda parata et disposita, et non poteram praedicare. Sed quare non habuit requiem spiritui suo, subdit eo quod non inveni Titum fratrem meum, id est propter absentiam Titi, et hoc duplici de causa. Una causa est, quod licet apostolus sciret omnes linguas, ita ut diceret: gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor, tamen magis expeditus et edoctus erat in lingua Hebraea, quam in Graeca; Titus autem magis in Graeca. Et ideo volebat eum habere praesentem, ut praedicaret in Troade. Et quia erat absens, nam Corinthii detinuerant eum, dicit non habui requiem spiritui meo. Sed quia dona Dei non sunt imperfecta, et donum linguarum fuit specialiter apostolis collatum ad praedicandum per totum mundum, Ps. XVIII, 5: in omnem terram exivit sonus eorum, etc., et ideo alia causa est melior, quae est, quia apostolo imminebant in Troade multa facienda. Nam ex una parte imminebat ei praedicare his qui parati erant recipere Christum per fidem; ex alia parte imminebat ei resistere adversariis qui impediebant; et ideo quia ipse non poterat solus ista facere, angustiabatur de absentia Titi, qui institisset praedicationi et conversioni bonorum, et apostolus restitisset adversariis. Et specialiter etiam hoc scribit eis, ut innuat, quod non solum prima causa dilationis suae fuit ex eis, sed etiam secunda. Nam ipsi propter duritiam et dissensionem eorum detinuerant tanto tempore Titum, et ideo dicit eo quod non inveni Titum fratrem, vel in Christo, vel coadiutorem. Prov. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre, et cetera. Et quia non inveni Titum in Troade, non remansi ibi, sed valefaciens eis, qui erant conversi, et in quibus ostium apertum erat, profectus sum in Macedoniam, ubi credebam eum invenire. Causa autem essendi in Macedonia legitur Act. XVI, 9, ubi dicitur quod vir Macedo, et cetera. Consequenter cum dicit gratias autem Deo, etc., ponit profectum sui processus, et circa hoc duo facit. Primo enim describit ordinem sui processus; secundo excludit ab isto processu pseudoapostolos, ibi ad hoc quis tam idoneus, et cetera. Circa primum duo facit. Primo insinuat profectum quem faciebat; secundo exponit quoddam quod dixerat, ibi Christi bonus odor, et cetera. Circa primum sciendum quod apostolus profectum et fructum quem faciebat, non attribuit sibi, neque propriae virtuti, sed Deo. I Cor. XV, 10: abundantius omnibus laboravi non ego, sed gratia, et cetera. Et ideo dicit gratias autem Deo, scilicet ago. I Thess. c. V, 18: in omnibus gratias agite. Eph. V, v. 20: gratias agentes, et cetera. Qui semper triumphat nos in Christo Iesu, id est triumphare nos facit in praedicatione Christi contra adversarios. Ubi sciendum est quod praedicatores veritatis duo debent facere, scilicet exhortari in doctrina sacra et contradicentem devincere. Et hoc dupliciter: disputatione haereticos, patientia vero persecutores. Unde per ordinem ista tangit hic apostolus, et ideo dicit qui triumphat nos, quantum ad contradicentes. Rom. VIII, 37: in his omnibus superamus. Et I Mac. III, 19: non in fortitudine exercitus victoria belli, sed de caelo, et cetera. Et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quantum ad exhortationem sacrae doctrinae. Sed odorem notitiae suae exponit Glossa, id est filium suum; sed melius est ut hoc dicatur ad differentiam notitiae de Deo, quam faciunt aliae scientiae et quam facit fides. Nam notitia de Deo quae habetur per alias scientias, illuminat intellectum solum, ostendens quod Deus est causa prima, quod est unus et sapiens, et cetera. Sed notitia de Deo quae habetur per fidem et illuminat intellectum et delectat affectum, quia non solum dicit quod Deus est prima causa, sed quod est salvator noster, quod est redemptor, et quod diligit nos, quod est incarnatus pro nobis: quae omnia affectum inflammant. Et ideo dicendum quod odorem notitiae suae, id est notitiam suae suavitatis, credenti per nos in omni loco manifestat, quia iste odor longe lateque diffunditur. Eccli. XXIV, 23: ego quasi vitis fructificavi, et cetera. Gen. XXVII, v. 27: ecce odor filii, et cetera. Quia vero aliqui possent dicere: quid est odor Dei in omni loco? Nam multa loca sunt in quibus non recipitur praedicatio nostra. Ideo apostolus exponit, dicens: non curo, quia sive recipiant praedicationem, sive non, tamen notitia Dei manifestatur ubique per nos, quia sumus bonus odor Christi Deo, id est ad honorem Dei. Et loquitur ad similitudinem legis, ubi dicitur quod sacrificium fiat in odorem suavitatis suavissimum Deo; quasi dicat: nos sumus holocaustum quod offertur Deo in odorem suavitatis. Et tam in his qui salvi fiunt, ut scilicet non pereant, quod est eis a Deo, quam in his qui pereunt, quod est eis ex seipsis. Unde Osee XIII, 9: perditio tua, Israel, ex te, et cetera. Sed estne odor bonis et malis eodem modo? Non, sed aliis quidem est odor mortis in mortem, id est, invidiae et malitiae occasionaliter ducentis eos in mortem aeternam, illis scilicet qui invidebant bonae famae apostoli et impugnabant praedicationem Christi et conversionem fidelium. Lc. II, 34: positus est hic in ruinam, et in resurrectionem, et cetera. Aliis autem odor vitae, dilectionis et bonae opinionis ducentis eos in vitam aeternam scilicet illis qui gaudent et convertuntur ad praedicationem apostoli. I Cor. I, 18: verbum crucis pereuntibus, et cetera. His autem qui salvi, et cetera. Sic ergo ex odore apostoli boni vivunt, mali moriuntur, sicut legitur quod ad odorem vinearum florentium moriuntur serpentes. Consequenter cum dicit: sed ad haec quis tam idoneus, etc., excludit ab isto profectu pseudo-apostolos, dicens quis illorum pseudo-apostolorum est tam idoneus ad ista, scilicet quae nos apostoli veri facimus? Quasi dicat: nullus. Ps. CXXXVIII, 17: nimis honorati sunt amici tui, Deus. Sed contra Prov. XXVII, 2: laudet te alienus, et cetera. Ad hoc respondet Gregorius super Ezech., quod sancti duplici ex causa seipsos laudant, et non propter gloriam suam et vanitatem. Prima causa est, ut non desperent in tribulationibus, sicut Iob, quando amici nitebantur eum ad desperationem inducere, reduxit ad memoriam sua bona quae fecerat, ut confortatus non desperaret. Unde dicebat: pepigi foedus cum oculis meis, et cetera. Legitur etiam de quodam sancto patre, quod quando tentabatur de desperatione, reducebat ad memoriam bona quae fecerat, ut confortaretur; quando tentabatur de superbia, reducebat ad memoriam mala, ut humiliaretur. Secunda causa est propter utilitatem, ut scilicet haberetur in maiori fama, et citius crederetur doctrinae suae. Et propter hanc causam hic apostolus laudat se. Nam Corinthii praeferebant sibi pseudo-apostolos, et condemnabant eum, et ideo non sic obediebant sibi. Ut ergo non vilipenderent eum, sed obedirent sibi, praefert se eis et laudat se, et dicit sed ad haec quis tam idoneus, sicut nos? Non pseudo-apostoli, quia licet ipsi praedicent, tamen adulterant verbum Dei, quod nos non facimus. Unde dicit non sumus sicut plurimi, scilicet pseudo-apostoli, adulterantes verbum Dei, admiscendo contraria, sicut haeretici, qui licet confiteantur Christum, tamen non dicunt eum esse verum Deum. Sic faciunt pseudo-apostoli, qui dicunt cum Evangelio debere observari legalia. Item non adulterantes verbum Dei, id est, praedicantes vel propter quaestum, vel propter favorem laudis. Sic enim mulieres adulterae dicuntur quando recipiunt semen ex alio viro ad propagationem prolis. In praedicatione autem semen nihil aliud est quam finis seu intentio tua, vel favor gloriae propriae. Si ergo finis tuus est quaestus, si intentio tua est favor gloriae propriae, adulteras verbum Dei. Hoc faciebant pseudo-apostoli, qui propter quaestum praedicabant. Infra IV, 2: neque adulterantes verbum Dei, et cetera. Apostoli autem praedicabant neque propter quaestum, neque gloriam propriam, sed propter laudem Dei et salutem proximi. Et ideo subiungit sed ex sinceritate, id est, sincera intentione, non pro quaestu et sine admixtione corruptionis. Supra I, 12: ex sinceritate, et cetera. Ponit autem triplicem rationem huius sinceritatis. Prima ratio sumitur ex dignitate mittentis. Nuntium enim veritatis decet vera loqui. Et ideo dicit ex Deo, id est, illa sinceritate quae est digna nuntiatio Dei. I Petr. IV, 11: si quis loquitur quasi sermones Dei. Secunda sumitur ex auctoritate praesidentis cui astat. Ideo dicit coram Deo, coram quo ex sinceritate loqui debemus. III Reg. c. XVII, 1: vivit dominus, in cuius conspectu sto, et cetera. Tertia sumitur ex dignitate materiae de qua loquitur. Nam praedicatio apostolorum est de Christo, et ideo debet esse sincera, sicut et ipse Deus et Christus. Et ideo dicit in Christo solum, non de legalibus, ut pseudo-apostoli faciunt. I Cor. II, 2: neque existimavi me scire aliquid inter vos, nisi Christum, et hunc crucifixum.


Caput 3
Lectio 1

[87701] Super II Cor., cap. 3 l. 1 Postquam apostolus suam excusationem posuit, in qua benevolentiam captavit auditorum, hic consequenter prosequitur suam intentionem, scilicet tractans de ministris novi testamenti. Et circa hoc duo facit. Primo enim commendat dignitatem bonorum ministrorum; secundo vero exaggerat malitiam malorum ministrorum, et hoc a X cap. et deinceps. Circa primum duo facit. Primo enim commendat ministerium novi testamenti; secundo commendat usum huius ministerii in aliis, exhortando eos ad hoc, ibi VI cap. adiuvantes autem, et cetera. Circa primum commendat huiusmodi ministerium novi testamenti ex tribus. Primo ex dignitate in isto capite; secundo ex usu, cap. IV, ibi ideo habentes, etc.; tertio ex praemio, cap. V, ibi scimus autem quoniam si, et cetera. Circa primum duo facit. Primo removet quamdam obiectionem; secundo commendat ministros novi testamenti, ibi qui et idoneos nos fecit, et cetera. Circa primum sciendum est quod apostolus intendit commendare ministros novi testamenti, quorum ipse erat unus. Et ideo ne Corinthii obiicerent sibi quod in hoc vellet commendare seipsum, statim excludit, dicens incipimus iterum nosmetipsos, et cetera. Ubi duo facit. Primo movet quaestionem; secundo respondet, ibi scilicet aut numquid egemus, et cetera. Quaestio sua talis est: dico quod non sumus adulterantes verbum Dei, sicut pseudo, sed ex sinceritate, sicut ex Deo. Sed numquid hoc dicendo, incipimus iterum nos commendare, id est, dicimus ista ut velimus nostram gloriam quaerere et non Dei? Et dicit iterum, quia in epistola prima commendaverat se satis, cum dixit: ut sapiens architectus, et cetera. Non ergo hoc dicimus, ut quaeramus gloriam nostram, sed Dei. Prov. XXVII, 2: laudet te alienus, et cetera. Huic autem quaestioni respondet, cum dicit aut numquid egemus, et cetera. Et ostendit, quod non libenter commendat se. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod non indiget commendatione hominum; secundo quod neque etiam hoc requirit ipse ab eis, ibi fiduciam autem talem, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod non indiget commendatione eorum ad gloriam propriam; secundo huius causam assignat, ibi epistola nostra vos estis, et cetera. Dicit ergo: dico quod non incipimus commendare nosmetipsos, quia non indigemus commendatione. Et hoc est, quod dicit aut numquid egemus nos, veri ministri, sicut quidam, scilicet pseudo, commendatitiis epistolis, id est laudibus missis, ad vos, ab aliis, aut ex vobis, aliis missis? Sed contra Col. IV, 10 dicitur: Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandatum, et cetera. Etiam legati Papae semper portant litteras commendatitias. Non est ergo malum. Respondeo. Dicendum, quod accipere litteras huiusmodi a personis famosis, ut solum per illas commendentur et honorentur, quousque ipsi ex bonis operibus suis veniant in notitiam, hoc non est malum, hoc faciunt legati Papae. Apostolus vero ita iam erat notus et commendatus apud istos per opera sua, quod non indigebat litteris commendatitiis. Et ideo statim causam huius assignans, subdit epistola nostra vos estis. Quasi dicat: ego habeo bonas litteras, non indigeo aliis. Et ideo circa hoc duo facit. Primo enim ostendit quae sit ista littera quam habet; secundo exponit hoc idem, ibi manifestati, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quae sit illa littera; secundo ostendit eam esse sufficientem ad commendationem propriam, ibi scripta, et cetera. Dicit ergo sic epistola nostra vos estis, id est epistola per quam manifestatur dignitas nostra, qua nos commendamur, ita ut epistolis aliis non indigeamus. Supra II: gloria nostra vos estis. Gal. c. IV, 19: filioli mei quos iterum parturio, et cetera. Sed haec epistola estne sufficiens? Ita, quia scripta, et cetera. Ubi duo tangit, sufficientiam litterarum huiusmodi causantia. Unum est, quod intelligatur et sciatur ab eo pro quo mittitur, alias adhuc quaereret, nisi sciret se eam habere. Et quantum ad hoc dicit scripta in cordibus nostris, quia semper vos habemus in memoria, habentes de vobis specialem curam. Phil. I, 7: eo quod habeam vos, et cetera. Secundum est, quod ille cui mittitur, legat et sciat eam, alias non curaret de commendatione eius. Et quantum ad hoc dicit quae scitur et legitur ab omnibus hominibus. Scitur, inquam, quia per nos instituti estis et conversi. Legitur autem, quia exemplo nostri etiam alii imitantur vos. Hab. II, 2: scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. Quomodo autem scitur haec epistola, exponit dicens manifestati, et cetera. Et circa hoc tria facit. Primo exponit cuius sit haec littera; secundo quomodo sit scripta, et tertio in quo. Cuius autem sit, sic ostendit, quia Christi. Et ideo dicit manifestati quoniam estis Christi, id est a Christo informati et inducti, scilicet principaliter et auctoritative. Matth. XXIII, 8: unus est magister vester. Sed a nobis secundario et instrumentaliter. Et ideo dicit ministrata a nobis. I Cor. c. IV, 1: sic nos existimet homo, et cetera. I Cor. c. III, 4: quid igitur Cephas, et cetera. Quomodo autem sit scripta, ostendit, quia non atramento, id est non admixta erroribus, sicut pseudo-apostoli; non mutabilis et imperfecta, sicut vetus lex, quae neminem ad perfectum adduxit, Hebr. VII, 19. Nam atramentum nigrum est per quod intelligitur error, et delebile per quod intelligitur mutabilitas. Non, inquam, atramento est scripta, sed spiritu Dei vivi, id est spiritu sancto, quo vivitis, et quo docente instructi estis. Eph. I, 13: in quo signati estis. Ubi autem sit scripta insinuat, subdens non in tabulis lapideis, sicut lex vetus, ut excludat duritiem, quasi dicat: non in lapideis cordibus habentibus duritiem, sicut Iudaei. Act. VII, 51: dura cervice, et cetera. Sed in tabulis cordis carnalibus, id est, in cordibus latis ex charitate, et carnalibus, id est, mollibus ex affectu implendi et intelligendi. Ez. XXXVI, 26: auferam a vobis cor lapideum, et cetera. Fiduciam autem talem, et cetera. Apostolus supra excusavit se, quod non quaerebat gloriam suam quia non indigebat ea, hic vero probat quia ipse non quaerit gloriam propriam, imo omnia bona quae facit, non attribuit sibi, sed Deo. Et circa hoc duo facit. Primo enim attribuit omnia bona, quae habet et facit, Deo; secundo causam huius assignat, ibi non quod sufficientes, et cetera. Dicit ergo primo: dico quod non egemus epistolis commendatitiis, et quod vos estis epistola nostra ministrata a nobis. Nec etiam quaerimus gloriam nostram, sed Christi. Et fiduciam talem, id est dicendi talia, habemus ad Deum, id est referimus in Deum. Vel fiduciam tendentem in Deum, ex cuius viribus hoc dico, quia ipse in me operatur. Quam quidem fiduciam habemus per Christum, per quem accessum habemus ad patrem, ut dicitur Rom. V, 2, qui univit nos Deo. Ier. XVII, 7: benedictus vir, et cetera. Et quia unitus Deo per Christum habeo hanc fiduciam. Ps. XI, 6: fiducialiter agam, et cetera. Causa autem huius fiduciae est, quia quidquid ego facio, etiam ipsum principium operis, Deo attribuo. Et ideo dicit non quod simus sufficientes cogitare, saltem non dicere, vel implere. Nam in quolibet processu operis primo est assensus, qui fit cogitando, deinde collatio per verbum, et postmodum impletio per opus; unde fit, ut sic nec cogitare quis a se habeat, sed a Deo; non est enim dubium, quod non solum perfectio operis boni est a Deo, sed etiam inchoatio. Phil. I, 6: qui coepit in vobis opus bonum, et cetera. Et hoc est contra Pelagianos dicentes, quod inchoatio boni operis est ex nobis, sed perfectio est a Deo. Is. XXVI, 12: omnia opera nostra, et cetera. Sed ex hoc, ne videatur tollere libertatem arbitrii, dicit a nobis, quasi ex nobis, quasi dicat: possum quidem aliquid facere, quod est liberi arbitrii, sed hoc, quod facio, non est ex me, sed a Deo, qui hoc ipsum posse confert; ut sic, et libertatem hominis defendat cum dicit a nobis, id est a nostra parte, et divinam gratiam commendet, cum dicit quasi ex nobis scilicet procedat, sed a Deo. Hoc etiam philosophus vult, quod numquam homo per liberum arbitrium potest quoddam bonum facere, sine adiutorio Dei. Et ratio sua est, quia in his, quae facimus, quaerendum est illud propter quod facimus. Non est autem procedere in infinitum, sed est devenire ad aliquid primum, puta ad consilium. Sic ergo bonum facio, quia consilium mihi inest ad hoc, et hoc est a Deo. Unde dicit, quod consilium boni est ab aliquo, quod est supra hominem, movens eum ad bene operandum. Et hoc est Deus, qui et homines movet et omnia, quae agunt ad actiones suas, sed aliter et aliter. Cum enim huiusmodi motus sit quoddam receptum in moto, oportet quod hoc fiat secundum modum suae naturae, id est, rei motae. Et ideo omnia movet secundum suas naturas. Ea ergo, quorum natura est ut sint liberae voluntatis, dominium suarum actionum habentia, movet libere ad operationes suas, sicut creaturas rationales et intellectuales. Alia autem non libere, sed secundum modum suae naturae. Licet autem non simus sufficientes cogitare aliquid a nobis, tamquam ex nobis, tamen habemus aliquam sufficientiam, qua scilicet bonum possumus velle et credere incipiamus, et hoc a Deo est. I Cor. IV, 7: quid habes, quod non accepisti?


Lectio 2

[87702] Super II Cor., cap. 3 l. 2 Commendato ministerio novi testamenti, hic consequenter commendat ministros eius. Et primo ponit duo quae respondent verbis praemissis. Praemiserat enim donum a Deo acceptum, cum dixit: sufficientia nostra, etc.; et fiduciam ex dono conceptam, cum dixit: fiduciam talem, et cetera. Primo ergo determinat ea quae pertinent ad donum perceptum; secundo ea quae ad fiduciam conceptam, ibi habentes igitur talem, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit donum a Deo susceptum, scilicet ministerium novi testamenti; secundo describit novum testamentum, ibi non littera, sed spiritu; tertio ex dignitate novi testamenti ostendit dignitatem ministrorum eius, ibi si ministratio, et cetera. Dicit ergo: dico quod sufficientia nostra ex Deo est, qui et fecit nos idoneos ministros novi testamenti, Is. LXI, 6: ministri Dei nostri, dicetur vobis. Et in hoc tenemus locum Angelorum. Ps. CIII, 4: qui facit Angelos, et cetera. Sed non solum fecit nos ministros, sed idoneos. Deus enim cuilibet rei dat ea per quae possit consequi perfectionem suae naturae. Unde, quia Deus constituit ministros novi testamenti, dedit et eis idoneitatem ad hoc officium exercendum, nisi sit impedimentum ex parte recipientium. Supra II, 16: et ad haec quis tam idoneus, scilicet sicut apostoli a Deo instituti? Hoc autem novum testamentum quid sit, describit, subdens non littera, et cetera. Et describit ipsum quantum ad duo, scilicet quantum ad illud in quo consistit, et quantum ad causam propter quam datum est, ibi littera enim occidit, et cetera. Circa primum sciendum est quod apostolus loquitur profunde. Dicitur enim Ier. c. XXXI, 31 ss.: feriam domui Israel et domui Iuda foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris. Et post: dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum superscribam eam, et cetera. Vetus ergo testamentum scribitur in libro, postmodum sanguine aspergendo, ut dicitur Hebr. IX, 19: accepit sanguinem et aspersit librum, etc., dicens: hic est sanguis, et cetera. Et sic patet, quod vetus lex est testamentum litterae. Sed novum testamentum est testamentum spiritus sancti, quo charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, ut dicitur Rom. V, 5. Et sic dum spiritus sanctus facit in nobis charitatem, quae est plenitudo legis, est testamentum novum, non littera, id est per litteram scribendum, sed spiritu, id est per spiritum qui vivificat. Rom. VIII, 2: lex spiritus vitae, id est vivificantis. Causa autem quare datum sit novum testamentum per spiritum, subditur quia littera occidit occasionaliter. Nam littera legis dat solam cognitionem peccati. Rom. III, 20: per legem autem cognitio peccati. Ex hoc autem, quod cognosco peccatum, solum duo sequuntur. Nam lex dum per eam cognoscitur, non reprimit concupiscentiam: sed magis occasionaliter auget, inquantum concupiscentia ferventius fertur in rem prohibitam. Unde huiusmodi cognitio, nondum destructa causa concupiscentiae, occidit; hinc vero addit praevaricationem. Nam gravius est peccare contra legem scriptam et naturalem simul, quam contra legem naturalem solum. Rom. VII, 8: occasione accepta non data, peccatum, et cetera. Licet autem occasionaliter occidat, inquantum scilicet auget concupiscentiam, et addit praevaricationem, non tamen est mala lex vetus, quia ad minus prohibet mala. Est tamen imperfecta, inquantum non removet causam. Est ergo lex sine spiritu interius imprimens legem in corde, occasio mortis. Et ideo necessarium fuit dare legem spiritus, qui charitatem in corde faciens, vivificet. Io. VI, 64: spiritus est, qui vivificat. Consequenter ex his ostendit dignitatem sui ministerii. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod ministerium novi testamenti praefertur ministerio veteris testamenti; secundo quod non solum praefertur, sed quod ministerium veteris testamenti quasi nihil habet de gloria in comparatione ad novum, ibi nam nec glorificatum, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod ministerium novi testamenti praefertur veteri; secundo rationem huius assignat, ibi nam si ministratio, et cetera. Circa primum sciendum est, quod apostolus argumentatur ex hoc quod habetur Exodi XXIV, ubi littera nostra habet, quod Moyses habebat faciem cornutam, ita quod non possent, et cetera. Alia littera habet faciem splendidam, quod melius dicitur. Non enim intelligendum est eum habuisse cornua ad litteram, sicut quidam eum pingunt; sed dicitur cornuta propter radios, qui videbantur esse quasi quaedam cornua. Arguitur autem ex hoc sic. Et primo per unum simile, et est locus a minori. Constat enim quod si aliquid quod minus est, habet aliquid de gloria, quod multo magis illud quod est maius. Sed vetus testamentum est minus quam novum; cum ergo illud fuerit in gloria, ita ut non possent, etc., videtur quod multo magis novum est in gloria. Quod autem vetus testamentum minus sit novo, probat tripliciter. Primo quantum ad effectum, quia illud est testamentum mortis, istud vitae, ut dictum est. Et quantum ad hoc dicit, quod si ministratio mortis, id est vetus, quae est occasio mortis. Et hoc respondet ei quo dicitur littera occidit, et cetera. Secundo quantum ad modum tradendi, quia vetus fuit tradita litteris in tabulis lapideis, nova vero fuit impressa spiritu in cordibus carnalibus. Et hoc innuit, cum dicit litteris deformata, id est perfecte formata, in lapidibus, id est in tabulis lapideis. Et hoc ei respondet, quo dicitur: non littera, sed spiritu, et cetera. Tertio quantum ad perfectionem, quia gloria veteris testamenti sine fiducia est, quia neminem ad perfectum adduxit lex. In novo vero est gloria cum spe melioris gloriae, scilicet sempiternae. Is. LI, 6: salus mea in sempiternum erit. Et hoc innuit, cum dicit quae evacuatur, Gal. V, 2: quod si circumcidamini, Christus nihil, et cetera. Conclusio ponitur, cum dicit quomodo non magis, quod planum est. Horum autem rationem assignat consequenter, cum dicit nam si ministratio, et cetera. Et est ratio sua talis: gloria magis debetur iustitiae, quam damnationi, sed ministerium novi testamenti est ministerium iustitiae, quia iustificat interius vivificando. Ministerium autem veteris testamenti est ministerium damnationis occasionaliter. Supra eodem: littera occidit, spiritus autem vivificat. Cum ergo ministratio damnationis, id est, ministratio veteris testamenti, quae occasionaliter est causa damnationis, ut dictum est, est in gloria, quae apparuit in facie Moysi, constat quod multo magis abundat in gloria, id est, dat abundantem gloriam ministris eius, ministerium iustitiae, id est, novi testamenti, per quod datur spiritus, per quem est iustitia et consummatio virtutum. Prov. III, 35: sapientes gloriam possidebunt. Consueverunt hoc in loco fieri quaestiones de comparatione Moysi et Pauli, sed, si recte considerentur verba apostoli, non sunt necessariae, quia hic non fit comparatio personae ad personam, sed ministerii ad ministerium. Sed quia possent pseudo-apostoli dicere quod licet maius ministerium sit novi testamenti quam ministerium veteris testamenti non tamen est multo maius, et ideo bonum est quod illi ministerio, et isti intendamus, quod et faciebant, quia simul servabant legalia cum Evangelio. Ideo hic consequenter apostolus hoc improbat, cum dicit nam nec glorificatum, et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit, quod ministerium novi testamenti absque aliqua comparatione excedit ministerium veteris; secundo causam huius assignat, ibi si enim quod evacuatur, et cetera. Dicit ergo: dixi quod ministerium iustitiae abundat in gloria, et intantum quod gloria veteris ministerii non est dicenda gloria, quia nec glorificatum, etc.: quod dupliciter exponitur. Primo modo sic quia nec, etc., id est illa gloria nihil est in comparatione ad istam novi testamenti, quia illa gloria non est omnibus ministris collata, sed solum Moysi, et non claruit in toto Moyse, sed in parte, id est in facie solum particulariter. Et ideo nec glorificatum est, id est nec glorificari debet, propter excellentem gloriam, id est comparatione excellentis gloriae novi testamenti, quae abundat gratia, ut per eam purificati homines possent videre non gloriam hominis, sed Dei. Secundo modo ut punctetur sic: nec glorificatum est quod claruit; quasi dicat: nam in hac parte, id est in respectu huius naturae particularis, qui sumus servi, non est glorificatum, id est non gloriosum illud quod claruit in veteri testamento; et hoc propter excellentem gloriam, quae est in novo, quia illa est gloria Dei patris. Huius autem causam assignat consequenter, cum dicit si enim quod evacuatur, et cetera. Et est ratio sua talis: illud quod datur ut transeat, nihil est in respectu ad illud quod datur ut semper maneat. Si ergo testamentum vetus, quod evacuatur, tollitur, I Cor. c. XIII, 10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, et cetera. Per gloriam enim Moysi ministratum saltem per particularem gloriam. Constat quod testamentum novum manet, quia hic inchoatur, et perficitur in patria. Lc. XXI, 33: caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Erit multo magis in gloria aeterna, in qua perficietur. Erit, inquam, nobis, qui sumus eius ministri.


Lectio 3

[87703] Super II Cor., cap. 3 l. 3 Positis his quae pertinent ad commendationem doni percepti a Deo, hic consequenter ponit ea quae pertinent ad commendationem fiduciae de ipso dono conceptae. Circa hoc autem duo facit. Primo ponit fiduciam ex dono conceptam; secundo vero comparat fiduciam veteris et novi testamenti, ibi et non sicut Moyses. Dicit ergo primo: habentes igitur talem spem, ex hoc scilicet quod nobis dictum est, scilicet videndi gloriam Dei, Rom. c. VIII, 24: spe enim salvi facti sumus, multa fiducia utimur, id est, confidenter operamur ea quae pertinent ad usum huius ministerii, ex quo crescit nobis spes. Prov. XXVIII, v. 1. Iustus quasi leo confidens absque terrore erit. Ier. XVII, 7: benedictus vir qui confidit in domino. Consequenter, sicut praetulit donum dono, ita praefert fiduciam novi testamenti fiduciae veteris testamenti, cum dicit et non sicut Moyses, et cetera. Et circa hoc duo facit: primo proponit factum in veteri testamento; secundo exponit, ibi quod evacuatur, et cetera. Factum autem quod proponit legitur Exodi XXXIV, 34, ubi dicitur quod Moyses quando loquebatur ad populum, velabat faciem suam, quia propter claritatem vultus eius non poterant respicere in eum filii Israel. Et ideo dicit et non sicut Moyses, etc., quasi dicat: dico quod utimur multa fiducia, et tanta, quod non accidit nobis, sicut Moyses faciebat eis, scilicet non revelando faciem suam populo, quia nondum venerat tempus revelandi claritatem veritatis. Habemus ergo nos fiduciam absque velamine. Consequenter exponit hoc quod dixerat, de velamine, dicens quod evacuatur, et cetera. Velamen enim illud erat obscuritas figurarum, quae per Christum evacuata est. Et circa hoc tria facit. Primo enim ponit evacuationem huius velaminis; secundo quomodo haec evacuatio habet locum in Iudaeis, ibi sed obtusi, etc.; tertio quomodo non habeat locum in ministris novi testamenti, ibi nos vero revelata, et cetera. Dicit ergo quod Moyses ponebat velamen, scilicet figurae, super faciem suam, quod, scilicet velamen, evacuatur, id est tollitur per Christum, scilicet implendo in veritate quod Moyses tradidit in figura, quia omnia in figura contingebant illis. Sic enim Christus per mortem suam removit velamen de occisione agni paschalis, et ideo statim cum emisit spiritum, velum templi scissum est. Item, in mittendo spiritum sanctum in corda credentium, ut intelligerent spiritualiter quod Iudaei carnaliter intelligunt. Et hoc velamen removit, cum aperuit eis sensum, ut intelligerent Scripturas, Lc. ult. Qualem autem effectum habeat in Iudaeis haec evacuatio, ostendit, dicens sed obtusi, et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod remotum ab illis non fuit in statu infidelitatis; secundo ostendit, quod removebitur in eorum conversione, ibi cum autem conversus fuerit, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit rationem quare haec evacuatio non habet locum in Iudaeis; secundo, ex hoc ostendit eos adhuc habere velamen, ibi sed usque in hodiernum diem, et cetera. Dicit ergo quod evacuatur in his qui credunt, sed non quantum ad Iudaeos infideles. Et ratio huius est, quia obtusi sunt sensus eorum, id est ratio eorum hebes est, et sensus eorum imbecilles et obtusi sunt, nec possunt videre claritatem divini luminis, id est divinae veritatis, absque velamine figurarum. Et huius ratio est quia claudunt oculos, ut non videant, quia velum templi scissum est. Et ideo est ex eorum culpa infidelitatis, non ex defectu veritatis, quia, remoto velamine, omnibus aperientibus oculos mentis per fidem clarissime veritas manifestatur. Rom. XI, 25: caecitas ex parte contigit in Israel. Io. IX, 39: in iudicium veni in hunc mundum, et cetera. Sic enim prophetaverat Isaias VI cap.: excaeca cor populi huius, et cetera. Et vere intantum obtusi sunt sensus eorum, ut veritatem nobis manifestatam usque in hodiernum diem non intelligant. Sed idipsum velamen, quod erat in veteri testamento, antequam velum templi scissum esset in lectione veteris testamenti, quia non aliter intelligunt illud, quam ante, quia adhuc innituntur figuris, ut veritatem non revelent, id est non intelligant: sic velamen Dei, non figuram, sed veritatem credunt, quod scilicet evacuatur quantum ad fideles, et quantum in se est omnibus per Christum, id est in fide Christi, sed in eis non manet, quia non credunt venisse Christum. Consequenter cum dicit sed usque in hodiernum diem, etc., ostendit quomodo adhuc apud Iudaeos est velamen quantum ad infideles, licet remotum sit per Christum. Circa quod sciendum est, quod velamen dicitur apponi alicui dupliciter: aut quia apponitur rei visae ne possit videri, aut quia apponitur videnti ne videat. Sed Iudaeis in veteri lege utroque modo appositum erat velamen. Nam et corda eorum excaecata erant, ne cognoscerent veritatem propter eorum duritiem, et vetus testamentum nondum completum erat, quia nondum veritas venerat. Unde in signum huius velamen erat in facie Moysi et non in faciebus eorum, sed, veniente Christo, velamen remotum est a facie Moysi, id est a veteri testamento, quia iam impletum est, sed tamen non est remotum a cordibus eorum. Et hoc est quod dicit sed usque in hodiernum diem, quasi dicat: amotum est a fidelibus veteris testamenti velamen, sed adhuc cum legitur Moyses, id est, cum exponitur eis vetus testamentum, Act. c. XV, 21: Moyses a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, etc., velamen, id est caecitas, est positum super cor eorum. Rom. XI, 25: caecitas ex parte contigit, et cetera. Quando autem et quomodo removetur ab eis illud velamen, ostendit consequenter, cum dicit cum autem conversus, et cetera. Et primo describit modum removendi hoc velamen; secundo rationem huius reddit, ibi dominus autem spiritus, et cetera. Dicit ergo, quod illud velamen adhuc est in eis, sed non quod vetus testamentum sit velatum, sed quia corda eorum velata sunt. Et ideo, ad hoc ut removeatur, nihil restat, nisi quod convertantur, et hoc est quod dicit cum autem conversus fuerit, scilicet aliquis eorum ad Deum per fidem in Christum, ex ipsa conversione auferetur velamen. Is. X, 21: reliquiae convertentur, et cetera. Et hoc idem habetur Rom. IX, 27. Et nota, quod cum ageret de caecitate, loquitur in plurali, unde dicit super corda eorum, cum vero loquitur de conversione, loquitur in singulari dicens cum autem conversus, ut ostendat eorum facilitatem ad malum, et difficultatem ad bonum, quasi pauci convertantur. Ratio autem quare convertantur, et velamen removeatur, hoc modo est, quia Deus vult. Posset enim dicere, quod velamen illud appositum est ex praecepto domini, et ideo non potest removeri. Sed apostolus ostendit, quod non solum potest removeri, imo quia removetur per eum, qui est dominus. Et hoc est, quod dicit dominus enim, et cetera. Quod potest dupliciter legi. Uno modo, ut spiritus teneatur ex parte subiecti, ut dicatur: spiritus, id est spiritus sanctus, scilicet qui est auctor legis, est dominus, id est operatur ex proprio libertatis arbitrio. Io. III, 8: spiritus ubi vult spirat. I Cor. XII, 11: dividens singulis prout vult. Ubi autem spiritus domini, ibi libertas; quasi dicat: quia spiritus est dominus, potest dare libertatem, ut possimus libere uti Scriptura veteris testamenti absque velamine. Et ideo, qui non habent spiritum sanctum, non possunt libere uti. Gal. V, 13: vos in libertatem vocati estis. I Petr. II, 16: quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem. Alio modo, ut per dominum intelligatur Christus, et tunc legitur sic dominus, id est Christus, est spiritualis, id est spiritus potestatis, et ideo ubi est spiritus domini, id est lex Christi spiritualiter intellecta, non scripta litteris, sed per fidem cordibus impressa, ibi est libertas, ab omni impedimento velaminis. Sciendum autem, quod occasione istorum verborum, scilicet ubi spiritus domini, ibi libertas, et illorum, scilicet iusto lex non est posita, aliqui erronee dixerunt quod viri spirituales non obligantur praeceptis legis divinae. Sed hoc est falsum; nam praecepta Dei sunt regula voluntatis humanae. Nullus autem homo est, nec etiam Angelus, cuius voluntatem non oporteat regulari et dirigi lege divina. Unde impossibile est aliquem hominem praeceptis Dei non subdi. Hoc autem quod dicitur iusto lex non est posita, exponitur, id est, propter iustos, qui interiori habitu moventur ad ea quae lex Dei praecipit, lex non est posita: sed propter iniustos, non quin etiam iusti ad eam teneantur. Et similiter ubi spiritus domini, ibi libertas, intelligitur, quia liber est, qui est causa sui: servus autem est causa domini; quicumque ergo agit ex seipso, libere agit; qui vero ex alio motus, non agit libere. Ille ergo, qui vitat mala, non quia mala, sed propter mandatum domini, non est liber; sed qui vitat mala, quia mala, est liber. Hoc autem facit spiritus sanctus, qui mentem interius perficit per bonum habitum, ut sic ex amore caveat, ac si praeciperet lex divina; et ideo dicitur liber, non quin subdatur legi divinae, sed quia ex bono habitu inclinatur ad hoc faciendum, quod lex divina ordinat. Deinde, cum dicit nos vero omnes, etc., ostendit quomodo Christi fideles sunt omnino liberi ab hoc velamine. Dicit ergo: dico quod ab illis aufertur velamen hoc, cum aliquis conversus fuerit sicut nos, non aliquis, sed omnes, qui sumus Christi fideles. Lc. VIII, 10: vobis datum est, et cetera. Revelata facie, non habentes velamen supra cor, sicut illi. Et intelligitur per faciem, cor, seu mens, quia sicut per faciem videt quis corporaliter, ita per mentem spiritualiter. Ps. CXVIII, 18: revela oculos meos, et cetera. Gloriam domini, non Moysi: gloria enim significat claritatem, ut dicit Augustinus. Iudaei autem videbant quamdam gloriam in facie Moysi ex hoc, quod locutus est cum Deo. Sed haec gloria est imperfecta, quia non est claritas ex qua ipse Deus est gloriosus; et hoc est cognoscere ipsum Deum. Vel gloriam domini, id est, filium Dei. Prov. X: gloria patris, filius sapiens, et cetera. Speculantes non sumitur hic a specula, sed a speculo, id est ipsum Deum gloriosum cognoscentes per speculum rationis, in qua est quaedam imago ipsius. Et hunc speculamur quando homo ex consideratione sui ipsius assurgit in cognitionem aliquam de Deo, et transformatur. Cum enim omnis cognitio sit per assimilationem cognoscentis ad cognitum, oportet quod qui vident, aliquo modo transformentur in Deum. Et siquidem perfecte vident, perfecte transformantur, sicut beati in patria per fruitionis unionem, I Io. III, 2: cum autem apparuerit, et cetera. Si vero imperfecte, imperfecte, sicut hic per fidem, I Cor. XIII, 12: videmus nunc per speculum in aenigmate. Et ideo dicit in eamdem imaginem, id est sicut videmus, transformamur, inquam, a claritate in claritatem, in quo distinguit triplicem gradum cognitionis in discipulis Christi: primus est a claritate cognitionis naturalis in claritatem cognitionis fidei. Secundus est a claritate cognitionis veteris testamenti, in claritatem cognitionis gratiae novi testamenti. Tertius est a claritate cognitionis naturalis et veteris et novi testamenti, in claritatem visionis aeternae. Infra IV, 16: licet is qui foris est, et cetera. Sed unde est hoc? Non ex littera legis, sed tamquam a spiritu domini. Rom. VIII, v. 14: quicumque spiritu Dei aguntur. Ps. CXLII, 10: spiritus tuus bonus deducet, et cetera.


Caput 4
Lectio 1

[87704] Super II Cor., cap. 4 l. 1 Ostensa dignitate ministerii novi testamenti, hic consequenter apostolus determinat de usu ministerii. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit usum huius ministerii, qui debet esse in agendis bonis; secundo illum, qui debet esse in malis patienter tolerandis, ibi habemus autem thesaurum, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit huius ministerii usum; secundo obiectionem excludit, ibi quod si, et cetera. Dicit ergo: quia igitur huiusmodi ministerium est tantae dignitatis in se et in ministris, ideo habentes hanc administrationem, idest hanc dignitatem administrandi spiritualia. I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo, ut ministros, et cetera. Rom. XI, 13: quamdiu sum gentium apostolus, ministerium, et cetera. Habentes, inquam, non ex nobis, seu ex meritis nostris, sed iuxta quod misericordiam consecuti sumus a Deo, id est ex misericordia Dei, quam in hoc consecuti sumus a Deo. I Tim. I, 13: misericordiam consecutus sum, et cetera. Consequenter cum dicit non deficimus, etc., describit usum huius ministerii, qui debet esse circa bona agenda, et hoc quantum ad duo. Primo quantum ad vitationem malorum; secundo quantum ad operationem bonorum in manifestatione, et cetera. Docet autem vitari mala in usu huius ministerii, et quantum ad vitam, et quantum ad doctrinam. Sed quantum ad vitam dupliciter, scilicet quantum ad operationem, et quantum ad intentionem. Nam si quis vitat mala operari et bona intentione, perfecte vitat mala. In operatione autem vitatur malum, in adversitate patienter mala sustinendo, et ideo dicit non deficimus, per impatientiam. Gal. VI, 9: bonum autem facientes non deficiamus. II Cor. XII, v. 10: cum infirmor, tunc fortior sum et potens. Vitatur etiam in prosperitate, temperate utendo eis quae prospere succedunt, et ideo dicit sed abdicamus occulta dedecoris, id est amovemus a nobis quae hominem turpem et dedecorosum faciunt, scilicet immunda et turpia, et etiam occulta, non solum manifesta. Iac. I, 21: abiiciamus omnem immunditiam. Eph. V, 12: quae in occulto ab eis fiunt, turpe, et cetera. In intentione autem vitatur malum vitae, si est intentio recta, et quantum ad hoc dicit non ambulantes in astutia, id est in astutia et simulatione et hypocrisi, quod faciunt pseudo, qui aliud praetendunt exterius, et aliud gerunt interius in corde. Iob XXXVI, 13: simulatores et callidi provocant iram Dei. In doctrina autem vitatur malum quando verbum domini debito modo proponitur, et quantum ad hoc dicit non adulterantes verbum. Quod dupliciter exponitur, ut patet supra. Et primo non permiscentes doctrinae Christi falsam doctrinam, quod faciebant pseudo dicentes legalia debere servari cum Evangelio. Secundo non praedicantes propter lucrum, vel gloriam propriam. Et istorum primus est lupus, secundus mercenarius. Sed qui vera praedicat, et propter gloriam Dei, est pastor. Unde Augustinus: pastor est amandus, lupus vitandus, sed mercenarius ad tempus tolerandus. Sed quia non sufficit ad perfectam iustitiam solum vitare mala, sed requiritur operatio bona, ideo consequenter subiungit de operatione bonorum in ipso usu huius ministerii. Et ponitur triplex bonum, quod facit contra triplex malum. Primum bonum contra malum doctrinae; secundum contra malum operationis; tertium contra malum intentionis. Contra malum doctrinae, quod debet vitari, facit bonum manifestae veritatis. Et quantum ad hoc dicit in manifestatione veritatis, quasi dicat: non deficimus sed, vitantes mala, ambulamus et proficimus in manifestatione veritatis, id est veritatem puram manifestamus. Io. XVIII, 37: ad hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati. Eccli. XXIV, v. 31: qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. Contra malum operationis faciunt bona opera, et quantum ad hoc dicit commendantes nosmetipsos, et cetera. Et hoc non facimus dicendo de nobis bona, quia non de facili creditur ei qui seipsum commendat, sed operando bona, quia talia opera facimus, ut ex ipsis operibus reddamus nosmetipsos commendabiles, ad omnem conscientiam hominum. I Petr. II, 12: conversationem vestram inter gentes, et cetera. Contra malum intentionis facimus bonum reddendo nos commendabiles, non solum ad omnem conscientiam hominum, sed etiam coram Deo, qui intuetur corda. Infra X, 18: non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, et cetera. Rom. XII, 17: providentes bona, non solum coram, et cetera. Et, secundum Augustinum in Glossa, apostolus implet in hoc mandatum domini, Matth. V, 16: sic luceat, etc., item c. VI, 1: attendite ne iustitiam, etc., primum in hoc quod dicit commendantes nos, etc.; secundum vero in hoc quod dicit coram Deo, Rom. II, 28: non enim, qui in manifesto, et cetera. Vel potest totum hoc magis secundum continuationem litterae, legi sic, ut dicatur: ideo habentes hanc administrationem, iuxta quod, etc., non deficimus, supple a bene operando, sed abdicamus, etc., et iterum, in manifestatione veritatis; servato tamen eodem modo exponendi, sicut in prima lectura.


Lectio 2

[87705] Super II Cor., cap. 4 l. 2 Hic consequenter apostolus respondet cuidam tacitae obiectioni. Posset enim dici sibi ab aliquo: tu dicis, quod non deficis in manifestatione veritatis Christi, sed hoc non videtur, quia multi contradicunt tibi. Huic ergo quaestioni respondet. Et circa hoc duo facit. Primo enim respondet quaestioni praedictae; secundo excludit quoddam dubium, quod videtur ex responsione sua sequi, ibi non enim nosmetipsos, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quibus occultatur veritas Christi; secundo occultationis causam assignat, ibi in quibus Deus huius saeculi; tertio ostendit quod hoc non est ex defectu veritatis Evangelii, ut occultetur, ibi ut non fulgeat, et cetera. Dicit ergo: dixi quod non deficimus in manifestatione, quod, idest sed, si Evangelium nostrum, quod scilicet nos praedicamus, est opertum, id est occultum, non est opertum omnibus, sed illis tantum, qui pereunt, scilicet praebendo impedimentum ne eis manifestetur. I Cor. I, 18: verbum crucis pereuntibus stultitia est, et cetera. Causa ergo huius occultationis est non ex parte Evangelii, sed propter eorum culpam et malitiam. Et hoc est quod subdit in quibus Deus huius saeculi, et cetera. Et hoc potest exponi tribus modis. Primo modo sic: Deus huius saeculi, id est Deus qui est dominus huius saeculi et omnium rerum creatione et natura, iuxta illud Ps. XXIII, 1: domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, excaecavit mentes infidelium, non inducendo malitiam, sed merito, imo demerito praecedentium peccatorum subtrahendo gratiam. Is. VI, 10: excaeca cor populi huius, et cetera. Unde et praecedentia peccata insinuat, cum dicit infidelium, quasi infidelitas eorum fuerit causa huius excaecationis. Secundo modo sic: Deus huius saeculi, id est Diabolus, qui dicitur Deus huius saeculi, id est saeculariter viventium, non creatione sed imitatione, qua saeculares eum imitantur. Sap. II, 25: imitantur eum, qui sunt, et cetera. Et hic excaecat suggerendo, trahendo et inclinando ad peccata. Et sic quando iam sunt in peccatis, operiuntur in tenebris peccatorum ne videant. Eph. IV, 18: tenebris obscuratum habentes intellectum, et cetera. Tertio modo sic: Deus habet rationem ultimi finis, et complementum desideriorum totius creaturae. Unde quidquid aliquis sibi pro fine ultimo constituit in quo eius desiderium quiescit, potest dici Deus illius. Unde cum habes pro fine delicias, tunc deliciae dicuntur Deus tuus; similiter etiam si voluptates carnis, vel honores. Et tunc exponitur sic: Deus huius saeculi, id est illud quod homines saeculariter viventes sibi pro fine constituunt, ut puta voluptates, vel divitiae et huiusmodi. Et sic Deus excaecat mentes, inquantum impedit ne homines lumen gratiae hic, et gloriae in futuro, videre possint. Ps. LVII, v. 9: supercecidit ignis, scilicet concupiscentiae, ut non viderent solem. Sic ergo excaecatio infidelium non est ex parte Evangelii, sed ex culpa infidelium. Et ideo subdit ut non fulgeat, et cetera. Ubi sciendum est, quod Deus pater est fons totius luminis. I Io. I, 5: Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt, et cetera. Ex hoc autem fontanoso lumine derivatur imago huius luminis, scilicet filius verbum Dei. Hebr. c. I, 3: qui cum sit splendor, et cetera. Hic ergo splendor gloriae, imago fontanosae lucis, carnem nostram accepit et multa gloriosa et divina in hoc mundo opera fecit. Declaratio igitur huius lucis est Evangelium, unde et Evangelium dicitur notitia claritatis Christi, quae quidem notitia virtutem habet illuminativam. Sap. VI, 13: clara est et quae numquam marcescit sapientia, et cetera. Et quidem, quantum est de se, in omnibus refulget et omnes illuminat, sed illi qui praebent impedimentum, non illuminantur. Et hoc est quod dicit: ideo excaecavit mentes infidelium, ut scilicet non effulgeat in eis, scilicet in mentibus infidelium, licet in se effulgens sit, illuminatio Evangelii illuminantis. Quod quidem est illuminans, quia est gloria Christi, id est claritas. Io. I, 14: vidimus gloriam, et cetera. Quae quidem gloria provenit Christo ex eo quod est imago Dei. Col. I, 15: qui est imago invisibilis Dei. Nota, secundum Glossam, quod Christus perfectissima imago Dei est. Nam ad hoc quod aliquid perfecte sit imago alicuius, tria requiruntur, et haec tria perfecte sunt in Christo. Primum est similitudo, secundum est origo, tertium est perfecta aequalitas. Si enim inter imaginem et eum, cuius est imago, esset dissimilitudo, et unum non oriretur ex alio, similiter etiam si non sit aequalitas perfecta, quae est secundum eamdem naturam, non esset ibi perfecta ratio imaginis. Nam similitudo regis in denario, non perfecte dicitur imago regis, quia deest ibi aequalitas secundum eamdem naturam; sed similitudo regis in filio dicitur perfecta imago regis, quia sunt ibi illa tria quae dicta sunt. Cum ergo ista tria sint in Christo filio Dei, quia scilicet est similis patri, oritur a patre, et aequalis est patri, maxime et perfecte dicitur imago Dei. Consequenter cum dicit non enim nosmetipsos, etc., removet apostolus quoddam dubium. Posset enim aliquis, contra praedicta, dicere apostolo: supra dixisti Evangelium vestrum esse opertum, modo dicis Evangelium Christi illuminare; si ergo detur quod Evangelium Christi sit illuminans, non potest hinc sequi quod opertum sit Evangelium vestrum. Et ideo ad hoc removendum, duo facit. Primo, ostendit quod idem est Evangelium suum et Christi; secundo, ostendit unde sit quod Evangelium suum sit illuminativum, ibi quoniam Deus qui dixit, et cetera. Dicit ergo primo: dico quod manifestatio claritatis Christi est Evangelium Christi et nostrum. Nostrum quidem tamquam per nos praedicatum; Christi vero, tamquam in ipso Evangelio praedicati. Et hoc est quod non praedicamus nosmetipsos, id est non commendamus nos, nec ad nos, id est ad laudem, vel lucrum nostrum convertimus praedicationem nostram, sed ad Christum totum referimus et laudem eius. I Cor. c. I, 23: nos autem praedicamus Christum, et cetera. Ps. LXXII, 28: ut annuntiem omnes praedicationes tuas, non meas, in portis, et cetera. Sed Iesum dominum nostrum, nos autem servos vestros per Iesum. Quasi dicat: Iesum praedicamus ut dominum, nos autem servos. Et huius ratio est quia principaliter quaerimus laudem Christi et non nostram. Nam servus est, qui est propter utilitatem domini. Et inde est, quod minister Ecclesiae, qui non quaerit honorem Dei et utilitatem subditorum, non dicitur verus rector, sed tyrannus. Nam quicumque bene regit, debet esse sicut servus, quaerens honorem et utilitatem subditorum. Gen. XXV, 23: maior serviet minori. I Cor. IX, 19: cum essem liber, omnium vestrum me servum feci. Consequenter cum dicit quoniam Deus qui dixit, etc., ostendit unde Evangelium suum habet virtutem illuminativam. Ubi nota ordinem procedendi servatum ab apostolo, qui talis est: nos aliquando, scilicet antequam conversi essemus ad Christum, eramus tenebrosi sicut et vos et alii in quibus non fulget claritas gloriae Christi. Nunc vero, postquam Christus vocavit nos per gratiam suam ad se, tenebrae istae remotae sunt a nobis, et iam fulget in nobis virtus gloriae claritatis Christi; et intantum refulget in nobis, quod non solum illuminamur ad hoc quod videre possimus, sed etiam quod alios illuminemus. Ex spirituali ergo gratia et abundanti refulgentia claritatis gloriae Christi in nos, habet Evangelium nostrum virtutem illuminativam. Et hoc est quod dicit: dico quod ideo illuminat Evangelium nostrum, quoniam Deus, qui dixit, id est praecepto solo fecit, lucem splendescere, quod fuit in separatione elementorum, quando chaos tenebrosum illuminavit per lucem quam fecit. Gen. I, 3: dixit, fiat lux. Eccli. XXIV, 6: ego feci, ut in caelis oriretur lux, et cetera. Iste, inquam, Deus, illuxit in cordibus, id est in mentibus, nostris, prius tenebrosis per absentiam luminis gratiae et obscuritatem peccati. Lc. I, 79: illuminare his qui in tenebris, et cetera. Illuxit, inquam, non solum ut nos illuminaremur, sed ad illuminationem, id est ut et alios illuminemus. Eph. III, 8: mihi omnium sanctorum minimo data est, et cetera. Matth. V, v. 14: vos estis lux, et cetera. Ad illuminationem dico, scientiae, id est ut faciamus alios scire. Dico, claritatis Dei, id est clarae divinae visionis, in facie Iesu Christi. Glossa: id est per Iesum Christum, qui est facies patris, quia sine ipso non cognoscitur pater. Sed melius dicitur sic: ad illuminationem sanctae claritatis Dei, quae quidem claritas fulget in facie Christi Iesu, id est ut per ipsam gloriam et claritatem, cognoscatur Christus Iesus. Quasi dicat: in summa, ad hoc Deus illuxit nobis ad illuminationem, ut ex hoc Iesus Christus cognoscatur et praedicetur in gentibus.


Lectio 3

[87706] Super II Cor., cap. 4 l. 3 Supra tractavit de usu ministerii novi testamenti quantum ad bona agenda, hic consequenter tractat de usu eius quantum ad tolerantiam malorum. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit tolerantiam malorum, quae patiebantur; secundo vero hoc manifestat, ibi semper enim nos, qui vivimus, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit causam quare tribulationibus exponantur a Deo; secundo ostendit, quod in istis tribulationibus patienter se habeant, ibi in omnibus tribulationem patimur, etc.; tertio vero rationem huius patientiae assignat, ibi semper mortificationem Iesu, et cetera. Dicit ergo, Deus illuxit mentibus nostris ad illuminationem aliorum, quae quidem lux est maximus thesaurus. Sap. VII, 14: infinitus enim thesaurus, et cetera. Is. XXXIII, 6: divitiae salutis sapientia, et cetera. Istum autem maximum thesaurum non habemus in pretioso loco, sed in re vili et fictili: et ratio huius est, ut scilicet Deo efficacia eius tribuatur. Et hoc est quod dicit habemus thesaurum istum, id est lucem illam qua alios illuminamus, in vasis fictilibus, id est in corpore fragili et vili. Ps. CII, 14: ipse cognovit figmentum nostrum. Ier. XVIII, 6: sicut lutum in manu figuli, sic et vos in manu, et cetera. Is. LXIV, 8: et nunc, domine, pater noster es tu, nos vero lutum. Ideo habemus in vasis fictilibus, ut sublimitas, istius lucis, sit virtutis Dei, id est Deo attribuatur, et non ex nobis credatur esse. Nam si essemus divites, si potentes, si nobiles secundum carnem, quidquid magnum faceremus, non Deo, sed nobis ipsis attribueretur. Nunc vero, quia pauperes et contemptibiles sumus, huiusmodi sublimitas Deo, et non nobis, attribuitur. Et ideo vult nos Deus contemptui haberi, et tribulationibus exponi. Deut. XXXII, 27: ne dicerent: manus nostra excelsa, et cetera. Et I Cor. I, 29: ut non glorietur omnis caro, et cetera. Sap. XII, 8: misisti antecessores tuos ne dicerent, et cetera. Consequenter cum dicit in omnibus tribulationem patimur, etc., ostendit eorum patientiam in iis, quae patiuntur. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit mala, quae patiuntur in generali; secundo enumerat ea in speciali, ibi aporiamur, sed non destituimur, et cetera. Dicit ergo. Vere habemus hunc thesaurum in vasis fictilibus, quia in omnibus tribulationem patimur; quasi dicat: nullus modus tribulandi deest nobis. Act. XIV, v. 21: per multas tribulationes, et cetera. Nec mirum, quia, ut dicitur Lc. ult.: oportuit Christum pati, et sic intrare, et cetera. Et licet sic tribulemur, non tamen angustiamur. Et loquitur ad similitudinem viatoris, qui quando non patet ei via, qua exeat de aliquo arcto loco, angustiatur. Quasi dicat: homines, qui solum in mundo confidunt, angustiantur, si undique a mundo tribulantur, quia non patet eis via remedii, cum non sperent nisi de mundo. Sed nos, licet tribulemur in mundo, quia tamen confidimus de Deo et speramus in Christo, patet nobis via evasionis et auxilii a Deo, et ideo non angustiamur. Consequenter cum dicit aporiamur, etc., enumerat tribulationes in speciali. Sunt autem quatuor in quibus homines consueverunt tribulari, et in istis tribulati sunt apostoli, scilicet in rebus exterioribus, in inquietudine status, in laesione famae, et in afflictione proprii corporis. Quantum ergo ad primum dicit aporiamur, id est depauperamur. Aporos enim Graece, Latine dicitur pauper; quasi dicat: adeo pauperes sumus, ut necessaria desint. I Cor. IV, v. 11: usque in hanc horam esurimus, et cetera. Sed non destituimur a Deo, qui est thesaurus noster. Divitiae enim non quaeruntur propter se, sed propter sufficientiam vitae. Unde homines, qui sine Dei auxilio et spe sunt, si careant divitiis, destituuntur; sed qui solum de Deo confidunt et sperant, quantumcumque aporiantur, non destituuntur. Infra VI, 10: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. Sed nec sufficit, imo cum hoc inquietamur, persecutionem patimur, scilicet de loco ad locum. Matth. X, 23: persequentur vos. Sed non derelinquimur a Deo, quin praebeat auxilium. Hebr. ult.: non te deseram, et cetera. Ps. IX, 11: sperent in te, qui noverunt te, et cetera. Sed et cum hoc laedimur in fama, quia humiliamur, id est contemnimur et pro nihilo reputamur. Io. XVI, 2: venit hora, ut omnis qui interficit vos, et cetera. Matth. V: beati eritis cum vos oderint, et cetera. Sed quia quando quis contemnitur, et causa contemptus subest, ille qui contemnitur, consuevit confundi; quando vero causa non subest, non confunditur, et istis non suberat causa contemptus, ideo dicit non confundimur. Quasi dicat: quia non subest causa, non curamus. Ps. XXX, 2: in te, domine, speravi, non confundar, et cetera. Sed quasi haec pauca sint, addit ad tribulationis exaggerationem, dicens deiicimur ad mortis pericula, sed non perimus, id est a bono non cessamus, vel non perimus quia Deus sustentat nos. Iob XI, 17: cum te consumptum putaveris, et cetera. I Cor. IV, 13: tamquam purgamenta huius mundi, et cetera. Ps. XLIII, v. 22: aestimati sumus sicut oves, et cetera. Consequenter cum dicit semper mortificationem, etc., subdit rationem huius patientiae. Circa quod sciendum est quod in Christo talis fuit processus. Nam a principio suae conceptionis carnem habens passibilem, et passus mortuus fuit, sed tamen interius vivebat spirituali vita. Post resurrectionem vero, illa spiritualis et gloriosa vita usque ad corpus derivata est, et factum est ipsum corpus gloriosum et immortale, quia: Christus resurgens ex mortuis, iam non moritur, et cetera. Unde ex hoc accipitur duplex status in corpore Christi, scilicet mortis et gloriae. Et ideo dicit: quod ideo pericula mortis et passiones patienter sustinemus, ut perveniamus ad gloriosam vitam. Et hoc est quod dicit: ita sustinemus semper, id est in omnibus et ubique, mortificationem Iesu, id est propter Iesum, vel ad similitudinem mortis Iesu, Gal. ult.: stigmata domini Iesu, et cetera. Quia propter veritatem passi sumus, sicut et Iesus. In corpore nostro, non solum in mente, Ps. XLIII, 22: propter te mortificamur tota die. Ut vita Iesu, id est vita gratiae quam Iesus dat; vel vita gloriae ad quam Iesus per passiones pervenit, Lc. XXIV, 26: nonne oportuit Christum pati, et ita intrare in gloriam, id est manifeste appareat etiam inimicis. Dicit ergo in futura, scilicet resurrectione, vel etiam nunc vita gloriae, in corporibus nostris, non solum in animabus, Iudic. VII: fractis lagunculis apparuerunt lucernae. Et idcirco dicit Ambrosius: non timebat mori propter resurrectionem promissam. Circumferentes, id est ubique portantes et sustinentes, quia quocumque eamus patimur et non caedimus. Et hoc ideo ut vita Iesu, quae latet nunc in corde nostro, in corporibus nostris manifestetur, quando scilicet reformabit corpus humilitatis nostrae, etc., Phil. c. III, 21. Col. III, 3: mortui estis, et vita vestra, et cetera. II Tim. II, 11: si commortui sumus, et convivemus.


Lectio 4

[87707] Super II Cor., cap. 4 l. 4 Posita patientia apostolorum in malis, et causa patientiae ostensa, hic apostolus consequenter manifestat ea; et primo manifestat id quod dixit de spe gloriae; secundo vero id quod dixit de sua patientia, ibi propter quod non deficimus, et cetera. Circa primum duo facit. Primo manifestat spem gloriae quam habet; secundo ostendit unde haec spes sibi proveniat, ibi habentes autem eundem, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quomodo mortificationem Iesu in corpore suo portet; secundo vero manifestat quomodo portet vitam Iesu, ibi ut et vita, etc.; tertio manifestat quid ex hoc sibi et aliis proveniat, ibi ergo mors, et cetera. Dicit ergo primo: dico quod portamus mortificationem in corporibus nostris, non quod moriamur, sed quia nos qui vivimus, corporali vita vel virtutibus, semper tradimur in mortem, vel in pericula mortis. Et hoc quidem, propter Iesum. Ps. XLIII, 22: aestimati sumus sicut oves, et cetera. Qualiter autem vitam Iesu portemus in corpore exponit subdens: ita, scilicet ut vita Iesu immortalis et impassibilis, manifestetur in carne nostra nunc mortali, ita ut caro nostra mortalis recipiat immortalitatem in resurrectione. I Cor. XV, 53: oportet autem mortale hoc induere, et cetera. Sed ex hoc quid proveniat, subdit, dicens ergo mors operatur, id est exercet dominium suum in nos, vita autem, scilicet praesens, operatur in vobis, quia estis in prosperitate, iuxta illud I Cor. IV, 10: nos stulti, et cetera. Ut mors operetur in nobis magnum bonum, scilicet consecutionem vitae spiritualis. Ps. CXV, v. 15: pretiosa est in conspectu domini mors sanctorum eius, et cetera. Sed vita terrena quam amatis, operatur in vobis magnum malum, scilicet mortem aeternam. Prov. X, 16: opus iusti ad vitam, et cetera. Io. XII, 25: qui amat animam suam in hoc mundo, et cetera. Vel aliter: duo fuerunt in Christo, mors corporalis et vita spiritualis. Dicit itaque ergo mors, etc., quasi dicat: in nobis non solum vita spiritualis operatur, inquantum imitamur spiritualiter, sed etiam mors operatur, id est propter spem resurrectionis, et propter amorem Christi, vestigia mortis Christi in nobis apparent, inquantum passionibus mortis exponimur, Ps. XLIII, 22: propter te mortificamur tota die; sed in vobis operatur solum vita Christi, per quam vitam fides plantatur in vobis et vita spiritualis. Unde autem proveniat apostolo haec spes certitudinis, subdit, dicens habentes autem, et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo ponit causam certitudinis; secundo concludit ipsam certitudinem, ibi scientes quoniam qui, et cetera. Causa autem huius certitudinis est spiritus, infundens fidem in cordibus eorum. Unde primo ponit causam hanc; secundo vero manifestat eam per exemplum, ibi sicut scriptum est, et cetera. Dicit ergo: ex hoc speramus et non deficimus, quia sumus habentes eumdem spiritum fidei, quem antiqui habuerunt, quia, licet tempora mutata sint, spiritus tamen et fides non est mutata, nisi quod illi credebant Christum venturum et passurum, nos autem credimus ipsum venisse et passum fuisse. Et hic spiritus est spiritus sanctus, qui est spiritus fidei. I Cor. XII, 11: haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, et cetera. Et ibidem: alteri fides in eodem spiritu. Hunc ergo spiritum habentes, quem antiqui habuerunt, facimus eadem quae illi, et credimus. Illi autem quid fecerint, dicit Ps. CXV, 10: credidi, scilicet Deo et perfecte. Et hoc omnes antiqui fecerunt. Hebr. XI, 39: hi omnes testimonio fidei, et cetera. Propter quod, scilicet credidi, locutus sum, id est confessus sum fidem. Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, et cetera. Quod etiam nos facimus, quia propter hoc quod credimus, loquimur et confitemur fidem et praedicamus. Act. IV, 20: non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui. Spiritus ergo sanctus est causa huius certitudinis. Ultimo ergo concludit conclusionem intentam, scilicet ipsam certitudinem. Et primo de salute propria; secundo de salute aliorum, ibi et constituet vobiscum, et cetera. Dicit ergo scientes, id est certam scientiam habentes, quoniam qui suscitavit Iesum, id est Deus pater, vel tota Trinitas, et nos cum Iesu suscitabit, ut scilicet sumamus eamdem gloriam cum Iesu, quia cum simus membra eius, debemus esse cum capite. Io. XII, 26: volo, pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus, et cetera. Rom. VIII, v. 11: qui suscitavit dominum Iesum a mortuis, suscitabit, et cetera. Et non solum sum certus de salute nostra, sed etiam de vestra, quia constituet nos vobiscum, id est simul erimus; quia sicut nos sumus membra Christi, ita et vos per nos. I Thess. IV, 16: et sic semper cum domino erimus. Matth. XXIV, 28: ubicumque fuerit corpus, et cetera. Et ideo dicit vobiscum, ut animet eos ad bonum, inquantum ostendit eos non esse inferiores, sed pares. Et bene hoc possum certe dicere, quia omnia sunt propter utilitatem vestram. Nam omnia, quae sustinemus, omnes gratiae quas recipimus a Deo, sunt propter vos, scilicet instruendos nostro exemplo. Et hoc ideo ut gratia abundans a nobis, in vos abundet per multos in gloriam Dei, id est multi agant gratias Deo super beneficio tanto. Eph. V, v. 20: gratias agentes Deo et patri, et cetera.


Lectio 5

[87708] Super II Cor., cap. 4 l. 5 Posita patientia quam apostoli habebant in tribulationibus, et praemio quod expectabant manifestato, hic consequenter agit de patientiae causa et patientiae modo, seu ratione. Et circa hoc tria facit. Primo enim insinuat sanctorum patientiam; secundo patientiae causam, ibi non contemplantibus nobis, etc.; tertio patientiae remunerationem, ibi id enim, et cetera. Circa primum intendit ostendere, quod sanctorum patientia est invincibilis. Et hoc est quod dicit propter quod, scilicet quia sumus scientes quod qui suscitavit Iesum a mortuis, suscitabit nos et constituet vobiscum, ideo non deficimus, scilicet in tribulationibus, id est non deducimur ad hoc quod non possimus propter Christum amplius ferre et sustinere. Nam deficere idem est quod ferre non posse. Ier. XX, 9: defeci, ferre non sustinui. Causa autem quare non deficimus est quia licet quantum ad aliquid deficiamus, scilicet quantum ad exteriorem hominem, tamen quantum ad aliquid semper renovamur, scilicet quantum ad interiorem hominem. Et hoc est quod dicit sed licet is qui foris est, et cetera. Ubi sciendum est, quod occasione istorum verborum haereticus, Tertullianus nomine, dixit quod anima rationalis, quae est in hominis corpore, habet corpoream figuram et membra corporea, sicut et corpus habet: et hoc dicitur homo interior; corpus vero, cum sensibus suis, dicitur homo exterior. Quod quidem falsum est. Unde, ad intellectum huius verbi, sciendum est quod etiam secundum philosophum in Ethic., et secundum consuetudinem loquendi, unumquodque dicitur esse illud quod est principalius in ipso, puta, quia in civitate principalius est potestas et Concilium, id quod facit potestas et Concilium, dicitur tota civitas facere. Principalius autem in homine potest aliquid iudicari et secundum veritatem et secundum apparentiam. Secundum veritatem quidem principalius in homine est ipsa mens, unde secundum iudicium spiritualium virorum mens dicitur homo interior. Secundum apparentiam vero principalius in homine est corpus exterius cum sensibus suis; unde secundum iudicium illorum, qui tantum corporalia et sensibilia considerant et terrena sapiunt, quorum Deus venter est, corpus cum sensibus dicitur homo exterior. Et ideo, secundum hunc modum, loquitur hic apostolus, dicens licet homo noster, scilicet corpus cum natura sensitiva, corrumpatur, in tribulationibus, ieiuniis et abstinentiis et vigiliis, Rom. VI, 6: vetus homo noster simul, et cetera. Habac. III, 16: ingrediatur putredo, etc., tamen is homo, qui intus est, scilicet mens, seu ratio munita spe futuri praemii et firmata munimine fidei, renovatur. Quod sic intelligendum est: vetustas enim est via ad corruptionem. Hebr. VIII, v. 13: quod antiquatur et senescit, et cetera. Natura autem humana fuit in integritate condita et, si in illa integritate permansisset, semper esset nova: sed per peccatum incepit corrumpi; quo fit, quod quidquid consecutum est, sicut ignorantia, difficultas ad bonum, et pronitas ad malum, poenalitas et alia huiusmodi, totum pertinet ad vetustatem. Cum ergo natura humana huiusmodi peccatum sequentia deponit, tunc dicitur renovari. Quae quidem depositio hic incipit in sanctis, sed perfecte consummabitur in patria. Hic enim deponitur vetustas culpae: nam spiritus deponit vetustatem peccati et subiicitur novitati iustitiae. Hic intellectus deponit errores et assumit novitatem veritatis; et, secundum hoc, is, qui intus est homo, scilicet anima, renovatur. Eph. IV, 23: renovamini spiritu mentis vestrae. Sed in patria tolletur etiam vetustas poenae. Unde ibi erit consummata renovatio. Ps. CII, 5: renovabitur ut aquilae, et cetera. Sed quia sancti quotidie proficiunt in puritate conscientiae et in cognitione divinorum, ideo dicit de die in diem. Ps. LXXXIII, 6: ascensiones in corde suo. Sic ergo patientia est invincibilis, quia renovatur de die in diem. Tertium principale, scilicet huius patientiae causa, est recogitatio praemii, quae est efficacissima, quia, secundum Gregorium, recogitatio praemii, diminuit vim flagelli. Et hoc est quod dicit id enim quod, etc., quasi dicat: nihil sunt tribulationes quas hic patimur, si respiciatur ad gloriam, quam ex eis consequimur. Unde comparat statum sanctorum, qui sunt in vita ista, ad statum eorum, qui sunt in patria, et ponit quinque in utroque statu correspondentia sibi invicem. Nam primo status istius vitae in sanctis est status, quantum in se est, parvus et quasi imperceptibilis. Unde dicit id, id est minimum. Is. LIV, 7: ad punctum, in modico dereliqui te. Item transitorium. Unde dicit in praesenti, id est in vita ista, quae est in afflictionibus et aerumnis. Iob VII, 1: militia est vita hominis, et cetera. Item temporis brevitas. Unde dicit momentaneum. Is. LIV, 8: in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et cetera. Nam totum tempus huius vitae comparatum ad aeternitatem, non est nisi momentaneum. Item est levis. Unde dicit leve. Nam licet supra I, 8 dicatur: gravati sumus supra modum, quia scilicet grave est corpori, tamen spiritui charitate ferventi levissimum est. Augustinus: omnia gravia et immania facilia et prope nulla facit amor. Item est poenosus. Et ideo dicit tribulationis. Mich. VII, 9: iram domini portabo, et cetera. Sed quantum ad statum beatitudinis ponit quinque, quia contra hoc, quod dicit, id, ponit supra modum, id est supra mensuram. Rom. VIII, 18: existimo quod non sunt condignae passiones, et cetera. Sed contra Matth. XVI, 27: reddet unicuique iuxta opera sua. Non ergo supra mensuram. Respondeo. Dicendum est, quod ly sed, non designat aequalitatem quantitatis, ut scilicet quantum quis meruit, tantum praemietur, sed designat aequalitatem proportionis, ut scilicet qui plus meruit, plus praemii accipiat. Item contra id quod dicit in praesenti, ponit in sublimitate, id est in statu sublimi absque perturbatione. Is. LVIII, 14: sustollam te super altitudinem nubium, et cetera. Contra id quod dicit momentaneum, ponit aeternum, Is. XXXV, 10: laetitia sempiterna super capita eorum, et cetera. Contra id quod dicit leve, ponit pondus. Et dicit pondus, propter duo. Pondus enim inclinat et trahit ad motum suum quae subsunt sibi. Sic gloria aeterna erit tanta, quod totum hominem faciet gloriosum, et in anima et in corpore; nihil erit in homine, quod non sequatur impetum gloriae. Vel dicitur pondus, propter pretiositatem. Nam pretiosa solum ponderari consueverunt. Contra hoc, quod dicit tribulationis, ponit gloriae. Vel hoc quod dicit gloriae, potest esse commune ad alia quatuor, quae de statu patriae dicuntur; hoc vero quod dicit tribulationis, ad quatuor quae de statu praesentis vitae dicta sunt. Operatur supra id, scilicet quod tribulationes patimur, nam haec sunt causa et meritum, quare Deus istam gloriam nobis conferat. Est ergo sanctorum patientia invincibilis, eorum remuneratio ineffabilis, sed, remunerationis eorum recompensatio, recta et delectabilis. Unde dicit non contemplantibus nobis, etc., quasi dicat: licet haec, quae speramus, sint futura, et interim corpus nostrum corrumpatur, nihilominus tamen renovamur, quia non attendimus ad ista temporalia, sed ad caelestia. Et hoc est quod dicit: operatur in nobis pondus gloriae, nobis dico, non contemplantibus, id est non attendentibus ad ea quae videntur, id est ad terrena, sed ad ea quae non videntur, scilicet caelestia. Phil. III, 13: quae retro sunt obliviscens, et cetera. I Cor. II, 9: oculus non vidit, et cetera. Et quare caelestia contemplamur? Quia ea quae videntur, id est terrena, sunt temporalia, et transitoria, ea autem quae non videntur, scilicet caelestia, sunt aeterna. Is. LI, v. 8: salus autem mea in sempiternum erit.


Caput 5
Lectio 1

[87709] Super II Cor., cap. 5 l. 1 Postquam apostolus commendavit ministerium novi testamenti, et quantum ad dignitatem, et quantum ad usum, consequenter hic commendat illud quantum ad praemium, licet de praemio, quantum ad aliquid aliqualiter et incomplete supra tractavit, hic tamen de hoc complete tractat. Circa quod tria facit. Primo enim agit de praemio; secundo vero de praeparatione et praemii susceptione, ibi et ideo contendimus sive, etc.; tertio vero de causa utriusque, scilicet praeparationis et praemii quod expectatur, ibi omnia autem ex Deo, qui reconciliavit, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit praemium, quod expectatur; secundo exprimit desiderium praemii expectati, ibi nam in hoc ingemiscimus, et cetera. Sed quia praemium quod expectatur est inaestimabile, scilicet gloriae caelestis, et ideo dicit scimus quoniam, etc., quasi dicat secundum Glossam vere operatur in nobis pondus gloriae, quia in corporibus erit haec gloria, non tantum in animabus. Enim, id est quia, scimus, id est certi sumus, quia iam habemus in spe, quoniam si terrestris domus nostra, id est, corpus. Homo enim, ut dictum est, dicitur mens, cum sit principalius in homine; quae quidem mens se habet ad corpus, sicut homo ad domum. Sicut enim destructa domo, non destruitur homo eam inhabitans sed manet, sic, destructo corpore, non destruitur mens seu anima rationalis, sed manet. Corpus ergo terrestre dicitur domus habitationis, id est, in qua habitamus. Iob IV, 19: qui habitant domos luteas, et cetera. Dissolvatur, id est destruatur. Scimus, inquam, quod habemus aedificationem, id est aedificium, ex Deo, id est paratum a Deo. Aedificium, dico, domum non manufactam, id est non opere hominis, nec opere naturae, sed corpus incorruptibile, quod assumemus; quod quidem non est manufactum, quia incorruptibilitas in corporibus nostris provenit solum ex operatione divina. Phil. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae, et cetera. Domum aeternam, id est domum ab aeterno praeparatam. Is. XXXIII, v. 20: tabernaculum quod nequaquam destruetur in caelis. Matth. V, 12: merces vestra copiosa est in caelis. Hanc autem commutationem, ut scilicet pro terrestri domo habeant caelestem, desiderabat Iob, dicens c. XIV, 14: cunctis diebus quibus nunc milito. Expositio est secundum Glossam. Sed tamen non est secundum intellectum apostolicum, nec praecedentibus, nec sequentibus concordat. Nam ipse cum habeat unam materiam continuam de qua loquitur, non interponit aliam. Et ideo videamus quid intendat apostolus dicere. Sciendum est autem, quod apostolus vult hic ostendere quod sancti rationabiliter sustinent tribulationes, ex quibus vita praesens corrumpitur, quia ex hoc statim perveniunt ad gloriam, non ad gloriosum corpus, ut dicitur in Glossa. Et ideo dicit: ideo sustinuimus enim, id est quia, scimus, id est, pro certo habemus, quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis, id est, corpus, dissolvatur, id est, corrumpatur per mortem, habemus, statim, non in spe sed in re, meliorem domum, scilicet aedificationem, domum non manufactam, id est, gloriam caelestem, non corpus gloriosum. De hac autem domo dicitur Io. XIV, 2: in domo patris mei mansiones multae, et cetera. Quae quidem est ex Deo non manufacta, quia gloria aeterna est ipse Deus. Ps. XXX, 3: esto mihi in Deum protectorem et in domum, et cetera. Et aeternam, ad litteram, quia ipse Deus est aeternus. In caelis, id est, in excelsis, quia statim corrupto corpore, anima sancta consequitur hanc gloriam non in spe, sed in re. Nam et antequam corpus dissolvatur, habemus hanc domum in spe. Sic ergo praemium sanctorum est admirabile et desiderabile, quia gloria caelestis est. Ideo consequenter subiungit desiderium sanctorum ad ipsum praemium, dicens nam in hoc ingemiscimus, et cetera. Ubi tria facit. Primo exprimit desiderium gratiae ad praemium ipsum; secundo ostendit quod desiderium gratiae retardatur ex desiderio naturae, ibi nam et qui sumus in hoc tabernaculo, etc.; tertio ostendit quomodo desiderium gratiae vincit desiderium naturae, ibi audentes igitur, et cetera. Sed desiderium gratiae est cum fervore. Nam in hoc ingemiscimus, etc., quasi dicat: haec est vera probatio, quod habemus domum non manufactam, quia si desiderium naturae non est frustra, multo minus desiderium gratiae frustra est. Cum igitur nos habeamus ferventissimum desiderium gratiae de gloria caelesti, impossibile est, quod sit frustra. Et hoc est, quod dicit ingemiscimus, id est, ingemendo desideramus, in hoc, scilicet animae desiderio retardati. Ps. CXIX, 5: heu mihi, quia incolatus meus, et cetera. In hoc enim quod cupientes sumus, id est cupimus, superindui habitationem nostram, id est fruitionem gloriae, quae de caelo est, id est caelestis; quae dicitur habitatio, quia in ipsa gloria sancti habitant sicut in suo consolatorio. Matth. XXV, 21-23: intra in gaudium domini tui. Per hoc autem quod dicit superindui, dat intelligere quod illa domus caelestis, de qua supra dixerat, non est aliquid ab homine separatum, sed aliquid homini inhaerens. Non enim dicitur homo induere domum sed vestimentum, domum autem dicitur aliquis inhabitare. Haec ergo duo coniungit, dicens superindui habitationem, per quod ostendit, quod illud desiderium est aliquid inhaerens, quia induitur, et aliquid continens et excedens, quia inhabitatur. Sed quia non simpliciter dixit: indui, sed superindui, rationem sui dicti subdit, dicens si tamen vestiti, et non nudi inveniamur. Quasi dicat: si anima indueretur habitatione caelesti, quod non exueretur habitatione terrena, id est non corrumperetur corpus nostrum per mortem, sed caelestis adeptio illius habitationis esset superinduitio. Sed quia oportet quod evacuetur habitatione terrena, ad hoc quod induatur caelesti, non potest dici superinduitio, sed induitio simplex. Et ideo dicit si tamen vestiti et non nudi inveniamur, quasi dicat: superindueremur quidem, si inveniremur induti, et non nudi. Nudus enim non dicitur superindui, sed indui tantum. Glossa vero aliter exponit de vestimento spirituali, dicens: cupimus superindui, quod utique fiet, tamen hac conditione, si nos inveniamur vestiti, scilicet virtutibus, et non nudi, scilicet virtutibus. De istis vestibus dicitur Col. III, 12: induite vos sicut electi Dei, et cetera. Quasi dicat: nullus ad illam gloriam perveniet, nisi habeat virtutes. Quae quidem expositio non videtur concordare intentioni apostoli. Sic ergo desiderium gratiae fervet ad praemium, sed tamen retardatur a desiderio naturae, quod ostendit cum dicit nam dum sumus in tabernaculo isto, et cetera. Ubi primo ponit conditionem desiderii naturalis; secundo ostendit, quod etiam hic status desiderii naturalis est a Deo, ibi qui autem efficit nos, et cetera. Conditio autem desiderii est naturalis retardans desiderium gratiae, quia vellemus inveniri vestiti et non nudi, id est ita vellemus quod anima perveniret ad gloriam, quod corpus non corrumperetur per mortem. Cuius ratio est quia naturale desiderium inest animae esse unitam corpori, alias mors non esset poenalis. Et hoc est quod dicit nam, nos, qui sumus in hoc tabernaculo, id est, qui habitamus in isto mortali corpore, II Petr. c. I, 14. Scio quod velox sit depositio tabernaculi mei, ingemiscimus, id est intus in corde, non solum extra in voce, gemimus, Is. LIX, 11: ut columbae meditantes gememus, quia durum est cogitare mortem. Et tamen gravati, quasi aliquo existente contra desiderium nostrum, eo quod non possumus pervenire ad gloriam, nisi deponamus corpus, quod est ita contra naturale desiderium, ut dicit Augustinus, quod nec ipsa senectus a Petro timorem mortis auferre potuit. Et ideo dicit eo quod nolumus spoliari, scilicet tabernaculo terreno, sed supervestiri, gloria supercaelesti, vel, secundum Glossam, corpore glorioso. Sed quia posset videri indecens, quod corpus ex una parte esset corruptibile ex sui natura, si non fuisset ante dissolutum, et ex parte gloriae esset gloriosum, subdit modum quomodo fieri vellet, dicens ut absorbeatur quod mortale est, etc., quasi dicat: non sic supervestiri volumus, quod corpus remaneat mortale, sed ita quod gloria auferat ex toto corruptionem corporis, absque corporali dissolutione. Et ideo dicit absorbeatur quod mortale est, id est ipsa corruptio corporis, a vita, scilicet gloriae. I Cor. XV, 54: absorpta est mors in victoria, et cetera.


Lectio 2

[87710] Super II Cor., cap. 5 l. 2 Hic ostendit auctorem supernaturalis desiderii de habitatione caelesti. Causa enim naturalis desiderii quod nolumus expoliari est quia scilicet anima naturaliter unitur corpori, et e converso. Sed hoc, quod caelestem inhabitationem superindui cupiamus, non est ex natura, sed ex Deo. Et ideo dicit qui autem efficit nos in hoc, etc., quasi dicat: volumus superinduere caelestem habitationem, ita tamen quod non spoliemur terrena, et tamen, hoc ipsum quod volumus sic supervestiri, efficit in nobis Deus. Phil. II, 13: Deus est qui operatur in nobis, et cetera. Cuius ratio est, quia quamlibet naturam consequitur appetitus conveniens fini suae naturae, sicut grave naturaliter tendit deorsum, et appetit ibi quiescere. Si autem sit appetitus alicuius rei supra naturam suam, illa res non movetur ad illum finem naturaliter, sed ab alio quod est supra naturam suam. Constat autem quod perfrui caelesti gloria et videre Deum per essentiam, licet sit rationalis creaturae, est tamen supra naturam ipsius, non ergo movetur rationalis creatura ad hoc desiderandum a natura, sed ab ipso Deo, qui in hoc ipsum efficit nos, et cetera. Sed quomodo hoc efficit subdit, dicens qui dedit pignus, et cetera. Circa quod sciendum est, quod Deus efficit in nobis naturalia desideria et supernaturalia. Naturalia quidem quando dat nobis spiritum naturalem convenientem naturae humanae. Gen. II, 7: inspiravit in faciem eius, et cetera. Supernaturalia vero dat quando infundit in nobis supernaturalem spiritum, scilicet spiritum sanctum. Et ideo dicit dedit nobis pignus spiritus, id est spiritum sanctum causantem in nobis certitudinem huius rei, qua desideramus impleri. Eph. I, 13: signati estis spiritu promissionis sancto, et cetera. Dicit autem pignus, quia pignus debet tantum valere, quantum valet res pro qua ponitur. Sed in hoc differt a re pro qua ponitur, quia pleniori iure possidetur res, quando iam habetur, quam pignus, quia res possidetur ut quid suum, pignus vero servatur et tenetur quasi pro certitudine rei habendae. Ita est de spiritu sancto, quia spiritus sanctus tantum valet quantum gloria caelestis, sed differt in modo habendi, quia nunc habemus eum quasi ad certitudinem consequendi illam gloriam; in patria vero habebimus, ut rem iam nostram, et a nobis possessam. Tunc enim habebimus perfecte, modo imperfecte. Sic ergo retardatur desiderium gratiae a desiderio naturae. Sed numquid impeditur? Non, sed desiderium gratiae vincit. Et hoc est quod dicit audentes igitur, etc., quasi dicat: duo desideria sunt in sanctis: unum quo desiderant caelestem habitationem, aliud quo nolunt expoliari. Et si haec duo essent compossibilia, non essent contraria et unum non retardaretur ab alio. Sed apostolus ostendit ea esse incompossibilia et quod oportet quod unum vincat alterum. Unde circa hoc tria facit. Primo enim ostendit incompossibilitatem dictorum desideriorum; secundo interponit quamdam probationem, ibi per fidem enim, etc.; tertio ostendit quod horum vincat, ibi audemus autem, et cetera. Incompossibilitatem ostendit cum dicit audentes igitur, et cetera. Audere, proprie est immiscere se in pericula mortis, et non cedere propter timorem. Licet autem sancti naturaliter timeant mortem, tamen audent ad pericula mortis et non cedunt timore mortis. Prov. XXVIII, 1: iustus quasi leo confidens. Eccli. XLVIII, 13: in diebus suis non pertimuit principem. Et scientes, scilicet sumus hoc quod confirmat in nobis audaciam, ut pro Christo mori non timeamus, quoniam dum sumus in hoc corpore mortali, peregrinamur, id est elongamur, a Deo. Ps. CXIX, 5: heu mihi, quia incolatus meus, et cetera. Peregrinamur, inquam, quia sumus extra patriam nostram, qui Deus est, alias non diceremur peregrinari ab eo. Et hoc non est ex natura nostra, sed ex eius gratia. Quod autem peregrinamur a domino, probat cum dicit per fidem enim ambulamus, id est procedimus in vita ista per fidem, et non per speciem, id est non per perfectam visionem. Fidei enim verbum est sicut lucerna a qua illuminamur ad ambulandum in vita ista. Ps. CXVIII, 105: lucerna pedibus meis verbum, et cetera. In patria autem non erit huiusmodi lucerna, quia ipsa claritas Dei, id est ipse Deus, illuminabit illam. Et ideo tunc per speciem, id est per essentiam, videbimus eum. Dicit autem per fidem ambulamus, quia fides est de non visis. Est enim fides substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium, Hebr. XI, 1 s. Quamdiu autem anima corpori mortali unitur, non videt Deum per essentiam. Ex. XXXIII, 20: non videbit me homo, et cetera. Unde inquantum assentimus, credendo his, quae non videmus, dicimur ambulare per fidem et non per speciem. Sic ergo patet duorum desideriorum incompossibilitas, quia non possumus cum hoc corpore superindui caelestem habitationem: et probatio huius, quia per fidem ambulamus. Sequitur consequenter victoria unius desiderii de duobus, scilicet desiderium gratiae, cum dicit audemus, et cetera. Et debet resumi scientes supra positum, quia littera suspensiva est, ut dicatur sic: hoc, inquam, scientes, quia dum sumus in hoc corpore, etc., audemus et bonam voluntatem habemus, et cetera. Duo dicit, quorum unum importat repugnantiam, quam habet in volendo, quae fit per timorem mortis. Ubi enim est timor, non est audacia. Nam ex appetitu naturae surgit timor mortis, ex appetitu gratiae surgit audacia. Ideo dicit audemus. Aliud importat imperfectionem animi in desiderando, quia nisi bene desideraretur, non vinceretur timor mortis, cum sit valde naturalis. Et ideo, non solum oportet audere, sed bonam voluntatem habere, id est cum gaudio velle. Licet enim, secundum philosophum in actu fortitudinis non requiratur gaudium ad perfectionem virtutis, sicut in aliis virtutibus, sed solum non tristari, tamen quia fortitudo sanctorum perfectior est, non solum non tristantur in periculis mortis, sed etiam gaudent. Phil. I, 23: habens desiderium dissolvi, et cetera. Sed quid audemus? Magis peregrinari a corpore, id est removeri a corpore, per corporis dissolutionem, quod est contra desiderium naturae, et praesentes esse ad dominum, id est ambulare per speciem, quod est desiderium gratiae. Hoc desiderabat Psalmista XLI, 3, qui dicebat: sitivit anima mea ad Deum, et cetera. Et nota, quod hic concludit eadem duo, quae proposuit in principio, supra secundo, scilicet quod si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod idem est, quod hic dicit peregrinari a corpore, et quod habemus habitationem in caelis non manufactam, et hoc quod idem est praesentes esse ad Deum. Confutatur per haec verba error dicentium animas sanctorum decedentium non statim post mortem deduci ad visionem Dei et eius praesentiam, sed morari in quibusdam mansionibus usque ad diem iudicii. Nam frustra sancti auderent et desiderarent peregrinari a corpore, si separati a corpore non essent praesentes ad Deum. Et ideo dicendum est quod sancti statim post mortem vident Deum per essentiam, et sunt in caelesti mansione. Sic ergo patet quod praemium, quod sancti expectant, est inaestimabile. Sequitur de praeparatione ad praemium, quae fit per pugnam contra tentationes et per exercitium bonorum operum, et hoc est quod dicit ideo contendimus, et cetera. Praeparantur autem sancti ad hoc praemium tripliciter, scilicet primo placendo Deo; secundo proficiendo proximo, ibi scientes autem timorem Dei; tertio abdicando a se carnales affectus, ibi itaque nos, et cetera. Deo autem placent resistendo malis, et ideo dicit ideo, quia scilicet totum desiderium nostrum est quod simus praesentes Deo, contendimus, id est cum conatu nitimur, seu studemus cum pugna et lucta, contra tentationes Diaboli, carnis et mundi. Lc. XIII, 24: contendite intrare per angustam portam, et cetera. Placere illi, scilicet Deo ad quem desideramus esse praesentes; et hoc sive absentes, sive praesentes illi sumus: quia nisi studeamus ei placere in vita ista dum sumus absentes, non poterimus ei placere, nec esse ei praesentes in alia vita. Sap. c. IV, 10: placens Deo factus dilectus, et cetera. Consequenter cum dicit omnes enim nos manifestari, etc., subdit causam quare sancti contendunt placere Deo, quae quidem causa sumitur ex consideratione futuri iudicii, ubi nos omnes manifestari oportet. Ponit autem apostolus quinque conditiones futuri iudicii. Primo enim ponit ipsius universalitatem, quia nullus excipietur ab illo iudicio. Et ideo dicit omnes nos, id est omnes homines, bonos et malos, magnos et parvos. Rom. XIV, 10: omnes stabimus ante tribunal Christi. Apoc. XX, 12: vidi mortuos pusillos et magnos stantes in conspectu agni, et cetera. Sed contra hoc obiicitur dupliciter. Primo quia videtur quod infideles non venient ad iudicium, nam qui non credit iam iudicatus est, ut dicitur Io. III, 18. Secundo quia quidam erunt ibi ut iudices, Matth. XIX, 28: sedebitis super sedes, et cetera. Non ergo omnes erunt ante tribunal, ut iudicentur. Responsio. Dicendum quod in iudicio duo erunt, scilicet prolatio sententiae, et discussio meritorum, et quantum ad hoc non omnes iudicabuntur, quia illi qui totaliter abrenuntiaverunt Satanae et pompis eius, et per omnia adhaeserunt Christo, non discutientur, quia iam dii sunt. Illi vero, qui in nullo adhaeserunt Christo, nec per fidem, nec per opera, similiter non indigent discussione, quia nihil habent cum Christo; sed illi qui cum Christo aliquid habent, scilicet fidem, et in aliquo recesserunt a Christo, scilicet per mala opera et prava desideria, discutientur de his quae contra Christum commiserunt. Unde quantum ad hoc, soli Christiani peccatores manifestabuntur ante tribunal Christi. Item, erit in iudicio prolatio sententiae, et quantum ad hoc omnes manifestabuntur. Sed de pueris non videtur, quia dicitur ut referat unusquisque propria corporis prout gessit; sed pueri nihil gesserunt in corpore, ergo, et cetera. Sed hoc solvit Glossa, quia non iudicabuntur pro his, quae ipsi gesserunt per se, sed de his quae gesserunt per alios, dum per eos crediderunt vel non crediderunt, baptizati vel non baptizati fuerunt. Vel damnabuntur pro peccato primi parentis. Secundo vero ponit iudicii certitudinem. In iudicio hominum multi decipi possunt, dum quidam iudicantur mali, qui tamen sunt boni, et e converso. Et huius ratio est, quia non manifestantur corda, sed in illo iudicio perfectissima certitudo erit, quia erit ibi manifestatio cordium. Unde dicit manifestari. I Cor. IV, 5: nolite ante tempus iudicare, et cetera. Tertio ponit iudicii necessitatem, quia nec per interpositam personam, nec per contumaciam poterit quis effugere iudicium illud. Unde dicit oportet, id est necessarium est. Iob XIX, 29: scitote esse iudicium. Eccle. ult.: cuncta quae fiunt adducet Deus, et cetera. Quarto ponit iudicis auctoritatem. Unde dicit ante tribunal Christi, ut scilicet veniat ad iudicandum homines in eadem forma, in qua iudicatus est ab hominibus, ut existens in forma humana videatur a bonis et malis. Mali enim non possunt videre gloriam Dei. Io. V, 27: potestatem dedit ei iudicium facere, et cetera. Tribunal autem dicit iudiciariam potestatem, et sumptum est ab antiqua consuetudine Romanorum, qui elegerunt tres tribunos plebis, ad quorum officium pertinebat diiudicare excessus consulum et senatorum, et loca istorum vocabantur tribunalia. Quinto ponit iudicis aequitatem, quia secundum merita propria erunt praemia vel poenae. Unde dicit ut referat unusquisque, et cetera. Rom. II, 6: reddet unicuique secundum opera sua. Et dicit corporis, non solum pro his quae fecit motu corporis, sed pro his quae mente gessit, alias infideles non punirentur. Et ideo cum dicit corporis, intelligendum est, id est pro his quae gessit dum vixit in corpore.


Lectio 3

[87711] Super II Cor., cap. 5 l. 3 Ostenso qualiter sancti se praeparant ad praemium aeternae gloriae placendo Deo, hic ostendit consequenter quomodo praeparant se ad hoc proficiendo proximo. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit sollicitudinem suam, quam habet de salute proximorum; secundo vero huius sollicitudinis causam assignat, ibi charitas Christi, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit curam quam habet de salute proximorum persuadendo eis; secundo excludit quamdam falsam suspicionem, ibi non iterum nos, etc.; tertio ostendit quod etiam in modo docendi proximorum utilitatem intendat, ibi sive enim mente, et cetera. Circa primum duo facit. Primo, ponit studium suum de utilitate proximorum; secundo, manifestat hoc, ibi Deo autem, et cetera. Dicit ergo: dico quod oportet nos manifestari ante tribunal, etc., et haec consideratio inducit homines ad timendum iudicium. Et ideo dicit scientes ergo timorem domini, id est quam pure et caste timendus sit dominus Iesus Christus, suademus hominibus, ut timeant et credant. Iob XXIII, 15: considerans eum timore sollicitor. Ier. X, 7: quis non timebit te, o rex gentium? Is. VIII, v. 13: dominum exercituum, ipsum sanctificate, et cetera. Sed quia aliquis posset dicere quod non ex conscientia bona, sed ex commodo suo suadebat hominibus, et ideo manifestat hoc esse falsum duplici testimonio, scilicet Dei, unde dicit Deo autem manifesti sumus, quod scilicet ex timore Dei loquimur. Deus enim videt intentionem cordis nostri. Ier. c. XVII, 9: pravum est cor hominis et inscrutabile, et quis cognoscet illud? Ego dominus, et cetera. Io. II, 25: ipse sciebat, et cetera. Item testimonio conscientiarum ipsorum, unde dicit spero autem in conscientiis vestris, et cetera. Et vere spero, quia sic me exhibui ut vos scire possitis nos esse probatos, et firmiter hoc tenere etsi non confiteamini ore. Supra IV, 2: commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam, et cetera. Consequenter, quia possent credere quod hoc dixerit apostolus ad commendationem propriam, removet hanc suspicionem falsam dicens non iterum nos commendamus vobis, id est non dicimus hoc ad commendationem nostram ut quasi iterum velimus nos commendare: supra enim, III, et etiam I Cor. III, aliqua dixerat ad commendationem suam. Et ideo dicit iterum. Infra X, 18: non enim qui seipsum commendat, et cetera. Sed hoc dicimus propter utilitatem vestram, quasi dicat damus vobis occasionem gloriandi, id est materiam gloriandi. Pseudo-Apostoli enim per elationem gloriabantur, dicentes se fuisse doctos ab apostolis, qui fuerunt a domino, scilicet a Petro et Iacobo, qui erant columnae fidei, detrahentes in hoc apostolo, quasi non fuerit cum domino Iesu, et volentes eius doctrinam destruere. Ut ergo et Corinthii haberent in quo gloriarentur contra ipsos pseudo-apostolos, scilicet de gratia apostolo data, ut eos et refellant et non seducantur ab eis, ideo dicit hoc. Unde subdit ut habeatis ad eos, id est contra eos, vel ad eos reprimendos, quid possitis dicere. Ad eos, dico, qui in facie gloriantur, et non in corde. Quod tripliciter exponitur sic: in facie gloriantur, id est exterioribus observantiis legalibus, quia ad litteram docebant servare legalia. Et non in corde, id est in virtute Christi, quae est in corde, quia in spiritualibus, sicut apostolus, qui in virtute crucis Christi dicebat: mihi autem absit gloriari, et cetera. Item in facie gloriantur, id est in conspectu hominum, sicut hypocritae faciunt, et non in corde, id est in testimonio conscientiae, sicut apostolus. Unde dicit: gloria nostra haec est, et cetera. Vel in facie gloriantur, quia aliqua praetendebant exterius, quae tamen non ita sentiebant interius in corde, scilicet quod dicebant se doctos ab apostolis, et quod sequerentur eorum doctrinam, quam tamen nitebantur destruere. Patet ergo qualiter apostolus in docendo proximorum salutem procurabat. Sequitur videre quomodo ipsorum salutem procurabat etiam in modo docendi. Unde dicit sive enim mente, etc., quod exponitur dupliciter. Uno modo sic, ut apostolus dicat se excedere, quando loquitur eis, commendando se sobrium esse; quando non loquitur de commendatione propria. Secundum hoc dicit: quocumque modo doceamus, vel est honor Dei vel utilitas proximi, quia si excedimus mente, id est commendamus nos, Deo, scilicet est, id est ad honorem Dei, vel de servando iudicio Dei: sive sobrii sumus, id est non alta dicamus de nobis, hoc est vobis, id est, ad utilitatem vestram. Sed aliter, et est magis litteralis sensus. Dico quod damus vobis occasionem gloriandi pro nobis, quia nos, in omnibus quae facimus et etiam in modo faciendi, intendimus bonum vestrum. Unde sciendum quod apostoli sunt medii inter Deum et populum. Deut. V, 5: ego sequester et medius fui, et cetera. Oportebat ergo quod haurirent a Deo quod effunderent populo. Et ideo necessarium erat quod quandoque elevarent se per contemplationem in Deum ad percipiendum caelestia, quandoque conformarent se populo ad tradendum quae a Deo perceperant, et hoc totum in eorum utilitatem cedebat. Et ideo dicit sive enim excedimus mente, id est elevamur ad hoc quod percipiamus dona gratiarum, et hoc ut Deo scilicet uniamur, quod fit per excessum rerum temporalium. Ps. CXV, 11: ego dixi in excessu meo. Dionysius: est enim extasim faciens divinus amor, et cetera. Sive sobrii simus, id est commensuremus nos vobis, tradendo divina praecepta, hoc est vobis, id est ad utilitatem vestram. Sobrietas enim idem est, quod commensuratio. Bria enim in Graeco idem est quod mensura. Haec sobrietas non opponitur ebrietati, quae est de vino, quae ad bella trahit in terra, sed opponitur ebrietati quae est a spiritu sancto, quae rapit hominem ad divina, de qua dicitur Cant. V, 1: bibite, amici, et inebriamini, charissimi. Nam illa scilicet sobrietas est propter utilitatem proximi, sed haec ebrietas est propter amorem Dei. Huiusmodi autem descensus, signatus est per descensum Angelorum per scalam quam vidit Iacob Gen. XXVIII, 12, et Io. I, 51: videbitis caelum apertum, et cetera. Consequenter cum dicit charitas autem Christi, etc., subiungit apostolus causam praemissae sollicitudinis, quae quidem est charitas Christi. Circa hoc autem duo facit. Primo ostendit se urgeri a charitate Christi ad procurandam salutem proximorum; secundo ostendit unde provocetur charitas Christi in ipso, ibi aestimantes hoc, et cetera. Dicit ergo: dico quod sive excedimus Deo sive sobrii sumus vobis, est ad utilitatem vestram. Et huius causa est quia charitas Christi urget nos ad hoc. Et dicit urget, quia urgere idem est quod stimulare; quasi dicat: charitas Christi, quasi stimulus, stimulat nos ad faciendum ea, quae charitas imperat, ut scilicet procuremus salutem proximorum. Hic est effectus charitatis. Rom. c. VIII, 14: qui spiritu Dei aguntur, id est agitantur, et cetera. Cant. VIII, 6: lampades eius, ut lampades ignis, et cetera. Unde autem proveniat iste stimulus charitatis, ostendit consequenter, subdens aestimantes hoc, quoniam si unus, etc., et primo assignat rationem huius; secundo exponit, ibi et pro omnibus mortuus est, et cetera. Dicit ergo: dico quod omnia pro vobis facimus, quia urget nos charitas Christi, quia aestimamus, quod si unus, scilicet Christus, pro omnibus mortuus est, quod etiam nos ita vivamus, id est ad utilitatem vestram, quod etiam nobis mortui simus, id est nihil curemus de nobis, sed de Christo et de his quae Christi sunt. Et hoc est quod dicit si unus. Rom. V, 8: commendat Deus suam charitatem in nobis, et cetera. I Petr. c. II, 21: Christus passus est pro nobis, et cetera. Quod ergo infertur ergo omnes mortui sunt, exponitur tribus modis. Primo ut dicatur omnes mortui sunt, morte peccati in Adam. Non enim esset necessarium quod Christus pro omnibus moreretur, nisi omnes mortui fuissent morte peccati in Adam. I Cor. XV, 22: sicut in Adam omnes, et cetera. Secundo ut dicatur omnes mortui sunt, scilicet veteri vitae. Christus enim mortuus est ad delenda peccata, ergo omnes debent mori veteri vitae, scilicet peccati, et vivere vita iustitiae, Rom. VI, 10: quod enim mortuus est peccato, etc., ita et vos aestimate vos mortuos esse, et cetera. Tertio, et magis litteraliter, ergo mortui sunt omnes, id est ita debet se quilibet reputare ac si esset mortuus sibi ipsi. Col. III, 3: mortui estis, et cetera. Et hunc modum exponit consequenter cum dicit et pro omnibus mortuus est Christus, I Io. II: mortuus est ut vivamus Christo. Unde subdit ut et qui vivit, scilicet vita naturali, iam non sibi vivat, id est non propter seipsum et propter bonum suum tantum, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit, scilicet Christo, id est totam vitam suam ordinet ad servitium et honorem Christi. Gal. II, 20: vivo ego, iam non ego, et cetera. Eccli. XXIX, 20: gratiam fideiussoris tui ne obliviscaris, et cetera. Et horum ratio est quia unusquisque operans sumit regulam operis sui a fine. Unde si Christus est finis vitae nostrae, vitam nostram debemus regulare non secundum voluntatem nostram, sed secundum voluntatem Christi. Sic enim et Christus dicebat Io. VI, v. 38: descendi de caelo, non ut facerem voluntatem meam, et cetera. Nota autem quod duo dicit, scilicet quod mortuus est Christus et quod resurrexit pro nobis; ubi duo exiguntur a nobis. Quia enim mortuus est pro nobis et nos debemus mori nobis ipsis, id est pro ipso abnegare nos ipsos. Unde dicebat Lc. IX, 23: qui vult venire post me, abneget semetipsum, et cetera. Quod idem est ac si diceret: moriantur sibi ipsis. Quia vero Christus resurrexit pro nobis, et nos debemus ita mori peccato et veteri vitae et nobis ipsis, quod tamen resurgamus ad novam vitam Christi. Rom. VI, 4: quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate, et cetera. Et propter hoc dominus non dixit solum: abneget semetipsum et tollat crucem suam, sed addidit et sequatur me, scilicet in novitate vitae, proficiendo in virtutibus. Ps. LXXXIII, 8: ibunt de virtute in virtutem, et cetera.


Lectio 4

[87712] Super II Cor., cap. 5 l. 4 Posito quomodo sancti praeparant se ad susceptionem gloriae caelestis, placendo Deo et proficiendo proximo, hic consequenter ostendit quomodo praeparant se ad hoc idem, abdicando a se carnalem affectum. Et circa hoc tria facit. Primo ponit abdicationem carnalis affectus; secundo excludit instantiam, ibi et si cognovimus, etc.; tertio concludit intentum, ibi si qua ergo in Christo, et cetera. Dicit ergo primo: ex quo ergo adeo certi sumus de gloria aeterna, ita quod nos ex hoc neminem secundum carnem novimus. Ubi nota, quod secundum carnem est quaedam determinatio, et potest dupliciter exponi, secundum quod dupliciter constructio fieri potest. Uno modo, ut ly secundum carnem, construatur cum hoc accusativo neminem, et sic exponit Glossa: neminem secundum carnem, id est carnaliter viventem, approbamus. Ex quo enim quilibet debet mori, non approbamus eum, qui carnaliter vivit. Et hoc modo accipitur caro Rom. VIII, 9: vos autem in carne non estis, et cetera. Alio modo: neminem secundum carnem, id est secundum carnales legis observantias viventem, novimus, id est approbamus. Et hoc modo accipitur caro Phil. III, 4: qui confidunt in carne, id est, in carnalibus legis observantiis, et cetera. Tertio: neminem secundum carnem, id est secundum carnis corruptionem, novimus, id est reputamus. Licet enim fideles adhuc carnem corruptibilem gerant, tamen in spe iam habent corpus incorruptibile. Unde non reputant se secundum quod modo carnem corruptibilem habent, sed secundum quod habituri sunt corpus incorruptibile. Hoc modo accipitur caro I Cor. XV, 50: caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Alio modo potest construi, ut ly secundum carnem, construatur cum hoc verbo novimus. Et sic est sensus: dico quod ex quo non debemus nobis vivere, sed ei qui pro nobis mortuus est, itaque nos ex hoc neminem secundum carnem novimus, id est non sequimur in aliquo carnalem affectum, nec aliquem hoc modo reputamus. Et hoc modo accipitur illud Deut. XXXIII, 9: qui dixerit patri suo et matri: nescio vos, et cetera. Et sic ly secundum carnem, refertur ad cognoscentem; sed in prima expositione referebatur ad cognitum. Quia vero aliquis posset dare instantiam de Christo, quod saltem cognovisset eum secundum carnem, ideo consequenter hoc removet dicens quod si cognovimus, et cetera. Circa hoc sciendum est quod Manichaeus adducebat verba ista pro se in fulcimentum sui erroris. Ipse enim dicebat Christum non habuisse verum corpus, nec fuisse ex semine David natum. Et sic Augustinus dicit in libro contra Faustum: si quis contra eum allegaret verbum apostoli ad Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem, et illud I Tim. III, 16: et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, etc., et II Tim. II, 8: memor esto dominum Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, etc., respondebat, quod apostolus aliquando fuerat huius opinionis, scilicet quod fuisset ex semine David et quod verum corpus habuisset, sed postea hanc opinionem mutavit et correxit se hic. Unde dicebat et si cognovimus secundum carnem Christum, id est si fuerimus aliquando huius opinionis, quod Christus habuisset veram carnem, sed nunc iam non novimus, id est modo mutavimus illam opinionem et non credimus ita. Quod quidem dupliciter improbat Augustinus. Primo quia de eo, quod falso putamus, nullus dicit novimus, sed opinamur. Cum ergo apostolus utatur hic hoc verbo cognovimus, videtur quod non aliquando falso putaverit. Secundo quia supra apostolus dicit neminem novimus secundum carnem. Si ergo verum esset quod dicit Manichaeus, apostolus nullum cognosceret habere verum corpus, quod est falsum. Est ergo falsum quod Manichaeus dicit. Et ideo aliter exponendum secundum veritatem, et dupliciter. Uno modo, ut sumatur hic caro pro corruptione carnis, I Cor. XV, 50: caro et sanguis, etc., et tunc est sensus: et si cognovimus aliquando Christum secundum carnem, id est habere eum carnem corruptibilem ante passionem, sed nunc iam non novimus, scilicet eum habere carnem incorruptibilem, quia Rom. VI, 9 dicitur: Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, et cetera. Alio modo secundum Glossam, ut ly si aliquando secundum carnem Christum cognovimus, referatur ad statum Pauli ante conversionem ad Christum; quod vero sequitur sed nunc iam non novimus, referatur ad statum eius post conversionem. Et sic est sensus: et ego et alii Iudaei infideles aliquando, id est ante conversionem meam, cognovimus Christum secundum carnem, id est secundum quod carnaliter opinati sumus de Christo, scilicet eum esse tantum hominem et quod venit tantum ad carnales observantias legis; sed iam, id est postquam conversus sum, non novimus, id est haec opinio cessavit, immo credo quod sit verus Deus et quod non sit colendus per carnales observantias. Unde dicebat Gal. V, v. 2: si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit. Potest et aliter exponi, ut hoc quod dicit et si cognovimus, etc., dicat apostolus in persona omnium apostolorum Christi; et sic videtur respondere ultimae expositioni huius, quod dicitur neminem cognovimus. Unde sciendum est quod Augustinus, exponens illud Io. XVI, 7: expedit vobis, ut ego vadam, ubi ratio domini ad hoc subditur: si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos, dicit, quod hoc ideo erat, quia discipuli carnaliter amantes Christum afficiebantur ad ipsum, sicut carnalis homo ad carnalem amicum, et sic non poterant elevari ad spiritualem dilectionem, quae etiam pro absente multa facit pati. Ut ergo radicaretur in eis affectus spiritualis, qui est a spiritu sancto, et cessaret carnalis, dixit eis dominus: pax vobis, et cetera. Hoc ergo apostolus, in persona omnium discipulorum, commemorans dixit et si cognovimus, id est si adhaesimus Christo aliquando, scilicet quando nobiscum erat praesentia corporali, secundum carnem, id est secundum carnalem affectum, sed iam non novimus, id est iam iste affectus cessavit a nobis per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Consequenter cum dicit si qua igitur in Christo, etc., ex praemissis concludit quemdam effectum esse consecutum, scilicet novitatis in mundo. Et ideo dicit si qua igitur, id est si aliqua, in Christo, id est in fide Christi, vel per Christum, nova creatura est facta. Gal. V, 6: in Christo Iesu neque praeputium, neque circumcisio, et cetera. Ubi notandum quod innovatio per gratiam dicitur creatura. Creatio enim est motus ex nihilo ad esse. Est autem duplex esse, scilicet esse naturae et esse gratiae. Prima creatio facta fuit quando creaturae ex nihilo productae sunt a Deo in esse naturae, et tunc creatura erat nova, sed tamen per peccatum inveterata est. Thren. III, 4: vetustam fecit pellem meam, et cetera. Oportuit ergo esse novam creationem, per quam producerentur in esse gratiae, quae quidem creatio est ex nihilo, quia qui gratia carent, nihil sunt. I Cor. XIII, v. 2: si noverim mysteria omnia, etc., charitatem autem non habeam, et cetera. Iob XVIII, v. 15: habitent in tabernaculo illius socii eius, qui non est, id est peccati. Augustinus dicit: peccatum enim nihil est, et nihili fiunt homines cum peccant. Et sic patet, quod infusio gratiae est quaedam creatio. Si ergo aliqua creatura facta est nova per ipsum, vetera transierunt ei. Hoc quidem sumptum est Lev. XXVI, 10, ubi dicitur: novis supervenientibus vetera proiicietis. Ex quo sic argumentatur: si omnia nova facta sunt et secundum legem novis supervenientibus vetera sunt proiicienda, ergo si qua creatura est, vetera transierunt ei, id est transire debent ab eo. Vetera autem quae transire debent sunt legalia. Rom. VII, 6: serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Item errores gentilium. Is. c. XXVI, 3: vetus error abiit. Item corruptiones peccati. Rom. VI, 6: vetus homo noster, et cetera. Quibus quidem in nobis transeuntibus, virtutes contrariae his vitiis debent in nobis innovari. Apoc. XXI, 5: et dixit qui sedebat in throno: ecce nova facio omnia.


Lectio 5

[87713] Super II Cor., cap. 5 l. 5 Postquam apostolus in superioribus tractavit de praemio sanctorum et de praeparatione ad susceptionem eius, hic consequenter agit de causa utriusque. Et circa hoc tria facit, quia primo, ostendit auctorem omnium praedictorum esse Deum; secundo, commemorat beneficium a Christo collatum, ibi qui reconciliavit, etc.; tertio, beneficii usum, ibi pro Christo ergo legatione, et cetera. Dicit ergo: dixi quod intendimus salutem proximorum, et vetera transierunt, sed haec omnia sunt nobis ex Deo patre, vel ex Deo auctore. Rom. XI, 36: ex ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia. Iac. I, v. 17: omne datum optimum, et cetera. Sequitur beneficium susceptum a Deo, ibi qui reconciliavit, etc., ubi primo, ponit ipsum beneficium collatum; secundo exponit, ibi quoniam quidem Deus, et cetera. Commemorat autem duplex beneficium per Christum collatum: unum commune, aliud speciale. Commune quidem toti mundo, scilicet reconciliationis ad Deum, et hoc est quod dicit: qui, scilicet Deus pater, reconciliavit, id est pacificavit, nos sibi, et hoc per Christum, id est per incarnatum verbum. Homines enim erant inimici Dei propter peccatum, Christus autem hanc inimicitiam abstulit de medio, satisfaciens pro peccato. Et fecit concordiam. Col. I, 20: pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris, sive quae in caelis, et cetera. Et ideo dicit per Christum. Rom. V, 10: reconciliati sumus Deo per mortem, et cetera. Speciale autem beneficium est apostolis collatum, scilicet quod ipsi sint ministri huius reconciliationis. Unde dicit et dedit nobis, apostolis, vicariis Christi, ministerium huius reconciliationis. Supra III, 6: ministros nos elegit, et cetera. Ps. LXXI, 3: suscipiant montes, id est apostoli, pacem populo, scilicet a domino. Consequenter cum dicit quoniam, etc., exponit quae dixit: primo, primum; secundo, secundum, ibi posuit in nobis, et cetera. Dicit ergo. Dico quod Deus reconciliavit nos sibi, hoc modo: inimicitiae enim inter Deum et hominem erant propter peccatum, ut dictum est, secundum illud Is. LIX, 2: peccata vestra diviserunt, et cetera. Destructo ergo peccato per mortem Christi, inimicitiae iam solutae sunt. Et hoc est quod dicit quoniam quidem Deus erat in Christo, per unitatem essentiae, Io. XIV, 10, 11: ego in patre, et pater in me est. Vel Deus erat in Christo per Christum mundum sibi reconcilians, Rom. c. V, 10: reconciliati sumus Deo, et cetera. Et hoc non reputans illis delicta ipsorum, id est non habens in memoria illorum delicta, tam actualia quam originalia, ad puniendum, pro quibus Christus plene satisfecit. Et secundum hoc dicitur nos reconciliasse sibi, inquantum non imputat delicta nostra nobis. Ps. XXXI, v. 2: beatus vir cui non imputavit dominus peccatum. Consequenter cum dicit et posuit in nobis, etc., exponit secundum, scilicet de beneficio apostolis collato. Quasi dicat: hoc modo dedit nobis ministerium reconciliationis, quia posuit in nobis verbum reconciliationis, id est dedit virtutem et inspiravit in cordibus nostris, ut annuntiemus mundo hanc reconciliationem esse factam per Christum. Et hoc faciendo inducimus homines, ut conforment se Christo per Baptismum. Ier. I, 9: ecce dedi verba mea, et cetera. Consequenter cum dicit pro Christo ergo legatione, etc., ostendit usum beneficii. Et primo quantum ad secundum beneficium collatum apostolis; secundo, quantum ad primum collatum omnibus, ibi obsecramus pro Christo, et cetera. Dicit ergo: ex quo Deus posuit verbum reconciliationis, debemus eo uti. Et hoc est ergo quod fungimur legatione pro Christo, id est sumus legati Christi. Eph. VI, 20: pro quo legatione fungimur in catena ista, et cetera. Et idoneitas ad hanc legationem est nobis ex virtute Dei, quae est in me. Et ideo dicit tamquam Deo exhortante per nos, quia Deus, qui in nobis loquitur, dat nobis idoneitatem ad hanc legationem. Matth. X, 20: non vos estis qui loquimini, et cetera. Infra XIII, v. 3: an experimentum quaeritis eius, qui in me, et cetera. Consequenter cum dicit obsecramus, etc., subdit quantum ad usum primi beneficii. Et primo inducit ad usum; secundo ostendit unde adsit nobis facultas ad ipsum usum, ibi eum qui non, et cetera. Dicit ergo: ex quo Deus fecit reconciliationem, et nos sumus legati Dei in hoc, obsecramus, et cetera. Blande alloquitur, cum posset imperare. II Tim. ult.: argue, obsecra, increpa, et cetera. Ad Philem. 8: potestatem habens imperandi, et cetera. Obsecramus, inquam, pro Christo, id est propter amorem Christi, reconciliamini Deo. Videtur autem hoc esse contrarium ei quod dicit, quod Deus reconciliavit nos sibi. Si ergo ipse reconciliavit, quid necesse est ut nos reconciliemur? Iam enim reconciliati sumus. Ad hoc dicendum quod Deus reconciliavit nos sibi, ut causa efficiens, scilicet ex parte sua, sed, ut sit nobis meritoria, oportet etiam quod fiat reconciliatio ex parte nostra. Et hoc quidem in Baptismo et in poenitentia, et tunc cessamus a peccatis. Unde autem adsit nobis huiusmodi facultas reconciliandi Deo, ostendit ex hoc scilicet quod dedit nobis potestatem iuste vivendi, qua possumus abstinere a peccatis, et, hoc faciendo, reconciliamur Deo. Et ideo dicit eum qui non, et cetera. Quasi dicat: bene potestis reconciliari, quia Deus, scilicet pater, eum, scilicet Christum, qui non noverat peccatum, I Petr. II, 22: qui peccatum non fecit, etc.; Io. VIII, 46: quis ex vobis arguet me, etc., pro nobis fecit peccatum. Quod tripliciter exponitur. Uno modo, quia consuetudo veteris legis est ut sacrificium pro peccato, peccatum nominetur. Os. c. IV, 8: peccata populi mei comedent, id est oblata pro peccato. Tunc est sensus fecit peccatum, id est hostiam, vel sacrificium pro peccato. Alio modo, quia peccatum aliquando sumitur pro similitudine peccati, vel pro poena peccati. Rom. VIII, 3: misit Deus filium suum in similitudinem peccati, etc., id est de similitudine peccati damnavit peccatum. Et tunc est sensus fecit peccatum, id est fecit eum assumere carnem mortalem et passibilem. Tertio modo, quia aliquando dicitur hoc esse hoc vel illud, non quia sit, sed quia opinantur homines ita esse. Et tunc est sensus fecit peccatum, id est fecit eum reputari peccatorem. Is. LIII, 12: cum iniquis reputatus est. Et hoc quidem fecit, ut nos efficeremur iustitia, id est ut nos, qui peccatores sumus, efficeremur non solum iusti, imo ipsa iustitia, id est iustificaremur a Deo; vel iustitia, quia non solum nos iustificavit, sed etiam voluit quod per nos alii iustificarentur. Iustitia, dico, Dei, non nostra. Et in Christo, id est per Christum. Vel, aliter, ut ipse Christus dicatur iustitia. Et tunc est sensus ut nos efficeremur iustitia, id est ut inhaereremus Christo per amorem et fidem, quia Christus est ipsa iustitia. Dicit autem, Dei, ut excludat iustitiam hominis, quae est qua homo confidit de propriis meritis. Rom. X, 3: ignorantes Dei iustitiam, etc. in ipso, scilicet Christo, id est per Christum, quia ipse factus est nobis iustitia, I Cor. I, 30.


Caput 6
Lectio 1

[87714] Super II Cor., cap. 6 l. 1 Supra apostolus commendavit ministerium apostolatus, hic consequenter ipsum ministerium, sibi commissum ad utilitatem subditorum, exequitur. Et circa hoc duo facit. Primo hortatur eos in generali ad omnia, quae communiter sunt necessaria ad bonam vitam; secundo hortatur eos de quodam speciali suffragio fiendo sanctis in Ierusalem, et hoc VIII cap., ibi notum autem vobis facimus, fratres, et cetera. Circa primum autem duo facit. Primo hortatur eos ad bona praesentia; secundo commendat eos de bonis in praeterito factis, et hoc VII cap., ibi has igitur habentes promissiones, et cetera. Circa primum tria facit. Primo hortatur in generali, quod gratia Dei non utantur in vanum; secundo ostendit gratiam Dei eis esse collatam, ibi ait enim: tempore accepto, etc.; tertio docet eos in speciali modum utendi dicta gratia, ibi nemini dantes ullam offensionem, et cetera. Dicit ergo primo: ex quo facultas adest nobis ad bene operandum, et haec est gratia Dei, nos autem ad hoc pro Christo legatione fungimur; ideo, adiuvantes, nos, scilicet praedicationibus, exemplis et exhortationibus. Prov. XVIII, 19: frater qui adiuvatur a fratre, et cetera. Vel, adiuvantes, scilicet Deum. I Cor. III, 9: adiutores Dei sumus. Sed contra Is. XL, 13: quis adiuvit spiritum domini, et cetera. Non ergo bene dicitur, adiuvantes Deum. Responsio: quod iuvare Deum potest intelligi, vel ei vires ministrare ad aliquid agendum, et sic nullus iuvat Deum, nec iuvare potest; vel eius mandatum exequi, et sic sancti homines Deum iuvare dicuntur, exequendo eius mandata. Nos, inquam, sic iuvantes, hortamur vos, Rom. XII, 8: qui exhortatur, et cetera. Hoc scilicet exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis, quasi dicat: ne receptio gratiae sit vobis inutilis et vacua, quod tunc contingit, quando ex perceptione gratiae quis non sentit fructum. Qui quidem duplex est, scilicet remissio peccatorum. Is. XXVII, 9: hic est omnis fructus, et cetera. Et ut homo iuste vivendo perveniat ad gloriam caelestem. Rom. c. VI, 21: habetis fructum vestrum. Quicumque ergo gratia percepta non utitur ad vitandum peccata, et consequendum vitam aeternam, hic gratiam Dei in vanum recipit. Phil. II, 16: non in vacuum cucurri, et cetera. Et ne aliquis dubitaret de perceptione huius gratiae a Deo, ideo consequenter apostolus probat eos iam recepisse gratiam hanc, vel paratam habere ad recipiendum, dicens ait enim: tempore, et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo inducit auctoritatem prophetae; secundo inductam adaptat ad propositum, ibi ecce nunc tempus, et cetera. Dicit ergo primo: dico quod paretis vos ad fructuose percipiendum gratiam, quae vobis est collata, vel parata. Ait enim, dominus per Isaiam XLIX, 8: tempore accepto, et cetera. Circa quod sciendum est quod dominus dicitur facere nobis gratiam, vel exaudiendo nos in petitionibus nostris, vel iuvando in operationibus nostris; sed exaudit, ut percipiamus quod petimus. Iac. I, 5: si quis indiget sapientia, postulet, et cetera. Adiuvat, ut perficiamus quod operamur. Ps. XCIII, 17: nisi quia dominus adiuvit me, et cetera. Et haec duplex est gratia, praeveniens scilicet et cooperans, vel subsequens, quae quidem necessaria est nobis ad obtinendum. Et primo gratiam praevenientem quam optare debemus, ut simus accepti a Deo. Ps. XXXI, 6: pro hac orabit ad te omnis sanctus. Et quantum ad hoc dicit in tempore accepto, id est acceptionis et gratificationis; hoc enim tempore accepto fit, quod gratis fit. Rom. IV, 6: beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam, et cetera. Exaudivi te, id est acceptavi te. Vel tempore accepto, id est in tempore gratiae. Et hoc modo gratia praeveniens dicitur illa, per quam liberamur a peccatis. Gratia vero subsequens dicitur per quam virtutes nobis ex perseverantia in bono conferuntur. Secundo necessaria est nobis gratia cooperans; et hanc petebat Ps. XXII, 6: et misericordia eius subsequatur me, et cetera. Et quantum ad hoc dicit in die salutis adiuvi te. Tempus enim ante Christum non fuit dies, sed nox. Rom. XIII, 12: nox praecessit, et cetera. Sed tempus Christi dicitur dies, et non solum dies, sed dies salutis. Ante enim non erat salus, quia nullus ad finem salutis perveniebat, scilicet ad visionem Dei, sed modo, quando iam nata est salus in mundo, homines salutem sequuntur. Matth. I, 21: vocabis nomen eius Iesum. Ipse enim salvum faciet populum, et cetera. I Petr. IV: operamini vestram salutem. Et hoc fit auxilio gratiae cooperantis, qua per nostra opera pervenimus ad vitam aeternam. Phil. II, 13: Deus est qui operatur, et cetera. Consequenter auctoritatem inductam adaptat ad propositum, dicens ecce nunc, etc., quasi dicat: haec quae dixit dominus de tempore gratiae per prophetam, implentur modo, quia ecce nunc tempus acceptabile, id est gratificationis, per quam exaudimur a Deo, quia iam venit plenitudo temporis, scilicet incarnationis Christi, Gal. c. IV, 4. Et hoc quantum ad primam partem auctoritatis Ps. LXVIII, 14: tempus beneplaciti Deus. Ecce nunc dies salutis, in quo scilicet, adiuti gratia cooperante, possumus operari ad consequendum salutem aeternam. Io. IX, 4: me oportet operari, et cetera. Gal. VI, v. 10: dum tempus habemus, et cetera. Consequenter cum dicit nemini dantes, etc., docet modum utendi gratia eis collata. Et primo in generali, qualiter scilicet in vacuum non recipiatur; secundo in speciali, ibi in multa patientia, et cetera. Dicit ergo: sic utendum est gratia, ut dantes nemini ullam offensionem. Nam gratia ad duo datur, scilicet ad vitandum mala, et ad operandum bona. Et ideo duo docet, ut scilicet vitemus mala, et quantum ad hoc dicit nemini dantes, et cetera. Quod potest dupliciter exponi. Uno modo, ut referatur ad apostolos, quasi dicat: nos adiuvantes vos exhortamur; nos, dico, nemini ullam dantes offensionem, quia si per malam vitam aliquos offenderemus, vituperaretur ministerium nostrum, et contemneretur praedicatio nostra. Rom. II, 24: nomen Dei per vos blasphematur. Gregorius: cuius vita despicitur, restat ut eius praedicatio contemnatur. Unde publicus et famosus peccator cavere debet sibi ne praedicet, alias peccat. Ps. XLIX, 16: peccatori autem dixit Deus, et cetera. Alio modo, ut referatur ad subditos, quasi dicat hortamur vos ne in vacuum, etc.; vos, dico, nemini dantes ullam, etc.; id est, non facientes aliquid unde alii scandalizentur. I Cor. X, 32: sine offensione estote, et cetera. Rom. XIV, 13: non ponatis offendiculum, et cetera. Et ratio huius est ut non vituperetur, et cetera. Id est ita irreprehensibiliter vos habeatis, ut ministerium nostrum, id est apostolatus noster, non vituperetur. Quando enim subditi male se habent, vituperium est praelatis. I Petr. II, 12: conversationem vestram inter gentes, et cetera. Vel ut non vituperetur commune ministerium, quo ad vos et nos, qui sumus ministri Dei. Nos, dico, sumus ministri Dei ad exequendum voluntatem eius in nobis, et in aliis. Sed vos ad exequendum voluntatem eius in vobis tantum. Is. LXI, 6: vos sacerdotes domini vocabimini, et cetera. Consequenter cum dicit sed in omnibus exhibeamus, etc., docet eos modum utendi percepta gratia quantum ad bona operanda. Dicit ergo: nemini demus ullam offensionem, sed exhibeamus nos, et vos, opere et sermone, in omnibus quae ad virtutes pertinent, tales, quales debent esse ministri Dei, ut scilicet conformemur nos Deo faciendo eius voluntatem. Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius. I Cor. IV, v. 1: sic nos existimet homo, ut ministros, et cetera. Consequenter cum dicit in multa patientia, etc., ostendit in speciali quomodo nos debemus exhibere sicut Dei ministros in usu gratiae collatae. Et hoc quantum ad tria. Primo, quantum ad exteriorem operationem; secundo quantum ad maiorem devotionem, ibi os nostrum patet, etc.; tertio quantum ad infidelium vitationem, ibi nolite iugum ducere, et cetera. Circa primum tria facit, secundum tria in quibus consistit operatio exterior. Primo enim consistit in sufferentia malorum; et quantum ad hoc dicit in multa patientia, et cetera. Secundo in operatione bonorum, et quantum ad hoc dicit in castitate, et cetera. Tertio in mutua cooperatione bonorum ad mala, et quantum ad hoc dicit per arma iustitiae, et cetera. Est ergo necessaria in malis sustinendis virtus patientiae. Unde dicit in multa patientia, et cetera. Ubi tria facit. Primo inducit ad patientiam. Et hoc quia in Ps. XCI, 15 s. legitur: bene patientes erunt, ut annuntient. Et quantum ad hoc dicit in multa patientia. Prov. XIX, 11: doctrina viri per patientiam noscitur. Lc. XXI, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Dicit in multa, id est propter multas tribulationes quae occurrunt. Secundo ostendit materiam patientiae in generali, et hoc dupliciter, scilicet in superventione malorum; unde dicit in tribulationibus, Rom. XII, 12: in tribulatione patientes; Act. XIV, 12: per multas tribulationes, et cetera. Et in defectu necessariorum; unde dicit in necessitatibus, scilicet eorum quae sunt necessaria ad vitam. Ps. XXIV, 17: de necessitatibus, et cetera. Tertio ostendit materiam patientiae in speciali. Et primo in his, quae pertinent ad tribulationes, quae sunt voluntariae, et hoc quantum ad tribulationes, quae pertinent ad animam, et sic dicit in angustiis, scilicet cordis, quando scilicet sic arctatur adversis, ut non pateat via evadendi. Hebr. c. XI, 37: angustiati, afflicti, et cetera. Item inquantum ad tribulationes, quae sunt in corpore, et sic dicit in plagis, scilicet illatis ab aliis, et carceribus, Act. XVI, 23: cum multas plagas ei intulissent, et cetera. Infra XI, 23: in carceribus abundantius, in plagis supra modum, et cetera. In seditionibus, scilicet totius populi commoti. Act. XIX, 40: periclitamur argui seditionis hodiernae, et cetera. Secundo in his, quae pertinent ad necessitates. Necessitas autem aliquando est voluntaria. Et sic dicit in laboribus, propria manu operando apud Corinthios, quia avari erant, ne eos gravaret sumptibus; et apud Thessalonicenses, quia erant otiosi, ut daret exemplum exercitii. Act. XI: ad ea quae mihi opus erant, et cetera. In vigiliis, propter praedicationes. Infra XI, 27: in vigiliis. In ieiuniis, aliquando voluntariis aliquando involuntariis propter penuriam. I Cor. IX, 27: castigo corpus meum, et cetera. Sed contra est quod dicitur Matth. c. XI, 30: iugum meum suave est. Hic vero dicitur in tribulationibus multis, et cetera. Non ergo suave, sed gravissimum. Respondeo. Haec sunt in seipsis aspera, sed propter amorem et interiorem fervorem spiritus dulcorantur. Unde Augustinus: omnia grandia et immania, facilia et prope nulla facit amor.


Lectio 2

[87715] Super II Cor., cap. 6 l. 2 Positis his quae pertinent ad tolerantiam malorum, ponit consequenter ea quae pertinent ad observantiam bonorum. Bonitas autem operis consistit in tribus: in perfectione virtutum, et hoc pertinet ad cor; in veritate locutionis, et hoc pertinet ad os; in virtute operis, et hoc pertinet ad opus. Primo ergo ostendit apostolus qualiter se habeant in his quae pertinent ad perfectionem virtutum, quae consistunt in corde; secundo in his, quae ad virtutem oris, ibi in verbo veritatis; tertio in his, quae pertinent ad perfectionem operis, ibi in virtute Dei. Circa primum ponit quatuor virtutes: et primo virtutem castitatis, quae maximum locum tenet in virtute temperantiae, et quantum ad hoc dicit in castitate, scilicet mentis et corporis. Ubi notandum est quod immediate post multos labores, vigilias et ieiunia, subdit de castitate, quia qui vult habere virtutem castitatis, necesse habet laboribus dari, vigiliis insistere, et macerari ieiuniis. I Cor. IX, v. 27: castigo corpus meum, et in servitutem redigo, et cetera. Hebr. XII, 14: pacem sequimini, et cetera. Si autem quaeratur, quare non facit mentionem de aliis virtutibus, nisi solum de temperantia, dicendum est quod sic facit, sed implicite; quia hoc quod dicit: in multa patientia, in tribulationibus, etc., pertinet ad virtutem fortitudinis; hoc vero quod dicit: per arma iustitiae, pertinet ad virtutem iustitiae. Secundo ponit virtutem scientiae. Unde dicit in scientia. Et siquidem scientia referatur ad scientiam qua aliquis scit bene conversari in medio nationis pravae et perversae, sic refertur ad virtutem prudentiae. Si vero scientia referatur ad certitudinem, qua fideles certi sunt de his quae pertinent ad cognitionem Dei, sic pertinet ad virtutem fidei. Et utraque necessaria est Christianis, quia sine scientia, primo modo sive secundo modo accepta, homines de facili ruunt in peccatis. Is. V, 13: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Ier. c. III, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum. Tertio ponit virtutem spei. Unde dicit in longanimitate, quae pertinet ad perfectionem spei. Nihil autem aliud est longanimis, quam qui arduum aliquod ex spe, semper ac diu dilatum, patienter expectat, et hoc a spiritu sancto. Gal. V, 22; fructus autem spiritus, charitas, etc., longanimitas, et cetera. Col. I, 11: in omni patientia et longanimitate. Quarto ponit virtutem charitatis. Charitas autem duo habet, scilicet effectum exteriorem et interiorem. Sed in effectu exteriori habet suavitatem ad proximum. Non enim convenit quod aliquis non sit suavis ad eos quos diligit. Et ideo dicit in suavitate, id est dulci conversatione ad proximos, ut scilicet blandi simus. Prov. XII, 11: qui suavis est, vivit in moderationibus, et cetera. Eccli. VI, 5: verbum dulce multiplicat amicos, et cetera. Sed non in suavitate mundi, sed in ea quae causatur ex amore Dei, scilicet ex spiritu sancto, et ideo dicit in spiritu sancto, id est quam spiritus sanctus causat in nobis. Sap. c. XII, 1: o quam bonus et suavis, et cetera. In effectu autem interiori habet veritatem absque fictione, ut scilicet non praetendat exterius contrarium eius quod habet interius. Et ideo dicit in charitate non ficta. I Io. c. III, 18: non diligamus verbo neque lingua, sed, et cetera. Col. III, 14: super omnia charitatem habentes. Et huius ratio est quia, ut dicitur Sap. I, 5: spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Consequenter ostendit quomodo se habeant in his, quae pertinent ad veritatem oris, ut scilicet sint veraces. Et ideo dicit in verbo veritatis, scilicet vera loquendo et praedicando. Quomodo autem se habeant in perfectione operis, subdit, dicens in virtute Dei, id est non in operibus nostris confidamus, sed solum in virtute Dei, et non in propria. I Cor. IV, 20: regnum Dei non est in sermone, et cetera. Consequenter cum dicit per arma iustitiae, etc., ostendit qualiter se habeant in operatione bonorum et malorum, inter bona et mala, prospera et adversa, et hoc pertinet ad virtutem iustitiae. Et primo ostendit hoc in generali; secundo exponit in speciali. Dicit ergo primo, quod exhibeamus nos sicut Dei ministros in multa patientia. Et quod plus est, per arma iustitiae. Ubi sciendum est quod iustitia ordinat et facit hominem tenere locum suum, a dextris, id est, in prosperis, ut scilicet non elevetur, et a sinistris, id est in adversis, ut scilicet non deiiciatur. Phil. IV, 12: ubique et in omnibus, etc., scio abundare, et cetera. Consequenter hoc exponit per partes prosperorum et adversorum, dicens per gloriam, et cetera. Ubi sciendum est, quod in rebus temporalibus prosperitas vel adversitas in tribus consistit: in superbia vitae, in concupiscentia carnis, in concupiscentia oculorum, iuxta illud I Io. II, 16: omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, et cetera. Et haec prosequitur ordine suo, quia primo dicit quomodo se habeant in adversis et prosperis, quae pertinent ad superbiam vitae, dicens per gloriam, et cetera. Secundo quomodo se habeant in his quae pertinent ad concupiscentiam carnis, ibi quasi morientes, et cetera. Tertio quomodo se habeant in his quae pertinent ad concupiscentiam oculorum, ibi sicut egentes, et cetera. Sunt autem duo, quae ad superbiam pertinent, scilicet sublimitas status et operum. Et ideo dicit per gloriam, id est per statum excellentiae, quasi dicat: exhibeamus nos Dei ministros, scilicet per Dei gloriam, id est in prosperitate. Is. XXIII, 9: dominus exercituum cogitavit, et cetera. Et quod apostoli gloriosi appareant, patet Act. XIV, 10, quod Paulus et Barnabas credebantur esse dii. Et ignobilitatem, quae est in sinistris, quasi dicat: nec in gloria elevemur, nec, si contemptibiles sumus, deiiciamur. I Cor. I, 28: ignobilia huius mundi elegit Deus, et cetera. Quantum ad famam operum dicit per infamiam et bonam famam. Ubi sciendum est, quod, sicut Gregorius dicit, homo non debet ex se dare causam infamiae suae, sed potius debet procurare bonam famam, iuxta illud Eccli. XLI, 15: curam habe de bono nomine, et hoc propter alios, quia oportet nos bonum testimonium habere ad eos, qui foris sunt, I Tim. III, 7. Si vero contingat aliquem incurrere in infamiam iniuste, non debet esse ita pusillanimis, ut propter hoc derelinquat iustitiam. Si vero sit in bona fama apud infideles, non debet tamen superbire, sed debet inter utrumque medio modo incedere. Consequenter exponit ista duo quae posuit. Et primo quam infamiam habuerunt, et ostendit quod magnam, quia ut seductores, etc., quasi dicat: a quibusdam habemur ut seductores, a quibusdam vero habemur ut veraces. Nec mirum, quia etiam de Christo alii dixerunt quia bonus est, alii vero quod non, sed seducit turbas, ut dicitur Io. VII, v. 12. Secundo ostendit quomodo fuerunt gloriosi et ignobiles, quia sicut ignoti et cogniti, id est approbati a bonis, et incogniti, id est despecti a malis. I Cor. IV, 13: tamquam purgamenta, et cetera. Consequenter prosequitur ea quae pertinent ad concupiscentiam carnis. Et ponit tria quae concupiscit caro. Primo enim concupiscit longam vitam, et quantum ad hoc dicit quasi morientes, id est licet exponamur periculis mortis, infra XI, 23: in mortibus frequenter, etc., tamen ecce vivimus, virtute et fide. Et ideo Hab. II, 4: iustus ex fide vivit. Ps. CXVII, 17: non moriar, sed vivam, et cetera. Secundo concupiscit incolumitatem et quietem. Et quantum ad hoc dicit ut castigati et non mortificati, quasi dicat: licet diversis flagellis castigemur a domino, non tamen tradit nos morti. Ps. XI: castigans castigavit me dominus, et cetera. II Tim. c. III, 12: omnes qui pie volunt, et cetera. Tertio concupiscit gaudium et iucunditatem, et quantum ad hoc dicit quasi tristes, semper autem gaudentes; quia licet in exterioribus, et quae ad carnem sunt, patiamur tristitiam et amaritudinem, interius tamen continuum gaudium habemus, quod crescit in nobis ex consolationibus spiritus sancti, et spe remunerationis aeternae. Iac. I, 2: omne gaudium existimate, et cetera. Io. XVI, 20: tristitia vestra vertetur in gaudium, et cetera. Consequenter prosequitur de his quae pertinent ad concupiscentiam oculorum. Et circa hoc ponit duo, quorum unum est in comparatione ad alios; et secundum hoc, prosperum in divitiis est quod homo abundet, ita quod possit aliis ministrare de divitiis suis. Sinistrum autem in hoc est, quod homo sit ita pauper, quod oporteat eum ab aliis mendicare. Et ideo dicit quod, in his temporalibus, sumus sicut egentes, id est ab aliis accipientes; sed tamen quantum ad spiritualia sumus multos locupletantes. Et non dicit omnes, quia non sunt omnes locupletari parati. Prov. XIII, 7: est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. Secundum est in comparatione ad seipsos, et secundum hoc prosperum in divitiis est multa possidere, sinistrum autem, ut nihil penitus habeat. Et quantum ad hoc dicit, quod in exterioribus sunt tamquam nihil habentes, scilicet in temporalibus, quia omnia dimiserunt propter Christum. Matth. XVI: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et cetera. Sed interius et in spiritualibus, omnia possidentes, scilicet per interiorem magnitudinem cordis. Et hoc ideo est quia ipsi vivebant non sibi, sed Christo, et ideo, omnia quae sunt Christi, reputabant ut sua. Unde cum Christo omnia sint subiecta, omnia possidebant, et omnia tendebant in eorum gloriam. Ios. I, 3: et omnem locum quem calcaverit pes vester, vobis tradam. Nota autem circa praemissa, quod apostolus utitur in praemissis miro modo loquendi. Nam ipse quasi semper ponit unum contra unum, et temporale contra spirituale; sed tamen in temporalibus semper addit quamdam conditionem, puta: ut, sicut, quasi, tamquam, sed in opposito spirituali, nihil addit. Cuius ratio est quia temporalia, sive sint mala, sive bona, sive transmutabilia et apparentia, habent tamen similitudinem vel boni vel mali. Et ideo dicit: ut seductores, et quasi ignoti, quia non erant in rei veritate sic, sed in opinione hominum, et si erant transitoria, erant bona aut mala. Bona autem spiritualia existentia sunt et vera, et ideo non addit eis conditionem aliquam.


Lectio 3

[87716] Super II Cor., cap. 6 l. 3 Postquam apostolus docuerat usum gratiae collatae quantum ad bonas operationes exteriores, hic consequenter instruit eos circa usum praedictum quantum ad interiorem devotionem, quae consistit in laetitia cordis, quae latitudinem cordis causat. Et circa hoc tria facit. Primo enim exhibet se eis in exemplum latitudinis; secundo ostendit, quod ab ipso non habent contrarium exemplum, nec possunt accipere, ibi non angustiamini in nobis, etc.; tertio exhortatur eos ad cordis latitudinem, ibi eamdem autem habentes, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit signum latitudinis cordis; secundo ponit ipsam latitudinem cordis quam habebat apostolus, ibi cor nostrum dilatatum est, et cetera. Signum autem latitudinis est os latum, quia os immediate adhaeret cordi. Unde quae per os exprimimus, sunt expressa signa conceptionum cordis. Matth. XII, 34: ex abundantia cordis os loquitur. Et hoc est quod dicit os nostrum patet ad vos. Os enim clausum est aliquando, tunc scilicet quando ea quae sunt in corde non patent exterius; sed apertum et patens est, quando ea quae in corde sunt, manifestantur. Iob III, 1: post haec aperuit, et cetera. Matth. V, 2: aperiens os suum, et cetera. Et ne hoc videatur pertinere ad vitium vanitatis, quia manifestat se, subdit rationem, dicens ad vos, id est propter utilitatem vestram manifestamus vobis secreta cordis nostri. I Cor. X, 33: non quaerens quod mihi utile sit, et cetera. Causa autem huius dilatationis procedit ex dilatatione et latitudine cordis. Et ideo dicit cor nostrum dilatatum est, et cetera. Prov. XXI, 4: exaltatio oculorum dilatatio est cordis. Cor autem aliquando est strictum, tunc scilicet quando comprimitur et concluditur in modico, sicut cum quis non curat nisi de terrenis, et contemnit caelestia, non valens ea intellectu capere. Aliquando autem est latum, tunc scilicet quando quis magna appetit et desiderat, et talis erat apostolus, qui non reputans ea quae videntur, desiderabat caelestia. Et ideo dicit cor nostrum dilatatum est, id est ampliatum ad magna appetenda. Consequenter ostendit quod non habent ab apostolo contrarium exemplum, dicens non angustiamini, etc., quasi dicat: ex quo ostendimus vobis latitudinem cordis nostri, non habetis a nobis exemplum, nec causam unde angustiamini. Sed si hoc facitis, tunc quidem angustiamini, sed non in nobis, imo ex visceribus vestris, id est ex vobis. Ubi sciendum est quod angustiari idem est quod includi in aliquo, unde non patet alius aditus evadendi. Isti autem erant seducti adeo a pseudo, quod non credebant posse salutem consequi, nisi in observantiis legalibus. Et ideo efficiebantur servi, cum essent liberi secundum fidem Christi. Unde angustiatio huius servitutis non proveniebat eis ab apostolo, sed ex visceribus eorum, id est ex duritia cordium ipsorum. Lc. XXIII, 28: nolite flere, et cetera. Consequenter hortatur eos ad latitudinem cordis, dicens eamdem autem habentes, etc., quasi dicat: si aliquando decepti a pseudo angustiati estis, non omnino remaneatis in angustiatione, imo studeatis habere latum cor, sicut nos habemus, quia eamdem habebitis remunerationem quam nos habemus. Et ideo dicit eamdem remunerationem habentes, scilicet sicut et nos. Supra I, v. 7: sicut estis socii passionum, et cetera. Tamquam filiis, non inimicis, dico vobis, vel tamquam filiis Dei; quasi dicat: eamdem remunerationem habentes, quam filii Dei, scilicet haeredes vitae aeternae. Rom. VIII, 17: si filii, et haeredes. Eamdem, inquam, habentes remunerationem, dilatamini et vos, id est habeatis cor magnum et liberum libertate spiritus, quae est in fide Christi, et non coangustiamini in servitute observantiae legalis. Consequenter cum dicit nolite iugum ducere, etc., docet eos usum collatae gratiae quantum ad infidelium vitationem. Et circa hoc duo facit. Primo ponitur apostoli exhortatio; secundo exhortationis ratio, ibi quae enim participatio, etc.; tertio rationem huius auctoritate confirmat, ibi vos enim estis templum Dei, et cetera. Dicit ergo nolite iugum ducere, et cetera. Ubi est sciendum quod iugum dicitur omne illud quod ligat plures ad aliquid faciendum. Unde quia aliquando aliqui conveniunt ad faciendum aliquid boni quod est ex Deo, et aliqui ad faciendum aliquid mali quod est ex Diabolo, ideo dicitur iugum Dei et iugum Diaboli. Iugum quidem Dei est ipsa charitas, quae ligat hominem ad serviendum Deo. Matth. X: tollite iugum meum, et cetera. Iugum vero Diaboli est ipsa iniquitas, quae ligat ad malum et ad male faciendum. Is. IX, 4: iugum oneris eius. Hoc ergo dicit nolite iugum ducere, id est nolite communicare in operibus infidelitatis, cum infidelibus. Et hoc propter duo. Primo quia aliqui erant inter eos, qui reputabantur sapientiores, non abstinentes ab idolothitis, et ex hoc scandalizabant inferiores. Alii autem erant qui communicabant cum Iudaeis in traditionibus seniorum. Unde apostolus hortatur eos, cum dicit nolite, etc., ut non communicent cum Iudaeis in traditionibus legis, neque cum gentibus in cultu idolorum. Utrique enim infideles sunt. Rationem autem huius assignat, dicens quae enim participatio, et cetera. Quae sumitur ex distinctione duplici. Una distinctio est quantum ad causam, sed alia est quantum ad statum. Distinctio quantum ad causam duplex est, scilicet quantum ad causam habitualem, et quantum ad causam efficientem. Causa autem habitualis est duplex: una quantum ad effectum, et hoc est quod dicit quae enim participatio iustitiae, etc.; quasi dicat: non debetis iugum ducere cum infidelibus, quia alius habitus est in vobis, alius in illis. In vobis quidem est habitus iustitiae, in illis vero est habitus iniquitatis. Maxima autem iustitia est reddere Deo quod suum est, et hoc est colere ipsum. Unde cum vos colatis Deum, est in vobis habitus iustitiae; summa autem iniquitas est auferre Deo quod suum est, et dare Diabolo. Is. I, 13: iniqui sunt coetus vestri. Ier. XXIII, 28: quid paleis ad triticum? Alia causa habitualis est quantum ad intellectum, et haec distinctio est, quia fideles sunt illuminati lumine fidei sed infideles sunt in tenebris errorum. Et quantum ad hoc dicit aut quae societas lucis ad tenebras? Quasi dicat: non est conveniens quod eis communicetis, quia non est aliqua societas conveniens, quia vos estis lux per scientiam fidei. Eph. V, 8: eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, et cetera. Illi vero tenebrae sunt per ignorantiam. Prov. IV, 19: via impiorum tenebrosa, et cetera. Unde dominus a principio divisit lucem a tenebris, ut dicitur Gen. c. I, 18. Quantum vero ad causam efficientem dicit quae autem conventio Christi ad Belial? Quasi dicat: vos estis servi Christi, et membra eius, I Cor. XII, 27: vos estis corpus Christi, illi autem sunt membra Diaboli. Et dicitur Diabolus Belial, absque iugo, quia noluit subiici iugo Dei. Ier. II, 20: a saeculo fregisti, et cetera. Quod autem non possit esse conventio Christi ad Belial, patet ex verbis Christi, Io. XIV, 30: venit princeps mundi huius, etc., et etiam ex verbis Diaboli, Matth. VIII, 29: quid nobis, et tibi, Iesu, et cetera. Alia distinctio est quantum ad statum fidei, et hoc quantum ad duo, scilicet quantum ad statum fidei, et secundum hoc dicit aut quae pars est fidelis, etc.; quasi dicat: non eadem est pars utriusque, quia pars fidelis est ipse Deus, quem habet praemium, et ut finem suae beatitudinis. Ps. XV, 5: dominus pars haereditatis meae, et cetera. Sed pars infidelis sunt bona terrena. Sap. II, 9: haec est sors nostra, et cetera. Matth. XXIV, 51: dividet eum, et partem, et cetera. Item quantum ad statum gratiae, et secundum hoc dicit quis autem consensus, etc., quasi dicat: non est aliqua convenientia templo Dei et idolis. Unde vos estis templum Dei per gratiam, I Cor. III, 16: templum Dei, etc. et VI, 19: nescitis quoniam membra vestra templum sunt, etc., non debetis ergo communicare cum infidelibus qui sunt templa idolorum. Sed notandum quod dominus prohibet per Ezechielem, quod in templo Dei non colantur idola, Ez. XXVI. Multo ergo magis prohibentur homines, quorum animae sunt templum Dei, ne violent illa per participationem idolorum. I Cor. III, 17: si quis templum Dei violaverit, et cetera. Consequenter cum dicit vos enim estis, etc., confirmat rationem propositam per auctoritatem. Et circa hoc duo facit. Primo enim confirmat quod induxit ratione admonitionis; secundo vero confirmat ipsam admonitionem, ibi propter quod exite, et cetera. Circa primum duo facit. Primo resumit quod probare intendit; secundo vero inducit auctoritatem ad propositum, ibi sicut dicit dominus, et cetera. Dicit ergo: recte dico quod non est consensus templo Dei cum idolis, id est non debetis cum eis participare, quia vos estis templum Dei vivi, et non mortui, sicut idololatrae. Ad hoc probandum adducit auctoritatem, probans hoc ipsum per usum templi. Usus enim templi est ut Deus habitet in eo, nam templum est locus Dei ad inhabitandum sibi consecratus. Ps. X, 5: dominus in templo sancto suo, et cetera. Quae quidem auctoritas sumitur ex Levit. XXVI, 12, quae talis est: ponam tabernaculum meum in medio vestri, et cetera. In qua auctoritate quatuor tangit, quantum ad hunc usum pertinet. Primum, pertinet ad gratiam operationum quod est Deum esse in aliquo per gratiam. Et hoc est quod dicit inhabitabo in eis, scilicet in sanctis, per gratiam excolens eos. Licet autem Deus in omnibus rebus dicatur esse per praesentiam, potentiam et essentiam, non tamen dicitur in eis inhabitare, sed in solis sanctis per gratiam. Cuius ratio est quia Deus est in omnibus rebus per suam actionem, inquantum coniungit se eis, ut dans esse et conservans in esse. In sanctis autem est per ipsorum sanctorum operationem, qua attingunt ad Deum, et quodammodo comprehendunt ipsum, quae est diligere et cognoscere: nam diligens et cognoscens dicitur in se habere cognita et dilecta. Secundum pertinet ad gratiam cooperantem, quo scilicet proficiunt sancti auxilio Dei, et quantum ad hoc dicit inambulabo in eis, id est promovebo eos de virtute in virtutem. Nam hic profectus sine gratia Dei esse non potest. I Cor. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum: nam, sicut gratia operans facit nos esse aliquid in esse iustitiae, ita et gratia cooperans facit nos in ipso esse proficere. Tertium pertinet ad Dei beneficium, et hoc vel protectionis per providentiam, et hoc tangit, dicens ego ero illorum Deus, id est providentia mea protegam eos. Ps. CXLIII, 15: beatus populus, cuius dominus, et cetera. Vel beneficium remunerationis, ut sic dicatur ero illorum Deus, id est dabo eis meipsum in mercedem. Gen. XV, 1: ego ero merces tua, et cetera. Et Hebr. XI, 16: non confunditur Deus eorum vocari Deus. Quartum pertinet ad debitum cultum et servitium sanctorum, et quantum ad hoc dicit et ipsi erunt mihi in populum, id est me colent et mihi obedient, ut mei et non alterius. Ps. XCIV, 7, IC, 3: nos autem populus eius, et oves, et cetera. Vel possunt ad praesentiam corporalem referri, et tunc exponitur sic: quoniam inhabitabo in illis per carnis assumptionem, Io. I, 14: verbum caro factum est, etc.; et ambulabo inter illos, corporaliter cum eis conversando, Bar. III, 38: post haec in terris visus est, etc.; et ero illorum Deus per gloriam, Deut. IV, 7: non est alia natio tam grandis, etc.; et ipsi erunt mihi populus, id est per fidem me colent. Consequenter cum dicit propter quod exite, etc., confirmat ipsam admonitionem per aliam auctoritatem. Et circa hoc duo facit. Primo confirmat admonitionem per auctoritatem; secundo ostendit praemium promissum servantibus monitionem, ibi ego recipiam vos, et cetera. Dicit ergo propter quod, id est quia estis templum Dei, exite de medio eorum. Et sumitur de Is. LII, 11: recedite, recedite inde, et pollutum nolite tangere. Ubi tria dicit: exite, separamini, et immundum nolite tangere, quia tripliciter debemus nos habere ad infideles. Primo ut exeamus ab eis, relinquendo peccata. Zach. II, 6: o, o, fugite de terra Aquilonis, et cetera. Sed Donatistae dicunt quod debemus corporaliter deserere malam societatem, quod non est verum. Unde quod apostolus dicit, intelligendum est de separatione spirituali. Et ideo sic exponit: exite, spiritualiter, non sequendo vitam eorum. Cant. II, 2: sicut lilium inter spinas, et cetera. Et hoc ideo, ut vitemus ipsas peccatorum occasiones ab eis datas. Et ideo dicit separamini, id est longe ab eorum consensu sitis. Matth. X, 35: veni enim separare, et cetera. Num. XVI, 26: recedite a tabernaculis hominum impiorum, et cetera. Tertio ut arguamus eos cum male agunt. Et ideo dicit immundum ne tetigeritis, scilicet consentientes eis in malis. Rom. I, 32: non solum qui faciunt ea, sed et qui consentiunt, et cetera. Eph. V, 11: nolite communicare operibus infructuosis. Et hoc, quia qui tangit picem, etc., Eccli. XIII, 1. Praemium autem repromissum servantibus monitionem, est duplex, scilicet divina familiaritas et divina adoptio. Divina familiaritas, quia ego recipiam vos, quasi dicat: secure exeatis, quia ego recipiam vos in meos. Ps. XXVI, 10: quoniam pater meus et mater mea, et cetera. Ps. LXIV, 5: beatus quem elegisti, et cetera. Is. XLII, 1: ecce servus meus, et cetera. Sed divina adoptio, quia adoptat nos in filios, quia dicit et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios, Rom. VIII, v. 15: non accepistis, et cetera. Et dicit filios quantum ad perfectos, et filias quantum ad imperfectos, et hoc sumitur ex II Reg. VII, v. 14, ubi dicitur de Salomone: ego ero ei in patrem, et cetera.


Caput 7
Lectio 1

[87717] Super II Cor., cap. 7 l. 1 Monuit apostolus Corinthios qualiter se in futuro debeant habere, hic commendat eos de bonis praeteritis. Sed ut fiat quaedam continuatio praeteritorum ad futura, primo concludit admonitionem; secundo vero commendat eos, ibi multa mihi fiducia, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit admonitionem; secundo inducit exemplum sui ipsius ad admonitionem servandam, ibi capite nos, etc.; tertio ponit admonentis intentionem, ibi non ad condemnationem vestram, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit motivum ad observantiam admonitionis, et hoc est promissio eis facta. Et ideo dicit has igitur habentes promissiones charissimi, scilicet quod Deus habitet in nobis, et recipiat nos, et cetera. Secundo ponit admonitionem, cum dicit: mundemus, et cetera. Et hoc ideo, quia promissiones istae non dantur nisi mundis, et ideo mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, id est carnalium et spiritualium vitiorum. Is. LII, 11: mundamini, qui fertis vasa domini, et cetera. Ubi sciendum est, quod omne peccatum quod consummatur in delectatione carnis est carnale; illud vero quod consummatur in delectatione spiritus, est spirituale. Et inde est quod peccata carnalia, si considerentur quantum ad sui consummationem, sunt duo tantum, scilicet gula et luxuria, caetera vero peccata sunt spiritualia. Si vero considerentur quantum ad sui originem, sic omnia peccata possunt dici carnalia, quia omnia ex conceptione carnis originem habent, et hoc modo loquitur ad Gal. V, 19: manifesta sunt autem opera carnis, et cetera. Tertio ponit modum implendi admonitionem, ibi perficientes, et cetera. Posset enim aliquis dicere: numquid non sumus mundati in Baptismo? Et ideo addit perficientes sanctificationem, id est perficimus emundationem inchoatam in Baptismo. Sanctus enim idem est quod mundus. Lev. XI, 44 et XIX, 2: sancti estote, quoniam ego sanctus sum, et cetera. Perficiamus, inquam, quia philosophi conati sunt perficere et non potuerunt, quia non potuerunt omnia peccata vitare: quantumcumque enim aliqua peccata vitarent et exercerent actus virtutum, adhuc tamen remanebat in eis peccatum infidelitatis. Et ideo in vero cultu Dei solum perficitur emundatio, et hoc est quod dicit in timore, id est, in cultu, Dei. Eccli. XXV, 14: timor domini, et cetera. Sed contra Col. III, 14: super omnia charitatem habentes, quae est vinculum perfectionis. Non igitur perficitur sanctificatio in timore Dei, sed in charitate Dei. Respondeo. Dicendum est quod hic loquitur de timore filiali, qui est charitatis effectus, et non de servili, qui contrariatur charitati. Dicit autem in timore, ut doceat nos habere affectum ad Deum cum quadam reverentia et sollicitudine. Amor enim causat securitatem, quae quandoque negligentiam parit, sed, qui timet, semper est sollicitus. Consequenter cum dicit capite nos, etc., in exemplum se praebet, quasi diceret: accipite nos in exemplum. I Cor. XI, v. 1: imitatores mei estote, et cetera. Ego enim mihi cavi ab immunditia per sanctificationem, quia neminem laesi. Ubi notandum quod tripliciter potest aliquis laedere proximum, et nullo istorum modorum laesit aliquem. Primo in persona, et quantum ad hoc dicit neminem laesimus, scilicet in persona, sicut faciunt mali domini, Mich. III, 2: violenter tollitis pellem eorum, et cetera. Secundo quantum ad famam, inducendo eos, vel exemplo vel persuasionibus, ad malum, et quantum ad hoc dicit neminem corrupimus. I Cor. XV, 33: corrumpunt bonos mores. Tertio quantum ad subtractionem bonorum, et quantum ad hoc dicit neminem circumvenimus, id est in bonis fraudavimus. I Thess. IV, 6: ne quis circumveniat, et cetera. Consequenter cum dicit non ad condemnationem vestram, etc., aperit suam intentionem, quasi dicat: non dico hoc condemnando vos, sed ut emendemini. Mala enim praeterita propter duo consueverunt commemorari. Aliquando ad condemnationem, et hoc quando non est ultra spes correctionis; aliquando autem ad emendationem, ut scilicet corrigantur, et hoc modo loquitur hic non ad condemnationem vestram, et cetera. I Cor. VII, 35: haec ad utilitatem vestram dico, et cetera. Et ratio huius est, quia gaudeo de bono vestro, praediximus enim quod vos estis, et cetera. Supra III, 2: epistola nostra vos estis scripta in cordibus nostris. Phil. I, 7: eo quod habeam vos, et cetera. Estis, inquam, in cordibus nostris, scilicet ad commoriendum et ad convivendum. Quod potest intelligi de morte culpae, et de morte naturali. De morte culpae, ut non intelligatur quod nos simus parati ad commoriendum vobiscum, id est quando vos peccatis, nos volumus peccare, sed quod mortem culpae vestram eo dolore accipimus quo nostram. II Cor. XI, 29: quis infirmatur, et ego non infirmor? I Cor. XV, 31: quotidie morior, et cetera. Et ad convivendum, quia ita gaudeo de bona vita vestra in gratia, sicut et de nostra. De morte vero naturali, ut intelligatur ad commoriendum, id est paratus sum mori pro vobis, infra XII, 15: libentius impendar, et superimpendar, etc., et ad convivendum, id est ut desiderem vos esse socios in vita aeterna, II Tim. II, 11: si commortui sumus, et convivemus.


Lectio 2

[87718] Super II Cor., cap. 7 l. 2 Apostolus posuit supra admonitionem ex praemissis conclusam, hic subdit suam commendationem. Et circa hoc duo facit. Primo ponit eorum commendationem; secundo ipsam exponit, ibi nam et cum venissem, et cetera. Commendationem autem ipsorum ponit ostendendo affectum suum, qui consurgit ex bonis operibus quae Corinthii faciebant. Consuevit enim quadruplex affectus in cordibus diligentium consurgere ex bonis quae dilecti operantur, et hos quatuor se apostolus concepisse de eis ostendit. Et primo affectum fiduciae. Unde dicit multa mihi fiducia est apud vos, inquantum scilicet confido, quod qui bene coepistis, semper proficietis in melius. Unde ex bonis auditis de vobis, spero maiora in futurum. Phil. I, 6: confido de vobis, quod qui coepit in vobis opus bonum, et cetera. Hebr. VI, 9: confidimus de vobis, charissimi, et cetera. Et haec fiducia bona est et salubris. Hebr. X, 35: nolite amittere fiduciam, et cetera. Secundo ex hoc concipit affectum gloriationis. Ex quo enim quis bona amici sicut sua diligit, consequens est ut de bonis amici, sicut de propriis, glorietur. Et hoc specialiter, quoniam ipse est causa illorum bonorum, sicut magister est causa doctrinae discipuli. Et ideo dicit multa mihi gloriatio pro vobis est, et cetera. Prov. X, 1: gloria patris filius sapiens. Tertio ex praedictis concipit affectum consolationis, quando is qui laetatur et gloriatur de bonis suis vel amici, habet remedium contra tristitias. Consolatio enim est remedium contra tristitias. Naturale autem est quod semper delectatio et gaudium, tristitiae opponitur. Et, secundum philosophum, omnis delectatio debilitat, vel totaliter tollit tristitiam. Si delectatio sit contraria tristitiae, totaliter absorbet tristitiam; si autem non sit contraria, debilitat et diminuit eam. Et inde est quod quando quis est in tristitia, quandocumque nuntiantur sibi aliqua laeta, diminuitur tristitia. Et ideo, quia audit laeta de Corinthiis, dicit repletus sum consolatione, audita scilicet correctione vestra. Supra I, 5 s.: sicut abundant Christi passiones, et cetera. Phil. II, 2: si qua consolatio, et cetera. Implete gaudium meum, et cetera. Quarto, consurgit ex praedictis affectus exsuperantis gaudii. Licet enim ex aliquibus delectationibus diminuatur tristitia, non tamen totaliter tollitur, nisi gaudium sit magnum. Quamvis autem apostolus multas tribulationes sustineret, quia tamen multum gaudebat de bonis Corinthiorum, ideo non solum non absorbebatur tristitia totaliter, sed etiam superabundabat gaudio. Et ideo dicit superabundo gaudio in omni tribulatione nostra, id est gaudium meum superat omnem tribulationem, quae erat in animo meo. I Thess. II, 19: quae est enim spes nostra, aut gaudium, et cetera. Rom. c. XII, 12: in tribulatione patientes. Consequenter cum dicit nam cum venissem, etc., exponit suam commendationem. Duo autem dixerat, scilicet se accepisse gaudium, et habuisse tribulationem. Primo ergo manifestat suam tribulationem; secundo vero suam consolationem, ibi sed qui consolatur, et cetera. Tribulationem autem aggravat ex duobus, scilicet ex subtractione remedii, et ex tribulationis multiplicitate. Ex subtractione remedii, cum dicit nam et cum venissem, et cetera. Quasi dicat: vere tribulationem habeo, quia in nullo consolor, nam cum venissem Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra. Hic facit mentionem de persecutione quam passus est in Macedonia, quando liberavit ancillam pythonissam, ut legitur Act. XVI, 18-24. Dicit autem nullam requiem habuit caro nostra, et non dicit spiritus noster, quia sancti semper habent pacem spiritus, cum etiam in adversis, anima quae in corpore patitur, spe futuri praemii quiescat, quamquam multa sustineat affectui carnis contraria. Ex multiplicitate vero tribulationum aggravat, cum dicit omnem tribulationem passi sumus, id est omne genus tribulationis secundum corpus, et secundum animam. Supra IV, 8: in omnibus tribulationem patimur, et cetera. Io. XVI, 33: in mundo pressuram, et cetera. Et quod omnem tribulationem passus fuerit exponit consequenter, cum dicit foris pugnae, intus timores. Foris, id est extra meipsum, pugnae persecutionum, sed tamen intus, id est in corde, est timor de malo, timens persecutionem in futuro. Deut. c. XXXII, 25: foris vastabit eos gladius, et cetera. Sed contra Prov. XXVIII, 1: iustus quasi leo confidens absque terrore erit. Respondeo. Est sine timore quantum ad spiritum, non tamen quantum ad carnem. Vel foris, id est extra Ecclesiam, pugnae illatae ab infidelibus, sed intus timores, ne scilicet illi qui intra Ecclesiam sunt, excidant a fide propter persecutores. Vel foris, id est in manifesto, pugnae, quibus impugnantur a manifestis inimicis; intus timores, qui iniiciuntur nobis ab illis, qui dicunt se amicos, et non sunt: quia, ut dicit Boetius de consolatione, nulla pestis efficacior ad nocendum, quam familiaris inimicus. Matth. X, 36: inimici hominis domestici eius. Consequenter, cum dicit sed qui consolatur, etc., ponit materiam suae consolationis, quam extollit ex duobus, scilicet grata praesentia Titi, et ex consolatione Titi, ibi non solum autem, et cetera. Dicit ergo: licet hic graviter afflicti fuerimus, sed qui, scilicet Deus, consolatur humiles, consolatus est, etc., cuius praesentia, utpote mihi gratissima, est et in adiutorium. Supra: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Dicit autem, qui consolatur humiles, quia superbos non consolatur, sed eis resistit, ut dicitur Iac. IV, 6 et I Petr. V, 5. Consolatur autem humiles, dando eis gratiam, quae est consolatio spiritus sancti. Is. LXI, 2: ut consolarer omnes lugentes, et cetera. Non solum autem, et cetera. Hic ponitur alia materia consolationis apostoli, scilicet consolatio Titi. Et materia huius consolationis est duplex. Prima emendatio Corinthiorum, quam habuerunt in praesentia Titi; secunda est devotio Corinthiorum, quam ostenderunt ad Titum, ibi in consolatione autem vestra, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit consolationem de poenitentia Corinthiorum; secundo exponit quaedam quae dixit, ibi contristati enim estis, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit consolationem Titi; secundo materiam consolationis, ibi referens nobis, etc.; tertio effectum consolationis in mente apostoli, ibi ita ut magis gauderem, et cetera. Dicit ergo: non solum consolatur nos Deus in adventu Titi, sed etiam in consolatione qua ipse Titus consolatus est de vobis et in vobis. Et huius consolationis materia est, quia ipse Titus consolatus est, referens nobis vestrum desiderium, et cetera. Ubi tria ponit laudabilia propter tria reprehensibilia quae fuerunt in eis. Fuerunt enim pigri ad bonum, et contra hoc dicit referens nobis vestrum desiderium, de proficiendo in melius. Item erant proni ad malum, et contra hoc dicit vestrum fletum, scilicet de peccatis commissis. Ier. VI, 26: luctum unigeniti fac, et cetera. Item erant faciles deceptioni pseudorum, et contra hoc dicit vestram aemulationem, contra pseudos habitam pro amore mei. Nam ante aemulabamini contra me pro eis. Consequenter, cum dicit ita ut magis, etc., ponit affectum conceptum ex consolatione Titi, qui quidem affectus est gaudium. Unde circa hoc tria facit. Primo ponit conceptum gaudium; secundo ostendit suae aestimationis imitationem; tertio subdit rationem gaudii. Dicit ergo: intantum gavisus sum de his quae Titus retulit mihi, ita ut magis gauderem de hoc, quam de tribulatione mea doluerim. Nam spiritualia praeferenda sunt temporalibus. Vel, ut magis gauderem de hoc quod contristavi vos, quam doluerim olim. Peccaverant enim faciendo fornicationem, et apostolus increpaverat eos, ut patet in prima epistola. Tunc autem incertus erat apostolus, quem eventum deberet habere illa tristitia, bonum scilicet an malum; et ideo dubitans poenituit. Sed videns postmodum quod bonum inde provenerat, gaudebat, ideo dicit quoniam etsi contristavi vos, increpando in prima epistola, non me poenitet modo, quia correcti estis, etsi olim poeniteret, quando scilicet eram incertus, utrum tristitia induceret vos ad correctionem vel desperationem, videns quod epistola illa, etsi ad horam vos contristavit, nunc gaudeo, quia estis conversi. Et rationem gaudii assignat, quia non gaudeo de hoc, quia contristati estis, sed de effectu, scilicet de correctione, quia scilicet contristati estis non ad desperationem, sed ad poenitentiam, sicut medicus non gaudet de amaritudine medicinae sed de effectu, scilicet de sanitate. Supra VI, 10: quasi tristes, semper autem gaudentes.


Lectio 3

[87719] Super II Cor., cap. 7 l. 3 Posita consolatione apostoli et Titi de tristitia Corinthiorum, eo quod fuerit ad poenitentiam, et non ad desperationem, hic consequenter huius consolationis ratio assignatur, eorum tristitiam commendando. Et circa hoc duo facit. Primo enim commendat eorum tristitiam; secundo ex hoc concludit propositum, ibi et si scripsi vobis, et cetera. Commendat autem Corinthiorum tristitiam ex duobus. Primo ex causa, secundo ex effectu, ibi quae enim tristitia est, et cetera. Causa autem ex qua commendatur eorum tristitia, haec est, quia est secundum Deum. Et ideo dicit: licet ad horam contristaverim vos per epistolam, tamen gaudeo, id est quia contristati estis secundum Deum. Ubi sciendum est, quod tristitia et gaudium et communiter omnis affectio, ex amore causatur. Tristatur enim quis, quia caret eo quod amat. Qualis autem est amor, talis est tristitia ex amore causata. Est autem duplex amor. Unus quo diligitur Deus, et ex hoc causatur tristitia quae est secundum Deum; alius amor quo amatur saeculum, et ex hoc causatur tristitia saeculi. Amor, quo diligimus Deum, facit nos libenter servire Deo, sollicite quaerere honorem Dei, et vacare Deo dulciter. Et quia peccando impedimur a servitio Dei et ideo ei non vacamus, nec eius honorem quaerimus, ideo amor Dei causat tristitiam de peccato, et haec est tristitia secundum Deum, quae quidem tristitia non fuit vobis ad malum, nec detrimentum, sed potius ad fructum et meritum. Et ideo dicit ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis, quia non solum bona et grata quae vobis impendimus, vobis prosunt, sed etiam hoc ipsum quod vos corrigimus et contristamus. Hebr. XII, 11: omnis disciplina in praesenti, et cetera. Consequenter cum dicit quae enim tristitia, etc., commendat eorum tristitiam ex effectu, qui quidem est praemium vitae aeternae. Et circa hoc duo facit. Primo enim ponit effectum in generali; secundo experimentum specialiter in eis consecutum, ibi ecce enim hoc ipsum, et cetera. Circa primum duo facit. Primo enim ponit effectum tristitiae, quae est secundum Deum; secundo ponit effectum tristitiae, quae est secundum mundum, ibi saeculi autem, et cetera. Dicit ergo primo: dico quod tristitia nostra non fuit vobis detrimentum, enim, id est quia, tristitia quae est secundum Deum, operatur poenitentiam; poenitentiam autem dico in salutem stabilem, id est sempiternam, quae est salus stabilis, et est beatorum, de qua Is. XLIX: salus autem mea in sempiternum erit. Et hanc operatur poenitentia. Matth. III, 2: agite poenitentiam, appropinquabit enim regnum caelorum. Et dicit stabilem, ut excludat salutem temporalem, quae est transitoria et communis ipsis hominibus et iumentis, de qua in Ps. XXXV, 7: homines et iumenta salvabis, domine, et cetera. Sed contra hoc quod dicit quod tristitia, quae est secundum Deum, poenitentiam operatur, videtur esse, quia ipsa tristitia secundum Deum est poenitentia. Poenitere enim est tristari de malo, et secundum Deum. Non ergo operatur poenitentiam. Respondeo. Dicendum est, quod poenitentia habet tres partes, quarum pars prima est tristitia, scilicet dolor et compunctio de peccatis; aliae duae sunt confessio et satisfactio. Cum ergo dicit, quod tristitia operatur poenitentiam, intelligendum est, quod compunctio, seu dolor de peccato operetur in nobis poenitentiam, id est, alias partes poenitentiae, scilicet confessionem et satisfactionem. Vel dicendum est, quod tristitia secundum Deum est communior quam poenitentia, quia poenitentia est de proprio peccato, sed tristatur quis secundum Deum et de peccatis propriis et de alienis. Sic ergo effectus tristitiae, quae est secundum Deum, est salus aeterna. Effectus vero tristitiae, quae est secundum mundum, est mors. Quia enim qui diligit saeculum, inimicus Dei constituitur, ut dicitur Iac. IV, 4, ideo ex amore saeculi mors causatur. Tristatur enim secundum saeculum quis, non quia peccans Deum offendit, sed, deprehensus in peccato, punitur de eo et detegitur. Et haec tristitia est vitanda in peccatis. Eccli. XXX, 24: tristitiam longe fac a te, et cetera. Consequenter manifestat effectum praedictum per experimentum sumptum in ipsis, cum dicit ecce enim hoc ipsum, etc., quasi dicat: vere salutem stabilem, quia experimento patet quod in nobis multa, quae ad salutem ducunt, operatur. Ponit autem sex ad hoc pertinentia, quorum unum est generale, scilicet sollicitudo. Quando enim homo est in laetitia, de facili committit aliquas negligentias; sed quando est tristis et in timore, sollicitatur. Et ideo dicit ecce enim, scilicet in vobis experti estis, hoc ipsum, scilicet secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem ad vitandum mala et ad faciendum bona. Mich. VI, 8: indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et cetera. Et infra: sollicitum, et cetera. Alia vero sunt specialia, quorum quaedam pertinent ad effectum interiorem, quaedam ad actum exteriorem. Eorum vero quae pertinent ad effectum interiorem, quaedam sunt ad peccati remotionem, quaedam vero ad boni adeptionem. Nam verus poenitens debet recedere a malo et facere bonum. Quantum autem ad remotionem mali, ponit tria. Primum est, ut desistat facere malum, et quantum ad hoc dicit sed defensionem, contra alios qui nos ad malum inducunt. I Petr. V, 9: cui resistite fortes in fide. Vel, secundum Glossam, ut contra pseudo-apostolos me defendatis. Eph. VI, 13: accipite armaturam Dei, et cetera. Secundum est quod homo indignetur contra se pro peccatis quae fecit, et quantum ad hoc dicit sed indignationem. Indignatio autem sui operatur tristitiam secundum Deum. Is. LXIII, v. 5: indignatio mea auxiliata est mihi. Tertium est, quod sit in continuo timore de futuro, ut caveat, et quantum ad hoc dicit sed timorem, de recidivo, ne scilicet in futuro similiter contingat. Eccli. XXV, 14: timor domini omnia, et cetera. Quantum autem ad hanc boni adeptionem, duo ponit. Primo desiderium, quo ad bonum afficitur, et quantum ad hoc dicit sed desiderium, quo bonum facere affectetis. Prov. c. XI, 23: desiderium iustorum omne bonum. Secundo aemulationem bonam, qua bonos imitari conatur, et quantum ad hoc dicit sed aemulationem, ut scilicet me et alios bonos imitemini. I Cor. XIV, 1: sectamini charitatem, aemulamini charismata meliora. Eorum vero quae pertinent ad exteriorem actum duo ponit. Primum est ut vindicent in seipsis quod peccaverunt: et hoc utile est. Cum enim omne malum necessarium sit puniri, vel ab homine vel a Deo, si hoc non punit, melius est quod homo malum in se puniat quod fecit, quam quod Deus, quia, ut dicitur Hebr. X, v. 31, horrendum est incidere in manus Dei, et cetera. Et quantum ad hoc dicit sed vindictam, id est quia peccantes punitis, et etiam vos ipsos. I Cor. IX, 27: castigo corpus meum, et cetera. Is. XXVI: iustitiam non fecimus, et cetera. Secundum est quod totaliter abstineat a malo. Et ideo dicit in omnibus exhibuistis, duce scilicet fide, incontaminatos esse negotio, scilicet Christiano. Supra VI, 4: in omnibus exhibeamus, et cetera. Eph. I, 4: elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti. Ps. c, 6: ambulans in via immaculata, et cetera. Vel negotio de quo scilicet correcti estis, puta de favore quem dedistis fornicatori, sed postmodum, puniendo et condemnando ipsum, ostendistis vos in hoc incontaminatos esse.


Lectio 4

[87720] Super II Cor., cap. 7 l. 4 Hic, assignata ratione quare gaudet apostolus de ipsorum tristitia, consequenter inducit conclusionem suam, in qua duo facit. Primo enim ostendit intentionem suam quam habuit in scribendo; secundo manifestat gaudium quod habuit de ipsorum correctione, ibi ideo consolati, et cetera. Dicit ergo primo: ex quo incontaminati estis, igitur apparet quod et si scripsi vobis, per epistolam increpando, non scripsi propter eum tantum qui fecit iniuriam, incestu maculando cubile patris sui, ut dicitur I Cor. V, 1; nec propter eum tantum qui passus est, scilicet propter patrem, quasi non propter zelum vindictae solum; sed hoc feci ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam pro vobis habemus, id est ut sciretis quam solliciti simus pro vobis. Et hoc dico coram Deo, ut sit iuramentum, id est Deo teste. Vel ad manifestandam coram vobis Deo, scilicet de omnibus, sollicitudinem nostram. Col. II, 1: volo vos scire quam sollicitudinem, et cetera. Vel aliter: non scripsi tantum propter eum qui fecit iniuriam, ut scilicet corrigeretur, vel propter eum qui passus est ut placaretur, sed ad manifestandam, etc., ut scilicet vos, qui indignati fuistis pro contumelia et poena inflicta fornicatori, reconciliaremini Deo. Consequenter concludit gaudium quod habuit de eorum correctione, cum dicit ideo et consolati sumus, etc., quasi dicat: quia hoc consecutus sum, ex eo quod scripsi, scilicet quod estis correcti, ideo consolati sumus, id est consolationem accepimus. Gaudium enim hominis est cum consequitur quod cum desiderio intendit. Supra I, 12: abundantius autem, et cetera. Consequenter cum dicit in consolatione autem, etc., ponit secundam causam suae consolationis, quae sumitur ex devotione quam ostenderunt ad Titum. Et circa hoc tria facit. Primo ponit gaudium suum de gaudio Titi conceptum; secundo gaudii rationem assignat, ibi et si quid apud illum, etc.; tertio materiam gaudii Titi assignat, ibi reminiscentis omnium vestrum, et cetera. Dicit ergo primo: gavisi sumus, de correctione vestra, autem, id est sed, in consolatione nostra abundantius magis gavisi sumus, quam turbati fuerimus de tribulatione, super gaudio Titi. Vel magis gavisi sumus, id est magis gaudium attulit consolationi nostrae gaudium Titi. Et hoc quia refectus est spiritus eius. Tunc enim reficitur animus praelati, quando subditi eius sunt obedientes ei et eum reverentur. Ad Philem.: refice viscera, et cetera. Refectus, inquam, ab omnibus vobis, quia omnes vel correcti estis, vel est spes correctionis. Rationem autem huius gaudii assignat quantum ad duo. Unum est ex parte apostoli, quia scilicet ipse inventus est verax. Nam apostolus commendaverat Corinthios Tito, antequam iret ad eos. Quia vero nunc ita invenit Titus, sicut apostolus dixit, gaudet apostolus verba sua vera fuisse, et hoc est quod dicit et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, commendando vos. Dicit autem gloriatus sum, quia gloria apostoli erat bonum illorum. Non sum confusus, id est non erubesco me falsa dixisse. Quando enim aliquis invenitur mendax, confunditur. Eccli. XXXVII, 20: ante omnia sermo verax, et cetera. Sed sicut omnia in veritate vobis locutus sum, id est sicut praedicavi vobis veritatem, ita gloriatio nostra quae fuit ad Titum de vobis, veritas facta est, id est inventa est vera. Alia ratio est ex parte Corinthiorum. Nam amici desiderant, ut illi quos diligunt, ab omnibus diligantur. Quia ergo Titus diligebat Corinthios propter eorum devotionem, ideo de hoc apostolus gaudebat. Et ideo dicit apostolus et viscera eius, etc., quasi dicat: non solum gaudeo quia inventus sum verax, sed etiam quia viscera eius, id est viscerosa charitas eius, et nimius amor abundantius, quam antea, in vobis esset, ex quo vidit profectum vestrum; vel abundantius quam in aliis. Eph. VI: induite vos sicut electi Dei, et cetera. Materiam autem gaudii manifestat ex duobus, scilicet ex obedientia et reverentia. Ex obedientia quidem cum dicit reminiscentis omnium vestrum obedientiam, qua obedienter sibi obtemperastis. In quo etiam et laudavit vos. I Reg. XV, 22: melior est obedientia, et cetera. Eccli. III, 1: filii sapientiae Ecclesia iustorum. Ex reverentia autem cum dicit quomodo cum timore, scilicet filiali, non servili, cum timore animi et tremore corporis excepistis eum. Gal. IV, 15: testimonium enim vobis, et cetera. Et quia ita habuistis vos ad eum, gavisus sum, quia verax inventus sum, et ipse diligit vos. Unde gaudeo quod in omnibus confido in vobis, non solum in bona voluntate sed etiam in bonis operibus in futuro, quod bene vos habeatis. Hebr. VI, 9: confidimus de vobis meliora et viciniora saluti.


Caput 8
Lectio 1

[87721] Super II Cor., cap. 8 l. 1 Posita iam exhortatione ad bonum in generali, hic consequenter exhortatur eos ad quoddam bonum particulare, scilicet ad largitionem collectarum pro sanctis qui erant in Ierusalem. Nam, sicut Act. c. XV, 2 dicitur, et apostolus tangit ad Gal. c. II, 9, apostoli imposuerunt Paulo et Barnabae, ut proponerent verbum salutis gentibus, exhortando eos ad subveniendum sanctis, qui erant in Ierusalem, qui venditis omnibus, et positis ad pedes apostolorum, in maxima erant paupertate; et ad hoc inducit eos ad praesens. Ubi duo facit. Primo inducit eos ad dandum; secundo monet ad modum dandi, ut scilicet cito et abundanter dent, et hoc cap. IX, ibi nam de ministerio, et cetera. Circa primum duo facit. Primo tractat de collectis dandis; secundo de ministris per quos huiusmodi collectae fiant, ibi gratias autem Deo qui dedit, et cetera. Circa primum duo facit. Primo inducit eos ad dandum; secundo excludit excusationem, ibi si enim voluntas prompta est, et cetera. Inducit autem eos ad dandum tripliciter. Primo exemplo aliorum qui dederunt; secundo exemplo Christi, ibi scitis enim gratiam domini nostri, etc.; tertio ex ipsorum propria utilitate, ibi hoc enim vobis utile, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit exemplum; secundo ostendit se permotum ab hoc exemplo, ibi ita ut rogaremus Titum, etc.; tertio monet ut ipsi hoc exemplum sequantur, ibi sed sicut in omnibus abundatis, et cetera. Circa primum sciendum est quod apostolus ad hoc, ut Corinthii liberaliter tribuant, proponit eis Macedones in exemplum. Et commendat eos quantum ad duo, scilicet primo quantum ad patientiam in adversis; secundo quantum ad liberalitatem in donis, ibi et altissima paupertas, et cetera. Circa primum sciendum est quod apostolus inducit eos ad eleemosynas ut merita ipsorum crescant, et ideo in illo tempore hoc fecit, quando possunt mereri, scilicet tempore gratiae; tunc enim eleemosynae meritoriae sunt. Et hoc est quod dicit notam vobis facimus gratiam, id est gratuitum donum Dei, scilicet eleemosynarum largitionem. Et dicit hoc esse gratiam, quia quidquid boni facimus, est ex gratia Dei. Quae, quidem gratia, non est data istis, sed mihi, inquantum scilicet ex mea procuratione et sollicitudine et monitione, Macedones ad hoc moti sunt. Eph. III, 8: mihi autem omnium sanctorum minimo, et cetera. Data est, inquam, mihi in Ecclesiis Macedoniae, id est apud fideles Macedoniae. Quae quidem gratia est quantum ad duo, scilicet quantum ad patientiam, quia in multo experimento, et cetera. Ubi ponit conditiones patientiae perfectae. Una est quod homo sit constans, ita quod nec timore tribulationis deiiciatur, sed nec etiam in ipso tribulationis experimento. Et ideo dicit quod in multo experimento tribulationis, constantes fuerunt. Alia est quod in ipsis tribulationibus gaudeat, sicut legitur de beato Laurentio; et quantum ad hoc dicit abundantia gaudii ipsorum, scilicet Macedonum, fuit. Iac. c. I, 2: omne gaudium existimate, et cetera. Rom. c. XII, 12: in tribulatione gaudentes, et cetera. Vel in multo experimento tribulationis, non quam ipsi passi fuerunt, sed quam viderunt pati in Macedonia, abundantia gaudii ipsorum fuit. Item secundo, gratia est quantum ad liberalitatem in eleemosynis. Et quantum ad hoc dicit et altissima, et cetera. Ubi duo facit. Primo ponit eorum liberalitatem; secundo exponit quod dixerat, ibi quia secundum virtutem, et cetera. Dicit ergo primo: non solum fuerunt patientes in tribulationibus, scilicet Macedones, sed etiam fuerunt liberales, quia altissima, id est maxima, paupertas eorum, vel nobilissima. Secundum Glossam facit paupertatem altam elevatio spiritus supra res temporales et contemptus earum. Et sic istorum paupertas altissima erat, quia non habebant divitias, et contemnebant eas. Iac. II, 5: nonne Deus elegit pauperes in mundo, et cetera. Haec, inquam, paupertas abundavit, id est excrevit, in divitiis copiose dando. Sed haec expositio Glossae non videtur esse secundum intentionem apostoli, et ideo aliter dicendum est altissima paupertas, et cetera. Ubi sciendum est, quod homo ex duabus causis habet promptum animum ad dandum satis, scilicet ex abundantia divitiarum, sicut divites, vel ex contemptu divitiarum; et sic idem facit in paupere contemptus, quod facit in divite abundantia. Et ideo dicit altissima paupertas, sic supra, abundavit, id est effectum abundantiae fecit, in divitias simplicitatis eorum, quia cor eorum erat solum ad Deum, et ex hoc provenit contemptus divitiarum. Prov. XI, 3: simplicitas iustorum, et cetera. Consequenter cum dicit quia secundum virtutem, etc., exponit quod dixit commendando ipsorum liberalitatem quantum ad tria, scilicet quantum ad quantitatem dati, quantum ad voluntatem dandi, et quantum ad ordinem dationis. Quantum ad quantitatem dati, quia dederunt supra virtutem. Et ideo dicit: vere abundavit in divitias, quia ego reddo illis testimonium quod fuerunt voluntarii ad dandum secundum virtutem rerum suarum et supra virtutem, quia intantum dederunt quod post eguerunt. Vel dicendum est, et melius, quod est virtus interior animi, et virtus exterior, scilicet facultas rerum temporalium. Virtus interior est promptitudo animi ad dandum. Et ideo dicit testimonium illis reddo, quod fuerunt voluntarii ad dandum, secundum virtutem animi interiorem, et supra virtutem exteriorem, scilicet divitiarum. Tob. IV, 9: si multum tibi fuerit, et cetera. Contra: quicumque dat supra virtutem, dat immoderate; non ergo ex hoc est dignus laude. Respondeo. Dicendum est quod virtus in dando potest considerari dupliciter, scilicet simpliciter seu absolute, et secundum proportionem aliorum. Quando ergo dat plus quam alii suae proportionis, non peccat; sed si simpliciter dat supra virtutem, tunc immoderate dat. Sic ergo commendat eorum liberalitatem quantum ad quantitatem dati. Commendat autem eam quantum ad voluntatem dandi, cum dicit quia voluntarii fuerunt, Ex. XXV, 2: ab omni qui ultroneus offert. In hoc autem fuerunt voluntarii, quia rogaverunt nos cum multa exhortatione, obsecrantes, id est rogantes. Quasi dicat: non solum rogaverunt, sed etiam per rationes nos induxerunt, ut habeant gratiam et communicationem ministerii, etc., id est ut liceret eis dare sua pauperibus sanctis, qui sunt in Ierusalem, non reputantes se facere gratiam nobis, sed quod eis gratia fiat. Hebr. ult.: beneficentiae autem et communionis, et cetera. Commendat etiam eorum liberalitatem quantum ad ordinem dandi, quia non solum sua dederunt, sed primo seipsos, quia talis debet esse ordo in dando, ut primo homo sit acceptus Deo, quia nisi homo sit Deo gratus, non sunt accepta munera eius. Gen. IV, 4: respexit dominus ad Abel, scilicet primo, et ad munera eius consequenter. Eccli. XXX, 24: miserere animae tuae, et cetera. Et ideo dicit non sicut speravimus, quasi dicat: vere voluntarii fuerunt, quia non sicut speravimus, id est non ea intentione qua putabamus, ut scilicet darent pro culpis redimendis, sed semetipsos dederunt primum domino, emendando vitam suam, et deinde nobis, obediendo per omnia, per voluntatem Dei, quae est ut subdantur homines vicariis suis. Hebr. ult.: obedite praepositis vestris, et cetera. Glossa dicit quod non aliter erat ab eis recipiendum, nisi scilicet prius seipsos dedissent Deo; ergo videtur quod non sint recipiendae eleemosynae a peccatoribus. Sed dicendum est quod non est ab eis recipiendum, quando dant ea intentione ut foveantur in peccatis. Sic ergo, posito exemplo Macedonum, ostendit se consequenter permotum esse hoc exemplo, cum dicit ita ut rogaremus Titum, quasi diceret: intantum nos permoti fuimus hoc exemplo de liberalitate Macedonum, ut scilicet rogaremus Titum, ut etiam vos sitis participes ipsius gratiae, ut, scilicet Titus, quemadmodum coepit vos monere ad benefaciendum, postquam vidit vos correctos, et inducere vos ad communionem, ita perficiat in vobis, et spiritualiter gratiam istam de largitione eleemosynarum, ut non desit vobis. Phil. I, 6: qui coepit in vobis, et cetera. Consequenter admonet eos, ut hoc exemplo ipsi inducantur, cum dicit sed sicut in omnibus, et cetera. Ubi duo dicit. Primo monet ut ipsi, exemplo Macedonum, sint prompti ad eleemosynas faciendum; secundo quamdam suspicionem aufert, ibi non quasi imperans dico, et cetera. Dicit ergo sed sicut in omnibus, etc., quasi dicat: sicut vos superatis Macedones in omnibus aliis gratiis, ita debetis eos superare etiam in ista, scilicet eleemosynis faciendis. Et hoc est quod dicit sicut in omnibus aliis abundatis; et, primo in his quae pertinent ad intellectum, et quantum ad hoc dicit in fide, qua creditur, et sermone, quo confitemur, Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, quantum ad fidem, ore autem confessio fit ad salutem, quantum ad sermonem; et in scientia Scripturarum. I Cor. I, 5: in omnibus divites facti estis, et cetera. Secundo in his quae pertinent ad opus, et quantum ad hoc dicit et in omni sollicitudine, scilicet bene operandi. Rom. XII, 11: sollicitudine non pigri. Tertio in his quae pertinent ad affectum, et quantum ad hoc dicit in charitate vestra spirituali habita in nos superabundantius. Col. III, 14: super omnia charitatem habentes, et cetera. Sicut, inquam, in omnibus istis abundatis, ita scilicet rogavi Titum, ut in hac gratia, scilicet eleemosynarum, abundetis. Et quia posset haberi suspicio quod quasi ex imperio mandaret, ut darent eleemosynas, contra quod est quod dicitur Ez. XXXIV, 4: vos autem cum austeritate, etc., et ideo contra removet, dicens non quasi imperans dico. Hoc est quod rogavi Titum, vel quod ego ipse hoc dico vobis, id est non feci quasi imperans. I Petr. ult.: non ut dominantes in cleris. Sed dico hoc comprobans, id est volens comprobare per aliorum sollicitudinem, scilicet Macedonum, vestrae charitatis ingenium. Ubi sciendum est, quod ingenium bonum sumitur non solum pro aptitudine ad sciendum faciliter, sed etiam ad bene operandum. Cuius ratio est, quia ad hoc quod aliquis bene operetur, exigitur scientia dirigens. Et ideo sicut in addiscendo dicitur boni ingenii esse qui cito capit verba magistri, ita, in operando, boni ingenii dicitur, qui exemplo aliorum cito movetur ad bene operandum. Et ideo dicit apostolus comprobans, id est probare volens, bonum ingenium vestrum, id est quam promptam voluntatem habeatis ad dandum, moti exemplo Macedonum. I Cor. c. IV, 14: non ut confundam vos haec scribo.


Lectio 2

[87722] Super II Cor., cap. 8 l. 2 Hic inducit Corinthios ad dandum eleemosynas exemplo Christi, dicens: volo comprobare ingenium vestrum bonum ad dandum, scilicet pauperibus, et hoc facere debetis exemplo Christi. Enim, id est quia, scitis gratiam domini nostri Iesu Christi, quam quidem humano generi contulit. Io. I, v. 17: gratia et veritas per Iesum Christum, et cetera. Et haec dicitur gratia, quia quidquid filius Dei poenalitatum nostrarum assumpsit, totum gratiae est imputandum, quia nec praeventus alicuius bonitate, nec alicuius virtute coactus, nec inductus sua necessitate. Est autem gratia ista quoniam propter nos egenus factus est. Et dicit egenus, quod plus est quam pauper. Nam egenus dicitur ille, qui non solum parum habet, sed qui indiget seu eget; pauper vero ille qui parum habet. Ad significandum ergo maiorem paupertatem dicitur egenus factus est, scilicet in temporalibus. Lc. IX, 58: filius hominis non habet, et cetera. Thren. III, 19: recordare paupertatis, et cetera. Est autem factus egenus, non ex necessitate, sed ex voluntate, quia gratia ista iam non esset gratia. Et ideo dicit cum dives esset, scilicet in bonis spiritualibus. Rom. X, v. 12: idem Deus dives in omnes, et cetera. Prov. c. VIII, 18: mecum sunt divitiae, et cetera. Dicit autem esset, non fuisset, ne videretur Christus amisisse divitias spirituales cum assumpsit paupertatem. Sic enim assumpsit hanc paupertatem quod illas inaestimabiles divitias non amisit. Ps. XLVIII, 3: simul in unum dives et pauper. Dives in spiritualibus, pauper in temporalibus. Causam autem quare voluit fieri egenus, subdit cum dicit ut illius inopia divites essemus, id est ut illius paupertate in temporalibus, vos essetis divites in spiritualibus. Et hoc est propter duo, scilicet propter exemplum et propter sacramentum. Propter exemplum quidem, quia si Christus dilexit paupertatem, et nos, exemplo suo, debemus diligere eam. Diligendo autem paupertatem in temporalibus, efficimur divites in spiritualibus. Iac. II, 5: nonne Deus elegit pauperes in mundo, divites in fide, et cetera. Et ideo dicit ut illius inopia, et cetera. Propter sacramentum autem, quia omnia quae Christus egit vel sustinuit, fuit propter nos. Unde sicut per hoc quod sustinuit mortem, liberati sumus a morte aeterna et restituti vitae, ita per hoc quod sustinuit inopiam in temporalibus, liberati sumus ab inopia in spiritualibus, et facti divites in spiritualibus. I Cor. I, 5: divites facti estis in illo in omni scientia, et cetera. Consequenter cum dicit consilium in hoc do, etc., inducit eos ad dandum ex parte eorum. Et circa hoc duo facit. Primo ponit ipsorum utilitatem, quae ex hoc provenit; secundo ostendit quod hoc etiam ab ipsis volitum est, scilicet ut darent eleemosynas, ibi qui non solum, et cetera. Dicit ergo: considerans hoc beneficium, consilium vobis do, id est hortor vos ad hoc, scilicet ad dandum eleemosynas, scilicet non solum propter utilitatem sanctorum, qui sunt in Ierusalem, sed et propter utilitatem vestram. Prov. XXVII, 9: boni amici consiliis anima dulcoratur, et cetera. Et hoc quia utile est vobis. Bonum enim pietatis plus est utile facienti, quam illi cui fit, quia faciens reportat inde commodum spirituale, recipiens vero temporale. Et sicut spirituale praeferri debet temporali, sic in operibus pietatis utilitas dantis praefertur utilitati accipientis. I Tim. IV, 8: pietas ad omnia valet. Hoc autem non solum eis est utile sed etiam ipsi hoc voluerunt, et ideo dicit quia non solum, et cetera. Ubi tria facit. Primo commemorat bonum principium in eis; secundo hortatur eos ad debitum finem, ibi nunc vero et facto, etc.; tertio exponit quoddam quod dixerat, ibi si enim voluntas, et cetera. Dicit ergo: vere debetis libenter dare eleemosynas, quia non solum est vobis utile, sed etiam hoc ipsum velle sponte coepistis, scilicet dare eleemosynas, a priori anno, quo scilicet veni ad vos. Vel a priori anno, id est praecedenti. Quasi dicat: plus est velle, quam facere, iuxta illud Eccli. XVIII, v. 16: verbum melius est quam datum, et cetera. Et ideo debetis esse prompti ad dandum. Et quia estis prompti ad dandum, ideo nunc quod habuistis in animo perficite facto, alioquin illa voluntas esset frustra. Io. IV: non diligamus verbo, neque lingua, et cetera. Phil. I, 6: qui coepit in vobis, et cetera. Et huius ratio est, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, id est discretio voluntatis. Secundum Glossam, prompta est, ita sit prompta discretio perficiendi. Vel, aliter, ut animus sumatur pro voluntate. Et tunc dicitur: quemadmodum prompti fuistis ad volendum, ita prompti ad perficiendum. Et hoc ex eo quod habetis, id est secundum facultatem vestram. Consequenter exponit hoc quod dicit ex eo quod habetis, dicens si enim, etc., quasi dicat: dico quod debetis esse prompti ad dandum, et in hoc non intendo vos gravare, ut scilicet detis supra facultates vestras, quia forte voluntas prompta ad hoc inducit vos, sed in hoc opus non potest imitari voluntatem. Et ideo dicit: ex eo quod habetis, enim, pro quia, si voluntas prompta est secundum id quod habet, accepta est. Et huius ratio est, quia voluntas acceptatur in perfectione operationis; opus autem non perficitur, nisi ex eo quod habetur. Et ideo dicit secundum quod habet, accepta est. Tob. IV, 9: si multum tibi fuerit, abundanter tribue, et cetera. Consequenter cum dicit non enim ut aliis, etc., removet suspicionem quamdam. Possent enim dicere isti: si damus eleemosynas pauperibus sanctis, qui sunt in Ierusalem, ipsi otiosi vivent, et nos damna patiemur, et sic efficiemur miseri. Ideo apostolus primo hanc suspicionem excludit; secundo suam intentionem manifestat; tertio vero confirmat per auctoritatem. Et removet suspicionem, cum dicit non enim ut aliis, etc.; quasi dicat: non enim ita moneo vos eleemosynas dare, ut aliis sit refrigerium, dum otiose viverent de eleemosynis vestris, vobis autem sit tribulatio, id est paupertas, quia vos affligeremini. Sed numquid peccant illi qui dant omnia aliis, et ipsi postea paupertate affliguntur? Et videtur quod sic per haec verba apostoli. Respondeo. Dicendum est, secundum Glossam, quod melius esset totum dare pauperibus, et affligi pro Christo. Illud autem quod dicit hic, condescendendo fecit, quia infirmi erant, et forte deficerent, si egestate premerentur. Intentionem suam manifestat, cum dicit sed ex aequalitate, etc., quasi dicat: non intendo tribulationem vestram, sed quamdam aequalitatem, ut scilicet vestra abundantia, et cetera. Quod potest exponi tripliciter. Primo de aequalitate quantitatis; secundo de aequalitate proportionis; tertio de aequalitate voluntatis. De aequalitate quantitatis, quia isti, scilicet Corinthii, abundabant in temporalibus et deficiebant in spiritualibus; sancti vero, qui erant in Ierusalem, abundabant in spiritualibus et deficiebant in temporalibus. Vult ergo ut fiat inter eos aequalitas quantitatis, ut scilicet illi qui abundant in temporalibus, dent medietatem omnium illis, qui deficiunt in eis, et isti dent medietatem spiritualium eis, ut sic sint aequaliter divites. Et ideo hoc potius dicit, ut scilicet ex aequalitate quantitatis, id est dimidia parte bonorum vestrorum, in praesenti tempore, quod breve est, vestra abundantia, terrenorum, suppleat illorum inopiam, qui deseruerunt omnia mundi, et ut illorum abundantia, scilicet in spiritualibus, sit supplementum vestrae inopiae in spiritualibus, id est ut sitis participes vitae aeternae. Lc. XVI, 9: facite vobis amicos, et cetera. Eccli. XIV, 15 s.: in divisione sortis da et accipe; da temporalia et accipe spiritualia. De aequalitate autem proportionis exponitur sic, et melius. Vos, Corinthii, habetis abundantiam temporalium, sancti qui sunt in Ierusalem abundantiam spiritualium. Volo ergo ex quadam aequalitate, non quae sit secundum quantitatem, sed secundum proportionem, ut scilicet sicut illi sustentantur eleemosynis vestris, ita vos ditemini precibus illorum apud Deum. Sicut enim illi non ita ditantur de bonis vestris temporalibus, sicut vos estis divites, ita nec vos bonis illorum spiritualibus ditemini sicut illi. Et ideo dicit sed ex aequalitate, etc., praedicta vestra abundantia terrenorum, illorum, scilicet sanctorum, inopiam, in temporalibus, suppleat, ut et illorum abundantia in spiritualibus, et cetera. I Cor. IX, 11: si nos vobis spiritualia seminavimus, et cetera. De aequalitate autem voluntatis exponitur sic: sed ex aequalitate, etc., id est volo quod sit in vobis aequalitas voluntatis, ut scilicet sicut illi habent voluntatem communicandi vobis ea in quibus abundant, ita vos habeatis voluntatem communicandi illis ea in quibus abundatis. Consequenter confirmat hoc per auctoritatem. Unde dicit sicut scriptum est, scilicet Ex. XVI: qui multum, scilicet collegerat de manna, id est qui amplius habuit quam gomor, non abundavit, id est non habuit ultra sufficientiam suam; et qui modicum, non minoravit, id est non defecit ei, quia omnes aequaliter abundabant, ut dicitur Ex. XVI. Et sic nec qui plus collegerat, plus habuit, nec qui minus paraverat, reperit minus.


Lectio 3

[87723] Super II Cor., cap. 8 l. 3 Postquam tractavit de collectis dandis, hic consequenter tractat de ministris per quos collectae fiant. Et circa hoc duo facit. Primo nominat eos; secundo recommendat eos Corinthiis, ibi ostensionem ergo quae est, et cetera. Circa primum tria facit. Primo enim nominat Titum; secundo Barnabam, ibi misimus etiam cum illo fratrem, etc.; tertio Apollo, ibi misimus autem cum illis, et cetera. Circa Titum duo commendat, scilicet eius sollicitudinem et sollicitudinis signum, ibi quoniam exhortationem, et cetera. Dicit ergo primo: dixi, supra, quod rogavi Titum ut perficeret gratiam istam de eleemosynis colligendis, quod imminet sollicitudini meae ex ordinatione apostolorum, de quo inveni etiam ipsum sollicitum; et ideo ago gratias Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem, quam ego habeo, pro vobis, exhortandis et promovendis ad opera misericordiae, in corde Titi; quia ipse etiam sollicitus est, sicut et ego, ut perficiat in vobis hanc gratiam. Hebr. VI, 11: cupimus unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem, et cetera. Rom. XII, 8: qui praeest in sollicitudine. Signum autem huius sollicitudinis est, quia quando rogavi eum, ipse consensit exhortationi meae. Et ideo dicit quoniam exhortationem quidem suscepit. Et quia prosecutus est quod petii, unde dicit sed cum sollicitior esset sua voluntate, quam mea exhortatione, profectus est ad vos; qui tamen primo recusabat venire propter peccata vestra. Rom. XII, 11: sollicitudine non pigri. Consequenter cum dicit misimus autem, etc., tractat de secundo ministro. Et circa hoc duo facit. Primo commendat ipsum; secundo subdit rationem quare mittit tam solemnes nuntios, ibi devitantes, et cetera. Frater iste, secundum quosdam, est Lucas, vel secundum alios Barnabas, quem quidem commendat ex tribus, scilicet ex fama, quia laus eius, scilicet Lucae, est in Evangelio ab eo scripto per omnes Ecclesias, quia est approbatum per apostolos. Vel cuius laus, scilicet Barnabae, est in Evangelio praedicato ab ipso per omnes Ecclesias, quia Iudaeis et gentibus. Unde dicitur de Barnaba, Act. XI, 24, quod erat vir bonus plenus fide et spiritu sancto. Item commendat ipsum ex societate sua, quia non solum est famosus, sed et ordinatus est ab Ecclesiis Iudaeae comes peregrinationis meae, id est praedicationis meae, qua, ut peregrini, mundum circuimus. Supra c. V, 6: quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Deo, et cetera. Et hoc est verum de Luca, quia ipse fuit unus de septuaginta duobus discipulis, et socius Pauli. De Barnaba similiter, quia per spiritum sanctum dicitur Act. XIII, 2: segregate mihi Barnabam et Paulum in opus, et cetera. Et factus est comes in hanc gratiam, scilicet collectionis eleemosynarum. Vel in hanc gratiam, scilicet praedicationis, de qua dicitur Eph. III, 8: mihi autem omnium sanctorum minimo, et cetera. Item commendat eum ex officio, quia est minister gratiae quae ministratur a nobis. I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo. Supra c. III, 6: qui et idoneos nos, et cetera. Ministratur autem gratia ista ad domini gloriam, ut scilicet dominus noster glorificetur, scilicet de eleemosynis factis, de conversione plurimorum populorum praedicationi nostrae, quia, ut dicitur Prov. XIV, 28, in multitudine populi, et cetera. Item ministratur, ut voluntas nostra impleatur, quia nos hoc volumus fieri. Et ideo dicit et voluntatem nostram destinatam, id est praedestinatam a Deo, qui praedestinavit ab aeterno nos talem voluntatem habere. Consequenter cum dicit devitantes, etc., assignat causam quare mittat tam solemnes nuntios. Et primo huius rationem assignat; secundo probat, ibi providemus ergo, et cetera. Dicit ergo: causa quare tam solemnes nuntios mittimus, est ista: ut sciatis negotium huiusmodi inesse cordi nostro. Et ideo dicit devitantes hoc, scilicet ne quis, etc., quasi dicat: ut vitemus vituperium quod posset mihi impingi ab aliquibus, vel negligentiae, si non mitterem strenuos, vel fraudis si non mitterem securos. Et isti strenui erant et prompti et securi, quia dati ab Ecclesiis et electi per spiritum sanctum. Supra c. VI, 3: nemini dantes ullam offensionem, et cetera. Dicit autem in hac plenitudine, scilicet eleemosynarum vel conversionis gentium. I Petr. IV, 10: unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum, et cetera. Et hoc probat dicens providemus enim, etc., quasi dicat: bene dico devitantes, quia providemus, id est providere debemus, bona, id est ut opera nostra bona sint non solum coram Deo, ut ei placeamus, sed etiam coram hominibus, ut scilicet eis bona videantur. Et hoc facit, sollicite procurando et bonos imitando. Rom. XII, 9: adhaerentes bono, et cetera. Consequenter cum dicit misimus autem cum illis et fratrem nostrum, etc., tractat de tertio nuntio, scilicet de Apollo. Ubi duo facit. Primo, quia commendat eum de sollicitudine, cum dicit quem, scilicet Apollo, probavimus saepe sollicitum esse de salute vestra; nunc autem multo sollicitiorem. Nam, sicut supra apparet, Apollo fuit primus, qui post apostolum praedicavit apud Corinthum. I Cor. III, 6: ego plantavi, Apollo rigavit. Hic autem, turbatus de peccato ipsorum recessit, et sollicitudinem quam ante pro ipsis habebat, postposuit. Nunc vero, audita conversione eorum, factus est de salute ipsorum sollicitior, quam antea esset. Eph. IV, 3: solliciti servare unitatem spiritus, et cetera. Rom. XII, 8: qui praeest in sollicitudine, et cetera. Secundo, subdit causam sollicitudinis quam assumpsit, quia Apollo confidit de vobis ex his quae Titus dixit de vobis, commendans vos. Unde dicit multa confidentia in vobis, sive pro Tito qui est socius meus, et quia libenter venit in societatem Titi et Lucae seu Barnabae, et quia ad hoc inductus fuit ab apostolis Ecclesiarum, quae sunt in Iudaea. Et ideo dicit sive fratres nostri, apostoli Ecclesiarum Iudaeae, scilicet induxerunt eum ad sollicitudinem habendam pro vobis. Quae quidem Ecclesiae sunt gloriae Christi, id est ad gloriam Christi. Consequenter cum dicit ostensionem ergo quae est, etc., recommendat istos nuntios Corinthiis, dicens: quia tales misimus ad vos, ergo ostensionem, etc., id est, ostendatis opere, quod charitatem habetis ad eos et quod vere commendavi vos et quod ego vere gloriatus sim de vobis in faciem Ecclesiarum, ad quas perveni et quibus praedicavi. Vel in faciem omnium Ecclesiarum, quia quod facitis eis, innotescet omnibus Ecclesiis.


Caput 9
Lectio 1

[87724] Super II Cor., cap. 9 l. 1 Supra apostolus induxit Corinthios ad dandum eleemosynas sanctis qui sunt in Ierusalem, hic vero inducit eos quantum ad modum dandi, ut scilicet hilariter et abundanter dent. Unde ad hoc quod bene darent, misit tam solemnes nuntios. Circa hoc autem duo facit. Primo excludit opinatam causam de missione nuntiorum; secundo vero astruit veram, ibi misimus autem fratres, et cetera. Circa primum tria facit. Primo excludit suspicionem; secundo ad hoc causam assignat, ibi scio enim promptum, etc.; tertio causam probat, ibi pro quo de vobis, et cetera. Quantum ad primum, quia posset aliquis dicere apostolo: tu mones nos quod bene recipiamus nuntios quos mittis, sed quare non potius mones quod bene largiamur eleemosynas? Et ideo hoc removens dicit: non est necessarium quod hoc moneam, nam, id est quia, de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est, id est superfluum est, mihi scribere vobis. Et huius causa est, quia scio promptum animum vestrum, ad subveniendum eis. Ps. CVII, 2: paratum cor meum, Deus, et cetera. Quod autem sit promptus animus vester, probo ex duobus. Primo ex gloriatione nostra de vobis. Nam nisi scirem vos esse promptos ad hoc, non fuissem gloriatus de vobis apud alios. Et ideo dicit pro quo, scilicet promptitudine animi vestri. Supra I, 12: gloria nostra, et cetera. Et supra VII, 4: multa mihi fiducia, et cetera. Glorior apud Macedones, de hoc scilicet quoniam et Achaia, in qua Corinthus metropolis est, parata est ab anno praeterito, ad largiendum. Secundo ex effectu, quia vos provocastis exemplo vestro multos ad hoc. Et ideo dicit et vestra aemulatio, id est amor et studium imitandi vos, provocavit plurimos, quia enim audierunt vos bene correctos proficere, provocantur plurimi, scilicet ad proficiendum. Prov. XXVII, 17: ferrum ferro acuitur, et cetera. Gal. IV, 18: bonum autem aemulamini, et cetera. I Cor. XII, 31: aemulamini charismata, et cetera. Consequenter cum dicit misimus autem fratres, etc., ponit veram causam quare miserit tam solemnes nuntios. Et primo ponit in generali; secundo in speciali, ibi ut quemadmodum dixi, et cetera. Circa primum duo facit. Primo assignat veram causam, dicens: causa autem quare istos misi, est non quod credam vos nolle subvenire pauperibus, sed ut ne quod gloriamur de vobis, id est ne gloria nostra, quam habemus de vobis, evacuetur, si scilicet deficeretis. I Cor. IX, 15: bonum est mihi mori, et cetera. Evacuetur, inquam, in hac parte, quia bene constat mihi quod in aliis virtutibus et bonis non evacuabitis gloriam meam. Secundo cum dicit ut quemadmodum, etc., hortatur eos ad debitum modum dandi. Et primo hortatur, ut dent prompte; secundo ut dent abundanter, ibi necessarium ergo, etc.; tertio ut dent hilariter ibi unusquisque prout destinavit, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit modum dandi; secundo rationem assignat, ibi ne cum venero, et cetera. Modus dandi est ut scilicet prompte detur. Et ideo dicit: ideo misi ministros, ut sitis parati ad dandum, quemadmodum dixi, scilicet exemplo Macedonum. Matth. XXV, 10: quae paratae erant, et cetera. Prov. III, 28: ne dicas amico tuo: vade, et revertere, et cras dabo tibi, et cetera. Ratio autem huius est ne cum venerint mecum, scilicet ad vos, Macedones, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, quasi dicat: vobis erit confusio si promisistis, et non solvistis. Sed esto quod sustineatis, et non curetis de confusione vestra, ad minus caveatis erubescentiae nostrae, qui dicimus vos esse paratos. Consequenter cum dicit necessarium ergo, etc., hortatur eos quod dent abundanter. Et circa hoc duo facit. Primo ponit admonitionem; secundo admonitionis rationem assignat, ibi hoc autem dico, et cetera. Dicit ergo: ne ergo evacuetur gloria nostra, et vos non erubescatis, necessarium existimavi rogare fratres, scilicet Lucam. Titum et Apollo, ut perveniant ad vos, et praeparent repromissam benedictionem hanc, scilicet eleemosynam, quae dicitur benedictio, quia est causa aeternae benedictionis. Nam per actionem dandi, homo benedicitur a Deo, Ps. XXIII, 5: hic accipiet benedictionem a domino, etc., et ab hominibus, Eccli. XXXI, 28: splendidum in panibus, et cetera. Prov. XXII, 9: qui pronus est ad misericordiam, et cetera. Et dicit hanc benedictionem paratam esse quasi benedictionem, id est abundanter, et non quasi avaritiam, id est parce. Ratio autem quare debeant abundanter dare, est quia ego dico, quod qui parce seminat, id est qui parum dat in mundo isto, parce et metet, id est parum recipiet in alio saeculo. Et dicit seminat, quia semina nostra sunt quidquid boni fecerimus. Et iterum, quia si parum seminatur, non multum colligetur. Gal. VI, 8: quae seminaverit homo, haec et metet. Sed multiplicata, et qui seminat in benedictionibus, id est abundanter, metet et de benedictionibus, scilicet Dei largam retributionem. Sed numquid non metent omnes abundanter? Dicendum est sic, quantum ad quantitatem praemii, quia omnes affluent, et nullus ibi parce metet. Sed dicit abundanter, quasi ad proportionem et bene seminantium. I Cor. c. XV, 41: stella a stella differt. Abundanter omnes quantum ad praemium substantiale, sed parce in comparatione ad praemium accidentale, in quo est sanctorum differentia. Supra VIII, 15: qui multum, non abundavit, et qui modicum, non minoravit. Quia aliquando aliquis parce dat, et cum magna charitate, et abundanter metet. Consequenter cum dicit unusquisque enim, etc. hortatur eos, ut dent hilariter et gaudenter. Et circa hoc duo facit. Primo enim monet eos ad gaudenter dandum; secundo rationem assignat, ibi hilarem enim datorem, et cetera. Dicit ergo: dico quod paretis illud quod vultis dare quasi benedictionem, id est abundanter, et dignum benedictione, non quasi avaritiam, id est non parce. Et hoc dicit, quia illud quod sponte fit, non potest avare fieri. Et ideo subdit unusquisque enim, etc., quasi non avare, quia unusquisque, scilicet vestrum, det eleemosynas prout destinavit, id est praedeliberavit, in corde suo, scilicet secum conferens, non ex tristitia, et cetera. Quasi dicat unusquisque voluntarie det, non coacte. Ponit autem duo opposita voluntario, scilicet tristitiam et necessitatem. Voluntarium enim tollitur per violentum. Est autem duplex violentum, scilicet simplex et mixtum. Simplex quando absolute quis cogitur ad aliquid contra voluntatem suam faciendum. Ad removendum ergo illud violentum, dicit non ex necessitate, quod fieret si darent coacti mandato apostoli. Quasi dicat: non cogat vos ad dandum mandatum nostrum, sed moveat vos ad hoc prompta voluntas vestra. Ex. c. XXXV, 5: omnis voluntarius, et cetera. Violentum mixtum est quando quis non absolute cogitur ad faciendum aliquid contra voluntatem suam, sed secundum quid, scilicet quod nisi faciat incurrit maius damnum, sicut si non proiiciantur merces in mari, navis submergitur. Et ideo aliquo modo fit sponte et aliquo modo violenter inquantum scilicet coguntur timore maioris damni. Ut ergo hoc removeat, dicit non ex tristitia, id est non ita quod sit violentum mixtum. Quasi dicat: non ex timore confusionis, ne scilicet erubescatis, sed ex gaudio quod concepistis propter amorem quem habetis ad sanctos. Ps. LIII, 8: voluntarie sacrificabo tibi, et cetera. Consequenter cum dicit hilarem enim datorem, etc., rationem assignat, et est talis: omnis remunerator remunerat ea quae sunt remuneratione digna. Haec autem sunt solum actus virtutum. In actibus autem virtutum duo sunt, scilicet species actus et modus agendi qui est ex parte agentis. Unde, nisi in actu virtutis utrumque istorum concurrat, non dicitur actus ille simpliciter virtuosus, sicut non dicitur perfecte iustus, secundum virtutem, qui operatur opera iustitiae, nisi delectabiliter et cum gaudio operetur. Et licet apud homines, qui non vident nisi ea quae patent, sufficiat quod quis operetur actum virtutis secundum ipsam speciem actus, puta actum iustitiae, tamen apud Deum, qui intuetur cor, non sufficit quod solum operetur actum virtutis secundum speciem, nisi etiam secundum debitum modum operetur, scilicet delectabiliter et cum gaudio. Et ideo non datorem tantum, sed hilarem datorem diligit Deus, id est approbat et remunerat, et non tristem, et remurmurantem. Ps. IC, 2: servite domino in laetitia. Eccli. c. XXXV, 11: in omni dato hilarem, et cetera. Rom. c. XII, 8: qui miseretur in hilaritate, et cetera.


Lectio 2

[87725] Super II Cor., cap. 9 l. 2 Hic rationem trium modorum assignat. Et circa hoc duo facit. Primo assignat rationem sumptam ex parte ipsorum; secundo rationem sumptam ex parte Dei, ibi ut in omnibus locupletati, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit rationem; secundo ipsam confirmat, ibi sicut scriptum est, et cetera. Ratio est talis: quicumque dat aliquid quod multiplicatur sibi, debet prompte, abundanter et hilariter dare, sicut videmus quod homines abundanter et prompte et cum gaudio seminant semen, quia multiplicatum illud recolligunt. Cum ergo eleemosynae multiplicentur dantibus, debetis illas prompte, gaudenter et abundanter facere. Et quod multiplicentur patet, quia Deus potens est omnem gratiam, etc., quasi dicat: non timeatis dare ne, indigentia gravati, poeniteat aliquando vos dedisse, quia potens est Deus facere abundare omnem gratiam spiritus sancti, qua scilicet semper gaudeatis de bono opere quod fecistis. Et ideo dicit abundetis in omne opus bonum, id est abundantem affectum habeatis ad dandum eleemosynam, sicut habetis ad alia opera virtutum. Et tamen habeatis plenam sufficientiam bonorum exteriorum; et ideo dicit semper omnem sufficientiam habentes, id est vos reputantes habere. Iac. I, 5: qui dat omnibus affluenter, et I Tim. VI, 8: habentes alimenta, et cetera. De ista sufficientia dicitur infra XII, 9: sufficit tibi gratia mea, et cetera. De multiplicatione vero dicitur Is. XXX, 23: dabitur pluvia semini tuo; Matth. XIX, 29: omnis qui reliquerit, etc., centuplum accipiet, et cetera. Consequenter cum dicit sicut scriptum est, etc., probat positam rationem dupliciter, scilicet auctoritate et experimento, ibi qui autem administrat, et cetera. Probat autem auctoritate, dicens: recte debet vos movere praedicta ratio, quia, sicut scriptum est, et cetera. Sed Glossa in alio sensu adducit hanc auctoritatem, quam sit intentio apostoli. Nam Glossa sic adducit: dico quod abundetis in omne opus bonum, scilicet largitione eleemosynarum, quia scriptum est dispersit, dedit pauperibus. Sed apostolus videtur hoc velle referre ad illud quod dicit abundare facere omnem gratiam, et hoc quia ille qui dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. Eccli. c. XII, 2: bene fac iusto, et invenies retributionem, et cetera. In auctoritate autem proposita notatur quibus sit dandum, quia pauperibus id est indigentibus, et cetera. Lc. XIV, 12: cum facis prandium, et cetera. Quomodo dandum, quia dispersit, quia non totum uni, sed divisim multis. I Cor. c. XII, 3: si distribuero, et cetera. Is. LVIII, 7: frange esurienti panem, et cetera. Iustitia eius, id est virtus iustitiae, manet in aeternum, quia ex quo dat, augetur voluntas ad dandum. Vel iustitia eius, id est merces iustitiae eius, manet in aeternum. Prov. c. XI, 18: seminanti iustitiam merces fidelis, et cetera. Experimento autem confirmat rationem praedictam, dicens qui autem administrat, et cetera. Quasi dicat: experti estis, quia hoc ipsum quod datis in eleemosynas, habetis a Deo. Et ideo debetis libenter dare amore Dei. I Par. ultimo: tua sunt omnia quae de manu, et cetera. Et insinuat tria circa hoc. Primum est quod aliquis posset dicere: si nos damus modo quod habemus, deficient nobis necessaria ad quotidianum victum. Et hoc removet, quia non solum semen ministrat seminanti, sed panem, id est necessaria vitae, praestabit ad manducandum, Ps. CXXXV, 25: qui dat escam omni carni. Secundum est, quia posses dicere quod si multum daremus, deficient nobis quae habemus ad dandum iterum. Et hoc apostolus removet dicens, quod non deficiet, sed multiplicabit semen vestrum, unde scilicet plures eleemosynas facitis. Tertium est, quia posset aliquis dicere, quod si modo damus, deficiet nobis voluntas ad dandum, et poenitebit nos dedisse, et sic totum amittemus. Et hoc removet, dicens et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae, id est intantum augebit facultatem et voluntatem dandi eleemosynas, ex quibus procedit iustitia vestra, quod semper parati et prompti eritis ad dandum eleemosynas, et quod fruges maximae erunt in comparatione ad parvum semen. Prov. III, 9: de primitiis frugum tuarum da pauperibus. Lev. XXV, 21: dabo benedictionem, et cetera. I Tim. IV, 8: pietas ad omnia valet. Deinde cum dicit ut in omnibus locupletati, etc., assignat rationem, quare prompte, abundanter et hilariter dare debeant, ex parte ipsorum dantium; hic assignat rationem ex parte ipsius Dei pro quo dare debent. Et primo assignat rationem; secundo manifestat eam, ibi quoniam ministerium huius officii, et cetera. In ratione autem assignanda tria considerantur, quorum primum est ipsorum locupletatio, quod respondet praemissis. Dixerat enim supra: multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae et hoc primo resumit, dicens et ut in omnibus locupletati, id est tam in corporalibus, quam in spiritualibus bonis. I Cor. I, 5: divites facti estis, et cetera. Sed ne aliquis crederet, quod finis ponendus sit in abundantia divitiarum temporalium, aut quod divitias spirituales aliquis otiose absque usu possidere deberet, refert hoc primum ad aliud secundum, dicens abundetis in omnem, id est perfectam, simplicitatem, id est largitatem simplici animo factam, ut largitio procedat ex divitiis temporalibus, simplicitas autem ex spiritualibus. Prov. XI, 3: simplicitas iustorum, et cetera. Sed et hoc ipsum ad alium finem referendum est, scilicet ad Deum. Et ideo tertio subdit quae, scilicet largitio simplex, operatur per nos, id est mediantibus nobis, gratiarum actionem Deo, I Thess. V, 18: in omnibus gratias agite, et cetera. Deinde cum dicit quoniam ministerium, etc., manifestat rationem supra positam, scilicet quomodo eorum largitio operetur gratiarum actionem Deo. Et primo hoc ostendit; secundo ponit gratiarum actionis materiam, ibi glorificantes Deum, etc.; tertio ipse prorumpit in gratiarum actionem, ibi gratias Deo, et cetera. Dicit ergo: dico quod largitio vestra operatur gratiarum actiones Deo, quia ministerium huius officii vestri, quo subvenitis sanctis, multa bona habet, quia non solum supplet ea quae desunt sanctis, quantum ad temporalia. Supra VIII, 14: vestra abundantia illorum inopiam suppleat, et cetera. Non solum ergo hoc bonum sequitur inde, sed etiam quod ipsi orant pro vobis, et agunt gratias Deo, probantes et approbantes ministrationem vestram. Et hoc est quod dicit sed etiam abundat, id est excrescit, in actione gratiarum, quae fit per multos, non solum perfectos, sed per alios fideles pauperes, qui inde agunt gratias Deo in domino, qui eos ad hoc movet, videntes et probantes ministerium vestrum. Supra I, 11: ut ex multarum personis facierum, et cetera. Huius quidem gratiarum actionis materia est propter tria. Primo propter eorum fidem quam acceperunt, et ideo dicit: dico quod abundat in gratiarum actione, glorificantes, scilicet fideles, Deum in obedientia confessionis vestrae, id est de confessione fidei vestrae, quam confitemini et creditis in Christum. Matth. V, v. 16: sic luceat lux vestra, et cetera. Prov. XXI, v. 28: vir obediens loquetur victorias. Secundo propter eorum largitionem. Et ideo dicit glorificantes et in simplicitate communicationis vestrae, id est pro largitione vestra, in illos, scilicet sanctos pauperes, et in omnes, scilicet fideles qui indigent, simplici et puro animo facta. Gal. VI, 6: communicet is qui catechizatur verbo ei qui se catechizat, etc., et iterum operemur bonum ad omnes, et cetera. Tertio propter hoc quod ipsi viri sancti habent a Deo, ut pro eis agant gratias Deo. Et ideo dicit: glorificantes etiam Deum in ipsorum obsecratione pro vobis; id est glorificant Deum de hoc quod ipsi viri sancti obsecrant pro nobis. Ipsorum, dico, desiderantium vos videre in aeterna beatitudine, et hoc propter eminentem gratiam Dei in vobis. Ex his ergo apostolus prorumpit in gratiarum actionem Deo, dicens gratias, et cetera. Id est quia tot bona inde proveniunt de ministerio vestro, ego ago gratias Deo, etc., scilicet charitatis, quae maxime videtur vigere in vobis, qui subvenitis etiam illis qui sic agunt gratias Deo et orant pro vobis. Et hoc donum est inenarrabile, quia non potest dici, quantum utile sit, quia oculus non vidit, nec auris audivit, et cetera.


Caput 10
Lectio 1

[87726] Super II Cor., cap. 10 l. 1 Postquam tractavit de bonis ministris Christi et fidei, consequenter apostolus invehitur contra falsos ministros et pseudo-prophetas. Et primo invehitur contra eos; secundo vero contra illos, qui, decepti ab eis, adhaerebant eis, in XIII cap., ibi ecce tertio, et cetera. Circa primum duo facit. Primo excusat se de eis quae imponuntur sibi per rationem; secundo vero per facti evidentiam, ibi quae autem secundum faciem sunt, et cetera. Circa primum duo facit. Primo recusat se excusare per experimentum, cum tamen posset; secundo vero excusat per rationem, ibi qui arbitrantur, et cetera. Circa primum tria facit. Primo praemittit obsecrationem; secundo interponit illud quod imponitur sibi a pseudo, ibi qui in facie quidem, etc.; tertio recusat experimentum, ibi rogo autem. Dicit ergo ipse autem ego Paulus, qui vos et alios ad eleemosynas exhortor; ego, inquam, ipse, obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi. De mansuetudine Christi habetur Matth. XI, 29: discite a me, quia mitis sum, et cetera. De modestia Sap. c. XI, 21: omnia in numero, pondere et mensura disposuisti, et cetera. Modestia enim nihil aliud est quam modum servare in agendis. Facit autem specialiter hic mentionem de mansuetudine et modestia Christi, quia pseudo, et Corinthii, specialiter imponebant Paulo quod cum esset praesens apud eos conversaretur humiliter, et cum esset absens scriberet eis valde dure. Et ideo posuit illa duo quae Christus habuit, ut sciant quod apostolus haec etiam ostendit et servavit exemplo Christi. Et ideo consequenter interponit vitium sibi impositum, dicens: ego ipse Paulus, id est vere humilis, quia Paulus humilis et quietus interpretatur. I Cor. XV, 9: ego sum minimus, et cetera. Unde ego ipse, id est, vere Paulus. Ps. ci, 28: tu quidem ipse es. Eccli. c. XIX, 23: est qui nequiter humiliat se, et cetera. Et Iac. III, 16: ubi zelus et contentio, ibi inconstantia, et cetera. Ego inquam obsecro, qui in facie, id est exterius, ut dicitis, humilis sum inter vos, id est humiliter conversatus, cum sum vobis praesens, absens autem, id est cum sum absens a vobis, quando scilicet non timeo laedi ab aliquo vestrum, confido in vobis, id est confidenter ago, aspere vobis per epistolam scribens. Prov. XXVIII, 1: iustus quasi leo confidens, et cetera. Consequenter cum dicit rogo autem, etc., recusat sumere experimentum. Isti enim credebant quod apostolus ex timore ductus conversaretur humiliter inter eos, et ideo dicit: vos ita creditis, sed ego rogo vos, qui et ipse obsecro, ut velitis experiri, utrum ego, si necesse sit, faciam in praesentia, quomodo facio in absentia. Et ideo dicit ne praesens, id est cum fuero apud vos, audeam facere in vobis, si necesse sit, per eam confidentiam, id est ita confidenter, sicut existimor a vobis audere, id est audacter et confidenter agere, in quosdam, incorrectos dure reprehendendo, per litteras etiam corrigendo. Iob XXXI: exaltat audacter, et cetera. Deinde excusat se per rationem, dicens qui arbitrantur, etc., quasi dicat: et licet nolim experimento me excusare propter vos, tamen ratio in promptu est ad excusandum me sufficienter. Circa hoc ergo tria facit. Primo ponit causam, quare imponunt ei quod dictum est; secundo destruit causam illam; tertio confirmat per rationem. Causa autem quare hoc sibi imponitur, scilicet quod praesens sit humilis, absens autem severus et austerus, est quia isti arbitrabantur apostolum secundum carnem ambulare. Et quia unusquisque secundum regulam operis operatur, finis autem habet rationem regulae, ideo quilibet dirigit opus suum ad finem quem intendit. Qui ergo ponunt finem suum in bonis carnalibus dicuntur ambulare secundum carnem. Et inde est quod ita regulant opera sua, ut consequantur ea quae sunt carnis; quae quidem, quia possunt subtrahi ab hominibus, ideo homines, qui in carnalia tendunt, blande se habent ad homines et humiliter. Et ideo, quia credebant apostolum ambulare secundum carnem ideo credebant quod propter hoc humiliter conversatus sit inter eos. Sed haec ratio nulla est et vana, et ideo destruit eam. Dicens in carne enim, etc., quasi dicat: quod nos sumus in carne non possumus negare, quia Rom. VIII, 12 dicitur: debitores sumus non carni, etc.; sed quod nos regulemur secundum carnem, ponendo in bonis carnalibus finem, sive intentionem nostram, hoc est falsum, quia non secundum carnem militamus, id est vitam nostram, quae est quaedam militia, ut dicitur Iob VII, 1, non regulamus secundum carnem. Et quod non militemus secundum carnem probat, cum dicit nam arma nostra, etc., et primo, ex militaribus armis, sicut unusquisque pugnator habet arma accommoda militiae et pugnae suae. Sed constat quod arma eorum qui pugnant secundum carnem, seu militant, sunt divitiae, voluptates, honores et potentiae mundanae et temporales, cum ergo arma nostra non sint huiusmodi, quia arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo, id est secundum Deum, vel ad honorem Dei, ergo nos non militamus secundum carnem. Secundo vero cum dicit ad destructionem, etc., ponit virtutem armorum spiritualium, quorum quidem virtus patet ex triplici effectu eorum. Primus effectus est quod per ipsa arma confunduntur rebelles. Et quantum ad hoc dicit ad destructionem munitionum, quasi dicat: bene sunt potentia Deo, ut destruant rebelles. Infra Tit. I, 9: ut sit potens exhortari, et cetera. Ier. I, 10: ut evellas et destruas, et cetera. Muniunt autem se aliqui contra Deum dupliciter. Aliqui astutis consiliis, sicut sunt tyranni, qui machinantur pravis consiliis suis destruere quae Dei sunt, ut ipsi tyrannizent. Et quantum ad hoc dicit consilia destruentes, scilicet tyrannorum. Iob V, 13: qui apprehendit sapientes, et cetera. Aliqui vero per superbiam vel altitudinem ingenii proprii. Et quantum ad hoc dicit et omnem altitudinem, scilicet suae superbiae. Rom. XII, 16: non alta sapientes, etc., id est superba. Sive profunditatem intellectus tam legisperitorum, quam philosophorum. Rom. VIII, 39: neque altitudo, neque profundum. Is. V, 21: vae qui sapientes estis in oculis vestris. Altitudinem, dico, extollentem se adversus scientiam Dei, scilicet fidem, quae est scientia Dei, quia quae de Deo dicuntur impugnant, scilicet partum virginis, et alia Dei mirabilia. Is. XI, 9: repleta est terra scientia Dei. Apoc. II, 23: quam dicunt altitudinem Satanae. Apoc. II, 24: qui non cognoverunt altitudinem Satanae. Rom. XI, 20: noli altum sapere, sed time. Secundus effectus est conversio infidelium ad fidem. Et quantum ad hoc dicit et in captivitatem redigentes, etc.; quod quidem fit quando id quod homo scit, totum supponit ministerio Christi et fidei. Ps. CIL, v. 8: ad alligandos reges eorum in compedibus, et cetera. Eccli. VI, 25: iniice pedem tuum in compedes illius, id est in documenta fidei, et cetera. Tertius effectus est correctio peccantium. Et quantum ad hoc dicit et in promptu habentes, id est promptum et liberum animum habentes ad puniendum omnem inobedientiam. Ps. CIL, 6: gladii ancipites in manibus, et cetera. Et hoc erit, cum impleta fuerit vestra obedientia, id est cum vos perfecte obedientes eritis, quia si vos velitis obedire, non erit nobis locus puniendi inobedientiam aliorum et vestram. Vel, tunc ulciscemur vos de inobedientia, quando impleta fuerit obedientia vestra, id est quando destruetur inobedientia vestra: contraria enim contrariis curantur.


Lectio 2

[87727] Super II Cor., cap. 10 l. 2 Supra excusavit se apostolus per rationem hic excusat se per facti evidentiam. Et circa hoc duo facit. Primo enim committit auditoribus iudicium suae excusationis; secundo prosequitur suam causam, ibi si quis confidit, et cetera. Dicit ergo primo: licet appareat per rationem falsum esse quod imponunt mihi pseudo, tamen si aliqui sint inter vos, qui ratione non vincantur et noluerint rationi acquiescere, saltem videte, id est considerate, ea quae sunt secundum faciem, id est in manifesto apparent de me evidenter. Committit autem eis iudicium causae suae, ad ostendendam securitatem cordis sui. Iob VI, v. 29: respondete, obsecro, absque contradictione. Sed contra Io. VII, 24: nolite secundum faciem iudicare. Non ergo bene dicitur hic quae secundum faciem sunt videte. Respondeo. Dicendum est quod ibi accipitur secundum faciem pro his quae exterius apparent in homine, scilicet pro sola veritatis apparentia, secundum quae non debet homo iudicare, quia aliquando contrarium latet in corde. Unde dicitur Matth. VII, 15: veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus, et cetera. Hic vero accipitur secundum faciem pro ipsa veritate evangelica et facti evidentia, secundum quam potest fieri iudicium. Glossa aliter exponit, scilicet secundum faciem, id est pseudo videte, id est attendite. Quasi dicat: considerate facta eorum, quia impossibile est quin inter multa bona quae praetendunt, non faciant aliqua ex quibus poteritis cognoscere intentionem ipsorum pravam. Matth. VII, 20: ex fructibus eorum, et cetera. Consequenter cum dicit si quis autem confidit, etc., prosequitur causam suam. Contingit autem quod aliquis movetur contra aliquem, deceptus auctoritate alicuius qui se magnum facit. Et sic Corinthii commoti erant contra apostolum decepti a pseudo, qui se dicebant maioris auctoritatis quam Paulus, quia venerant a Iudaea, et quia erant primo conversi. Et ideo apostolus duo facit. Primo evacuat auctoritatem illorum pseudorum; secundo prosequitur causam suam, ibi ut autem non existimer, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod pseudo non sint sibi praeferendi; secundo quod ipse est praeferendus eis, ibi nam et si amplius, et cetera. Dicit ergo: hoc, inquam, secundum faciem videte; quod si quis, de pseudo, confidit se Christi esse, propter aliquod magnum quod fecerit, vel propter aliquod donum spirituale quod a Christo receperit, hoc cogitet apud se, id est consideret diligenter in corde suo quia sicut ipse Christi est, ita et nos. Quasi dicat: quidquid invenitur in eis, totum invenitur in nobis, unde debeamus dici et esse Christi. I Cor. VII, 40: puto quod et ego spiritum Christi habeam. Rom. c. VIII, 9: si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius. Non solum autem nos sumus Christi sicut et ipsi, sed multo plus possumus gloriari quod sumus Christi quam ipsi. Et hoc est quod dicit nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam, scilicet potestatem, dedit nobis dominus. Act. IX, 15: vas electionis est mihi iste. Gal. II, 8: qui operatus est Petro, et cetera. Dedit, inquam, mihi potestatem hanc specialem ad convertendum gentes in aedificationem, scilicet Ecclesiae, et non in destructionem, sicut faciunt pseudo, abutentes potestate eis data in contrarium ad quod data est. Nam, licet potestas detur in aedificationem Ecclesiae in fide et charitate, isti tamen quaerunt gloriam suam et non Christi, et ideo destruunt. Et hoc faciebant praedicando observari legalia et faciendo quaestum. Si ergo amplius glorior de hac potestate quam habeo, et in qua gloriam Christi quaero et non meam, non erubescam, scilicet de huiusmodi commendatione mea, quia non facio ad ostendendum me, sed causa necessitatis, scilicet ut ostendens auctoritatem meam esse magnam, et pseudo nullam, non decipiamini ab eis de caetero. Ubi nota quod, secundum Gregorium, duabus de causis potest aliquis se commendare absque peccato, scilicet quando aliquis provocatur opprobriis et conculcatur; et hoc ut non desperet videns se conculcari, et ut confutet adversarios. Sic Iob commendavit se multum, sicut patet XXVII cap., unde dicit: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea, et cetera. Item quando aliquis praedicans veritatem, et alius adversarius veritatis contradicit sibi et impedit manifestationem veritatis, tunc huiusmodi praedicator debet se commendare et ostendere auctoritatem suam, ut confutet illum et ut trahat auditores ad veritatem. Et hoc facit apostolus in multis locis et hic etiam. Consequenter cum dicit ut autem non existimer, etc., prosequitur causam suam ex facti evidentia. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit falsum esse quod sibi imponitur; secundo rationem dicti assignat, ibi non enim audemus, etc.; tertio exponit rationem ipsam, ibi non autem non, et cetera. Circa primum sciendum est, quod, sicut dictum est, imponebatur apostolo quod in praesentia esset humilis propter timorem, vel propter gratiam et favorem captandum, et in absentia dure scriberet eis. Et ideo dicit apostolus quod non est ita, sed si bene volunt considerare quae apparent, ita invenient eum facto, qualem habuerunt scripto, et hoc possunt experiri, si volunt. Et hoc est quod dicit ut autem non existimer, a pseudo seu a vobis, tamquam terrere vos, vel timorem vobis incutere, per epistolas nostras quas vobis mittimus, quem quidem timorem non incutiebam vobis in praesentia. Et hoc ideo est quoniam ipsi, scilicet pseudo, inquiunt: epistolae, scilicet Pauli, graves sunt, id est dure et graviter punientes, et fortes, id est absque timore; sed praesentia non talis, imo infirma, id est debilis et humilis, quod respondet ei quod dicit fortes; et sermo, scilicet praedicatio sua, et collocutio, et exhortatio, contemptibilis, quod respondet ei quod dicitur graves. Sed qui est huiusmodi, id est qui talia dicit de nobis, cogitet, id est sciat certe, quia quales sumus, et cetera. Id est tales erimus praesentes, cum venimus ad vos, quales sumus per epistolas, absentes, si necesse fuerit. Causam autem quare apostolus se habuit humiliter ad eos, manifestat apostolus I Cor. c. II, 3: et ego, fratres, cum timore multo et tremore, etc., quod faciebat, quia non erant firmi in fide. Et voluit eos per dulcedinem suae conversationis firmare. Quare autem locutus fuerit sibi plana, et praedicaverit eis non subtilia, insinuat I Cor. III, dicens: tamquam parvulis in Christo lac potum dedi vobis, et cetera. Nondum enim erant capaces altioris doctrinae. Consequenter cum dicit non enim audemus, etc., ostendit rationem dicti sui, dicens: dico quod non sumus similes pseudo, nec etiam est verum quod imponitur nobis, quia ego non dico alia quam facere est necesse. Et ideo dicit non enim audemus nos inserere, id est dicere nos esse unum ex eis, aut comparare, id est similem facere, quibusdam, scilicet pseudo, qui seipsos vobis tantum commendant, et tamen ab aliis et a factis suis non commendantur, contra illud Prov. XXVII, 2: laudet te alienus, et non os tuum, et cetera. Sed ipsi in nobis, etc., id est secundum ea quae sunt in nobis commensuramus facta nostra et dicta. Quasi dicat: illa dicimus de nobis quae sunt proportionata nobis, id est commensurata factis nostris. Gal. ult.: unusquisque opus suum probet, et cetera. Sed contra cap. IV, 2 dicitur commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam, et cetera. Ergo non bene dixit. Respondeo. Dicendum est quod aliud est commendare seipsum ad conscientiam, et aliud ad aures. Nam ad conscientias hominum commendamus nos ipsos, cum bene agimus, et hoc est bonum. Ad aures autem commendamus nosmetipsos verbis tantum, et hoc est malum. Primo modo commendant se iusti et apostolus; secundo modo pseudo et hypocritae.


Lectio 3

[87728] Super II Cor., cap. 10 l. 3 Supra apostolus ostendit rationem eorum quae dixerat, hic consequenter ipsam rationem manifestat. Dixerat enim quod commensurabat se sibi, et non excedebat mensuram suam. Potest autem aliquis in gloriando et commendando se, excedere dupliciter. Primo quantum ad id de quo gloriatur, puta, si quis gloriatur de eo quod non habet; secundo quantum ad id in quo gloriatur, puta, si quis habens aliquid ex alio, gloriatur in ipso, tamquam a se haberet. Et ideo apostolus ostendit quod neutro istorum modorum excedit mensuram gloriando vel laudando se. Et primo quantum ad primum; secundo quantum ad secundum, ibi qui autem gloriatur, et cetera. Circa primum duo facit. Primo probat quod non excedit mensuram suam quantum ad gloriam de praeteritis; secundo quantum ad gloriam de futuris, ibi spem autem habentes, et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit intentum; secundo propositum probat, ibi non enim quasi non, etc.; tertio concludit, ibi nec in immensum gloriantes, et cetera. Dicit ergo primo: dico quod metimur et comparamus nosmetipsos nobis, facientes scilicet secundum quod officium nostrum exigit. Hoc autem nos agentes non in immensum gloriamur, id est non excedimus mensuram nostram exercendo potestatem nostram et commendando nos, Lev. XIX, v. 35: nolite facere iniquum, etc.; sed, gloriamur, secundum mensuram regulae, qua mensus est nobis Deus. Glossa hic exponit de mensura praelationis apostoli, et dicit secundum mensuram, id est secundum mensuratum mihi a Deo populum, cuius ego sum praelatus et regula ad dirigendum. Sed hoc idem potest universalius accipi, ut mensura regulae dicatur quantitas gratiae: et tunc est sensus: sed gloriamur secundum mensuram qua mensus est nobis Deus, id est, secundum quantitatem gratiae, quam dedit nobis Deus. Eph. IV, 7: unicuique data est gratia, et cetera. Quae quidem gratia est nobis regula, ne extollamur, et deviemus a Deo. Qua mensus est nobis Deus, quia quidquid boni facimus in evangelizando et in conversatione vestra et aliorum, totum est ex Deo mihi in vobis et aliis concessum. I Cor. III, v. 6: ego plantavi, Apollo rigavit, et cetera. Mensuram, dico, pertingendi usque ad vos, quia vos estis sub mensura gratiae mihi datae, per quam conversi estis ad Christum et obeditis Evangelio. Hoc est ergo quod proponit, scilicet quod non excedit mensuram suam gloriando se, quod sit eorum praelatus et quod per eum conversi sunt. Et quod ita sit, scilicet quod pertingat usque ad eos, probat consequenter, cum dicit non enim quasi non pertingentes, etc., quasi dicat: vere gloriamur, non enim superextendimus nos in gratia vel gloria, vel in potestate nostra, quasi non simus pertingentes usque ad vos potestate nostra et ministerio. Nam usque ad vos pervenimus in Evangelio Christi, id est, in praedicatione Evangelii Christi. I Cor. IV, 15: in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui, etc.; et supra IX, 1: nonne opus meum vos estis, et cetera. Gal. II, 8: qui operatus est Petro in apostolatum, et cetera. Et ideo concludit dicens: igitur cum glorior de vobis, non glorior in immensum. Unde dicit non in immensum gloriantes, etc., ubi alius fundamentum fidei posuisset. Consequenter cum dicit spem autem habentes, etc., ostendit quod non excedit mensuram suam quantum ad gloriam de futuro. Sciendum est autem, quod praedicator potest habere duplex argumentum gloriae de praedicatione sua. Unum est ut conversi ad praedicationem suam proficiant in melius. Aliud ut per ipsos conversos alii convertantur, quia, ut dicitur Ex. XXXVI, cortina cortinam trahit, etc.; et Apoc. ult.: qui audit, dicat: veni. Nam quando quis videt alios converti, facilius convertitur. Et quantum ad ista duo, apostolus sperat augeri gloriam suam de Corinthiis, primo scilicet de profectu eorum in melius. Et ideo dicit: dico quod nec in immensum gloriamur de conversione vestra per nos causata olim sed adhuc habentes, scilicet sumus, spem magnificari in futuro, id est augeri gloriam nostram, crescentis fidei vestrae in vobis, id est de fide vestra crescente et proficiente in melius per bona opera. I Petr. II, 2: lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, et cetera. Et iterum, secundo, speramus magnificari in conversione aliorum per vos. Et ideo dicit in abundantia, etc., id est in abundantia praedicationis, non solum in vobis, sed etiam in illa loca quae ultra vos sunt. Et hoc secundum regulam nostram, id est, secundum quod iniunctum est nobis a Christo, non solum evangelizare vobis, sed omnibus gentibus. Mc. ult.: euntes in mundum universum, et cetera. Nec tamen sumus habentes spem in aliena regula, id est non speramus gloriari, nec gloriamur in aliqua aliena regula. Quasi dicat: non in illis quae praeparata sunt ab aliis, id est quos alii duxerunt ad fidem sed faciam fructum in illis, in quibus ab aliis non est praedicatum. Rom. XV, 20: praedicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus. Contra est quod Petrus praedicavit Romae antequam praedicaret ibi Paulus. Respondeo. Dicendum est, quod non dicit hoc recusans praedicare ubi alius praedicasset, sed dicit quod intendit praedicare etiam ubi non praedicasset aliquis. Consequenter cum dicit qui autem gloriatur, etc., ostendit quod non excedit mensuram suam quantum ad id in quo gloriatur, dicens: quia si ego glorior in eo, in quo gloriandum est, non excedo. Cum autem gloriandum sit in Deo, qui gloriatur, in domino glorietur, Ier. IX, 24: in hoc glorietur qui gloriatur, et cetera. Potest autem hoc exponi tripliciter. Uno modo, in domino glorietur, ut ly domino, denotet obiectum gloriandi, quasi dicat: ex hoc glorietur quod habet dominum amando et cognoscendo. Ier. IX, 24: in hoc glorietur, et cetera. Alio modo, glorietur in domino, id est secundum Deum; et hoc modo gloriatur qui gloriatur de his quae Dei sunt, et non de malis, sicut ille, de quo dicitur in Ps. LI, 3: quid gloriaris in malitia? Alio modo, in domino glorietur, id est ut gloriam suam reputet se habere a Deo, totum quod cecidit ad gloriam suam referens in Deum. I Cor. IV, 7: quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, et cetera. Et sic accipitur hic cum dicitur qui gloriatur, in domino glorietur, quasi dicat: glorior de praedictis, sed non quasi hoc a me habeam, sed a Deo. Et hoc etiam est mensura vestra, quia totum bonum vestrum habet ortum a nobis. Et vere in domino debemus gloriari, non nobis imputare gloriam nostram, sed Deo. Nam non est probatus, id est comprobatus, a Deo vel hominibus, ille, qui seipsum commendat, Prov. XXVII, 2: laudet te, etc., sed ille quem Deus commendat, id est commendabilem facit bonis operibus et miraculis. Nam Deus est causa totius boni operis per homines facti.


Caput 11
Lectio 1

[87729] Super II Cor., cap. 11 l. 1 Postquam apostolus excusavit se de his quae falso imponebantur sibi a pseudo, hic consequenter, ut confutet eos, scilicet pseudo, et reddat auctoritatem suam honorabilem, commendat se Corinthiis. Circa hoc autem duo facit. Primo rationem suae commendationis assignat; secundo ponit suam commendationem, ibi in quo quis audet, et cetera. Circa primum tria facit. Primo petit ut eius insipientia supportetur; secundo subdit necessitatem suae commendationis, ut non insipiens videatur, ibi aemulor enim vos, etc.; tertio innuit quod dato quod sit insipiens, supportare debent, ibi iterum dico ne quis, et cetera. Circa primum duo facit. Primo praemittit suum desiderium, ut petitio sua facilius exaudiatur; secundo ponit suam petitionem, ibi sed et supportate me. Desiderium autem apostoli est, ut Corinthii sustineant apostolum commendantem se. Et ideo per adverbium optandi incipit dicens utinam sustineretis, et cetera. Circa quod sciendum est, quod praecepta moralia sunt de agendis, quae cum sint particularia et variabilia, non possunt determinari una communi ratione et regula indefinite, sed oportet quandoque praeter regulam communem aliquid facere in aliquo casu emergente. Quando autem hoc modo fit aliquid praeter communem regulam, sapientes, qui causam huius considerant, non turbantur, nec reputant insipienter factum esse. Indiscreti vero et minus sapientes non considerantes ex qua causa hoc ita fiat, turbantur et reputant stulte factum fore; sicut patet, quia praeceptum morale est non occides, aliquando tamen necesse est malos occidere. Et quando hoc fit, sapientes commendant vel non reputant male factum. Stulti autem et haeretici damnant, dicentes hoc esse male factum. Quia ergo communis lex moralis est quod homo non commendet seipsum, secundum quod dicitur Prov. XXVII, 2: laudet te alienus, etc., potest fieri in aliquo casu praeter hanc communem regulam ut homo commendet se, et laudabiliter hoc facit, et tamen indiscreti hoc reputant insipientiam. Unde cum immineret casus quo apostolus deberet se commendare, hortatur eos ad hoc quod istud non reputent ei ad insipientiam, dicens utinam sustineretis, scilicet patienter, modicum insipientiae meae, supportando me. Et dicit modicum, quia si commendaret se sine causa, esset maxima insipientia. Et iterum, si commendaret se ex causa omnino urgente, tunc nihil esset ibi insipientiae. Sed quia commendat se, licet ex causa non tamen omnino urgente, cum alio modo posset confutare pseudo, et quia commendat se multum, videtur ibi esse aliquid insipientiae, et hoc est, quod dicit modicum insipientiae meae. Infra XII, 11: factus sum insipiens, et cetera. Et licet sic sim insipiens, tamen supportate me. Et hoc debent facere, quia subditi debent supportare praelatos, et e converso. Gal. VI, 2: alter alterius onera, et cetera. Eph. IV, v. 2: supportantes invicem in charitate. Necessitatem autem commendationis ostendit, dicens aemulor, et cetera. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit huiusmodi commendationem provenire ex zelo, ut excludat insipientiam; secundo dicit hunc zelum non esse inordinatum, ut vitet indiscretionem, ibi timeo autem, etc.; tertio excludit eorum excusationem, ibi nam si is qui venit, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit zelum, quem habet ad eos, sanctum, quia Dei; secundo ostendit causam huius zeli, quia incumbebat sibi ex officio, ibi despondi vos, et cetera. Est ergo zelus sanctus, quia aemulor vos, id est diligo vos ferventer, Dei aemulatione, id est ad honorem Dei, non meum. Circa quod nota, quod aemulatio, prout est idem quod zelus, non aliud est quam quidam motus animi bonus vel malus, tendentis in statum proximi, et importat fervorem amoris. Et ideo consuevit sic definiri: zelus est amor intensus non patiens consortium in amato. Et si quidem non patiatur consortium in aliquo bono, puta vitii vel alicuius imperfectionis, sed singulariter illud solus vult habere, tunc zelus est bonus et aemulatio bona, de qua dicitur I Cor. XII, 31: aemulamini charismata, et cetera. Gal. IV, 18: aemulamini bonum in bono, et cetera. III Reg. XVII: zelo zelatus, et cetera. Ps. LXVIII, 10: zelus domus tuae, et cetera. Si vero non patiatur consortium in aliqua excellentia vel in aliqua prosperitate mundi, quia aliquis singulariter vult eam sibi, tunc zelus est malus et aemulatio mala. Hoc autem bono zelo, seu aemulatione, aliquando quis aemulatur alios pro se, sicut vir zelatur pro uxore sua, quam sibi soli vult servari. Aliquando vero zelatur aliquis pro alio, sicut eunuchus zelatur uxorem domini sui, ut custodiat eam sibi. Sic apostolus populum suum, quem videbat paratum ad praecipitium, et cum sponso Christo velle prostitui Diabolo, aemulabatur, ne Christus sponsus verus in eis aliquod Diaboli consortium pateretur. Et ideo dicit Dei aemulatione, quasi dicat: non pro me sed Christo, qui est sponsus. Io. IX, 29: qui habet sponsam, sponsus est. III Reg. XIX, 10, 14: zelo zelatus sum pro domino, et cetera. Unde autem apostolo incumbebat huiusmodi aemulatio, ostendit, dicens despondi enim vos, etc., quasi diceret: merito vos aemulor Dei aemulatione, quia ego sum paranymphus huius matrimonii, quod est inter vos et Christum, quia ego despondi vos, id est feci sponsalia, quae sunt per fidem et charitatem. Os. II, 20: sponsabo te mihi, et cetera. Et ideo pertinet ad me custodire vos. Quicumque ergo convertit populum ad fidem et ad iustitiam, despondet eum Christo. Despondi, inquam, non multis, quia quae multis adhaeret, polluitur. Ier. III, 1: tu autem polluta es, et cetera. Sed uni Christo, scilicet viro perfecto virtutis plenitudine. Zach. VI, v. 12: oriens nomen eius. Ier. XXXI, 22: novum faciet dominus super terram, et cetera. Et dicitur Christus vir unus quia singularis, et quantum ad modum conceptionis, et quantum ad modum nascendi, et quantum ad gratiae plenitudinem. Eccle. VII, 29: unum de mille, et cetera. Isti, inquam, viro despondi vos exhibere virginem. Nota quod a plurali ad singulare descendit, dicens desponsavi vos in plurali, et exhibere virginem in singulari, volens ostendere quod ex omnibus fidelibus fit unum corpus et una Ecclesia, quae debet esse virgo in omnibus membris suis, et ideo dicit virginem castam. In omnibus enim accipitur virginitas pro integritate corporis, castitas pro integritate mentis. Nam aliquando aliqua est virgo corpore, quae non est casta mente. Sic Ecclesia exhibet se Christo virginem, quando perseverat in fide, et infra sacramenta absque corruptione alicuius idololatriae et infidelitatis. Ez. XVI, 25: ad omne caput viae aedificasti signum, et cetera. Castam exhibet se quando existens infra sacramenta et in fide Christi, exhibet puritatem corporis et operis. Eph. V, 27: ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam, et cetera. Sed quia Corinthii possent dicere: non necesse est quod custodias nos, et zelus tuus non est rationabilis, quia nos bene servabimus nosmetipsos; ideo consequenter causam huius zeli ostendit, dicens timeo autem, et cetera. Ubi sciendum est quod in Paradiso fuit coniugium Adam et Evae; sed Eva corrupta fuit per serpentem non violenter, sed astute, inquantum promisit falsum et suasit iniquum. Falsum quidem, cum dixit: eritis sicut dii et nequaquam moriemini, cum tamen ex hoc ipsi incurrerint necessitatem mortis; iniquum vero ut transgrederentur et praeterirent mandatum Dei. Et secundum hanc similitudinem apostolus loquens, dicit Ecclesiam esse sicut Evam, quam Diabolus aliquando persecutus est manifeste per tyrannos et potestates, et tunc sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, ut dicitur I Petr. V, 8. Aliquando molestat Ecclesiam latenter per haereticos, qui promittunt veritatem et simulant se bonos, et tunc sicut serpens seducit astutia sua promittendo falsa. Et ideo dicit timeo ne sicut serpens Evam seduxit, a Paradiso eam eiiciens, astutia sua, promittendo falsa, I Tim. II, 14: Adam non est seductus, sed mulier; ita, idest per similes deceptiones haereticorum, corrumpantur sensus vestri. Et dicit sensus vestri, quia sicut in matrimonio carnali cavet sponsus ne coniux corrumpatur carnaliter, ita apostolus in hoc matrimonio spirituali timet ne corrumpantur spiritualiter sensus cordis, I Cor. XV, 33: corrumpunt bonos mores, etc.; vel sensus spirituales, de quibus Sap. I, v. 1: sentite de domino, etc.; I Cor. XIV, v. 20: nolite pueri effici sensibus. Et excidant a simplicitate, quae est in Christo Iesu. Simplex enim est illud quod compositione caret. Pseudo ergo componebant unam sectam ex Iudaismo et Evangelio, mandantes simul cum Evangelio servari legalia. Illi ergo excidunt a simplicitate Christi, qui seducti a pseudo, simul cum Evangelio servant legalia, et hoc timebat apostolus de Corinthiis. Eccli. II, 14: vae peccatori ingredienti terram duabus viis. Et e contra Prov. XI, 3: simplicitas iustorum dirigit eos.


Lectio 2

[87730] Super II Cor., cap. 11 l. 2 Posito zelo quem ad Corinthios habebat apostolus, et ostenso zelum esse rationabilem, hic consequenter removet eorum excusationem. Et circa hoc duo facit. Primo proponit eorum excusationem; secundo vero removet eam, ibi existimo enim me, et cetera. Circa primum sciendum est quod Corinthii possent suspicari quod ideo zelum haberet de eis, quia timeat ne dimittant doctrinam suam propter doctrinam pseudo; unde possent dicere: constat quod minus bona sunt dimittenda propter magis bona; ergo si pseudo meliora doceant, non debes turbari, si acquiescimus eis. Et ideo hanc excusationem ponit, ostendendo quod nihil maius quam apostolus, docent et praedicant. Nam apostolus tria praedicavit eis, et docuit eos. Primo quod essent Christi. Supra IV, 5: non enim praedicavimus nosmetipsos, sed Christum Iesum. Secundo quod haberent spiritum Christi. Rom. VIII, v. 9: si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius. Tertio ut reciperent Evangelium Christi. Rom. I, 16: non enim erubesco Evangelium, et cetera. Si ergo pseudo meliora vobis praedicarent et vos docerent, recte faceretis et excusabiles essetis; sed hoc non faciunt. Et hoc est quod dicit nam et si is qui, etc., quasi dicat: timeo ne pseudo qui venit ad vos non missus, sed ex se, sicut fur et latro. Io. X, 8: quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Ier. XXIII, 21: non mittebam eos, et ipsi currebant. Rom. X, 15: quomodo praedicabunt, nisi, et cetera. Si, inquam, talis praedicator praedicat vobis alium Christum, scilicet excellentiorem quam illum quem nos praedicavimus: quod non potest esse, quia, ut dicitur I Cor. VIII, 6: unus dominus noster Iesus Christus, per quem omnia, et cetera. Et hoc quantum ad primum. Aut alium spiritum, scilicet meliorem, accipitis, scilicet per talem, quam accepistis, scilicet per nos, id est ministerio nostro, quod non potest esse, quia, ut dicitur I Cor. c. XII, 11: haec omnia operatur unus atque idem spiritus, et cetera. Et hoc quantum ad secundum. Aut praedicat vobis aliud Evangelium, id est aliam praedicationem vel doctrinam, quam per nos non recepistis, Gal. I, 6: miror quod sic tam cito transferimini, et cetera. Si, inquam, alia et meliora facerent vobis, recte pateremini, id est faceretis, excusando vos. Et quia non potest eis aliud Evangelium, id est melius tradi, ideo apostolus excommunicat Galatas, si aliud Evangelium recipiant, Gal. I, 9: si quis aliud vobis evangelizaverit, et cetera. Consequenter cum dicit existimo, etc., removet hanc excusationem. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod ipse non minus fecit eis quam alii; secundo quod plus, ibi aut numquid, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quod nihil minus fecit facto quam alii apostoli; secundo innuit quod non defuit ei facultas ad hoc faciendum, ibi nam et si imperitus sermone, etc.; tertio ostendit evidentiam utriusque, ibi in omnibus autem, et cetera. Dicit ergo: recte pateremini vos seduci ab eis, si melius praedicarent vobis, sed hoc non est verum. Enim, id est quia, existimo me nihil minus fecisse, in his, a magnis apostolis, id est quam Petrus et Ioannes, quos isti habebant magnos. Et comparat se magnis apostolis, tum quia Paulus videbatur et reputabatur ab eis minor quam illi, eo quod illi fuerunt cum Iesu, et Paulus non; tum etiam quia pseudo dicebant se missos ab eis, et ideo ostendendo se parem magnis apostolis, istorum errorem removet et pseudo confutat. Et non solum nihil minus fecit, sed plus. I Cor. XV, 10: plus omnibus laboravi. Et ne forte dicerent ei: unde tibi est facultas ad hoc faciendum, cum sis imperitae linguae? Ostendit quod ei facultas affuit ex magnitudine scientiae, dicens: licet sim imperitus sermone, tamen non sum imperitus scientia, II Petr. ult.: sicut et charissimus frater noster Paulus, secundum sapientiam, et cetera. Sed hoc sciendum est, quod pseudo quaerentes gloriam propriam et lucra sectantes, nitebantur attrahere populum per ornata et subtilia et exquisita verba, non attendentes nisi solum aures permulcere. Apostolus vero, quia non quaerebat utilitatem propriam, sed solum dilatationem fidei Christi et profectum eius, ita proponebat verbum fidei, ut omnes possent capere, conformans se conditioni audientium et capacitati. Unde quia isti in principio non erant capaces altae doctrinae, proposuit eis fidem, non in subtilitate sermonis, sed eo modo quo capere possent, scilicet plane et aperte. Et ideo isti dicebant eum esse imperitum sermone. I Cor. I, 17: non in sapientia verbi, et cetera. Et propter hoc dicit apostolus: licet sim imperitus sermone, ut vobis videtur, hoc non fuit ex defectu scientiae, sed propter vos, ex quadam dispensatione, quia tamquam parvulis in Christo lac potum dedi vobis, et cetera. Vel dicendum, ad litteram, quod apostolus fuit balbus, et ex hoc pseudo deridebant eum. Et ideo dicit et si imperitus sermone, id est impeditae linguae, non tamen sum imperitus scientia, Ex. IV, 10: impeditioris et tardioris linguae sum. Quod autem nihil minus fecerim a magnis apostolis, evidenter apparet per ea quae feci vobis. Et ideo dicit in omnibus praedictis, manifestatus sum in vobis, qui experti estis quae per me fiunt. I Cor. IX, 2: signaculum apostolatus mei vos estis in domino. Et infra XII, 12: signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos, et cetera. Consequenter cum dicit aut numquid peccatum, etc., ostendit quod plus fecit quam omnes alii, et hoc quia praedicavit sine sumptibus. Circa hoc duo facit. Primo ponit factum, secundo causam facti assignat, ibi quare? Quia non diligo vos, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit factum quantum ad praeteritum; secundo quantum ad futurum, ibi et in omnibus, et cetera. Factum autem praeteritum ostendit dupliciter. Primo in generali, secundo in speciali, ibi quoniam gratis, et cetera. Dicit ergo: recte dico quod nihil minus feci ab illis, nisi forte hoc reputetis male et minus factum, quia diminui de auctoritate mea, non accipiens sumptus a vobis; sed si hoc esset malum, minus fecissem. Et ideo ostendit quod non est malum. Et hoc est quod dicit aut numquid peccatum feci, id est numquid peccavi, humilians meipsum et diminuens de auctoritate mea? Quasi dicat, non. Eccli. III, 20: quanto maior es, et cetera. I Cor. IX, 19: cum essem liber, et cetera. Matth. VI: qui humiliaverit se, et cetera. Ratio autem humiliationis meae est non propter lucrum proprium, sed propter promotionem vestram. Unde dicit ut vos exaltemini, id est in fide confirmemini. Corinthii autem avari erant, et ideo si a principio accepisset sumptus, forte destitissent a fide. Item, pseudo praedicabant propter quaestum. Ut ergo Corinthii reciperent apostolum et pseudo auferret occasionem quaestus, gratis praedicavit eis sine sumptibus propriis. Hoc autem quod dixerat in generali, manifestat in speciali, ibi quoniam gratis, etc., et facit duo. Primo ostendit quomodo sine sumptibus praedicavit eis in primo adventu ad eos; secundo ostendit quod idem fecit in mora quam apud eos contraxit, ibi et cum essem, et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit, scilicet humiliationem, dicens: in hoc humilians meipsum, quoniam evangelizavi vobis gratis, id est sine sumptu, non autem sine mercede, quia hoc non est laudis. Licet enim omnes possent capere sumptus personae ab eis quibus proponunt verbum Dei, nullus tamen praedicare debet pro mercede et quaestu. Secundo, quia possent dicere isti: unde ergo accepisti sumptus? Respondet quod ab aliis Ecclesiis, dicens Ecclesias alias expoliavi, accipiens ab eis stipendium ad ministerium vestrum. Ex hoc convincit eos quod non possint dicere apostolo quod non liceret ei accipere ab eis. Si enim accipitur ab aliis ad servitium eorum, multo magis liceret ei accipere ab ipsis. Ex hoc etiam apparet quod legatus Papae visitans unam partem legationis, potest accipere stipendia. Et quod dominus Papa, pro necessitate unius patriae, potest accipere subsidium ab aliis partibus mundi. Ratio est, quia Ecclesia est sicut unum corpus. Videmus autem in corpore naturali quod natura, quando deficit virtus in uno membro, subministrat humores et virtutem accipiens ab aliis membris.


Lectio 3

[87731] Super II Cor., cap. 11 l. 3 Ostenso quod quando primo eis praedicavit in ipso adventu, evangelizavit eis gratis, hic ostendit quod nec etiam contrahendo moram apud eos, accepit ab eis sumptus. Et primo hoc ostendit, secundo vero respondet cuidam tacitae quaestioni, ibi nam quod mihi, et cetera. Dicit ergo: non solum quando primo veni ad vos non accepi a vobis sumptus; sed etiam cum essem apud vos diu et etiam egerem, ut ostendat quod non dimisit eis sumptus propter divitias, nulli onerosus fui, aliquid ab aliquo accipiendo. In quo apparet causa quare dimisit: quia Corinthii, propter avaritiam eis innatam, reputabant sibi onus ministrare sumptus. I Cor. IX, 12: non sumus usi hac potestate, sed omnia sustinemus, et cetera. Sed possent isti dicere: unde ergo habuisti necessaria? Et ideo respondet dicens quod ab aliis Ecclesiis. Ideo scilicet nihil accepi, quia illud quod mihi deerat, scilicet a pretio quod lucrabatur nocte laborando manibus suis, apud aquilam et Priscam. Erat enim scenofactoriae artis, per quam lucrabatur sibi necessaria. Act. XX, 34: ad ea quae mihi opus erant, et cetera. Illud ergo quod deerat non dedistis vos, sed suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia, scilicet Philippenses, qui erant valde liberales. Unde de hoc in epistola ad Philippenses commendat eos: Phil. IV, 15: nulla Ecclesia communicavit mihi in ratione dati et accepti, nisi vos. Sed Corinthii erant avari. Consequenter cum dicit et in omnibus sine onere, etc., ostendit quomodo se habebit in hoc ad eos in futurum, dicens, quod etiam sine onere vult se habere ad eos. Et circa hoc duo facit. Primo ponit suam rationem communem; secundo confirmat eam, ibi est veritas Christi, et cetera. Dicit ergo: non solum feci hoc, scilicet quod gratis vobis evangelizavi et nulli onerosus fui, sed etiam in omnibus servabo me vobis sine onere, sicut usque modo servavi, non dure reprehendendo, non severe corrigendo, nec vestra accipiendo. Act. III: argentum et aurum et vestem nullius concupivi. Num. XVI, 15: tu scis quod nec asellum quidem acceperim ab eis, dicit Moyses ad dominum. Samuel dicit, I Reg. c. XII, 3: loquimini de me, si oppressi, et cetera. Et quod ita facturus sit, confirmat ex duobus. Primo ex eo qui loquitur in ipso, scilicet Christo, qui est veritas, a qua non potest esse falsum. Et ideo dicit est veritas Christi in me, etc., quasi dicat: hoc quod dixi verum est, quia veritas Christi loquitur in me, et cetera. Hoc infra ultimo: an experimentum quaeritis eius qui in me, et cetera. Vel hoc potest accipi per modum iurantis. Quasi dicat: Deus, qui est veritas et est in me scrutans corda, sit mihi testis, quod ita servabo me. Rom. I, 9: testis est mihi Deus, et cetera. Secundo, ex eo quod non intendit minuere gloriam suam, sed augere. Apostolus enim attribuebat sibi apud Christum ad magnam gloriam quod ipse solus, inter apostolos, sine sumptu praedicabat Corinthiis. Et ideo dicit: ideo servabo me sine onere, quoniam non infringetur, id est non minuetur, in me haec gloria, quod scilicet gratis praedico vobis, et quod a licitis abstineo, propter salutem vestram: quae quidem est gloria Christi, quia ipse glorificatur per hoc in me; vel quia ego hanc gloriam habeo specialiter apud Christum. Quae quidem refringeretur in regionibus Achaiae, ubi Corinthus erat metropolis, si recepisset ab eis, quia avari erant. Habitabant enim in maritimis, et erant intenti mercationibus, et tales consueverunt esse avari. I Cor. IX, 15: bonum est mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. Consequenter cum dicit quare? Quia non, etc., ponit causam quare non accepit sumptus ab eis. Et circa hoc duo facit. Primo excludit falsam causam; secundo astruit veram, ibi quod autem facio, et cetera. Circa primum sciendum est, quod pseudo imponebant apostolo, quod ideo non recipiebat a Corinthiis sumptus, quia non diligebat eos, et quia non intendebat eis benefacere et servire. Dicit ergo quare, scilicet hoc facio, quia non diligo vos, id est pro odio quod habeo ad vos, sicut dicunt pseudo? Deus scit quod diligo vos, et quod non pro odio hoc facio. Io. ult.: domine, tu scis, quia amo te. Sic ergo, exclusa causa falsa, sequitur vera, ibi quod autem facio, et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo ponit veram causam; secundo rationem huius assignat, ibi nam eiusmodi pseudo, et cetera. Circa primum sciendum est, quod pseudo, ut dictum est, quaerebant lucra et gloriam propriam. Et ideo, ut in reverentia haberentur, nitebantur exterius sequi vestigia apostoli, vel etiam, si potuissent, excellere ipsum. Dicit ergo apostolus: si ergo volunt me imitari, in hoc imitentur, ut nihil accipiant. Et quia sciebat quod pseudo praedicabant ut acciperent, et, per consequens, quod non praedicarent si deficeret eis lucrum, dicit quod facio, ideo facio et faciam hoc, non propter odium, sed ut amputem occasionem eorum, scilicet pseudo, qui volunt, supple meo exemplo, habere occasionem accipiendi vestra. Sciebat enim, secundum Ambrosium, quod si non acciperent, non diu praedicarent. E contrario dicitur Prov. VI: da occasionem sapienti, et cetera. Et hoc, ut tales inveniantur, scilicet pseudo, sicut et nos, scilicet non accipientes pecunias, sicut et nos non accipimus. In quo quidem ipsi gloriantur, scilicet quod imitantur nos, et ego nolo, si perfecte volunt nos imitari, quod accipiant. I Cor. VII, 7: volo omnes homines esse sicut me, scilicet non accipientes. Ut in quo, et cetera. Hoc legitur tripliciter. Uno modo sic: ut inveniantur tales, supple sicut et nos, non accipiendo sicut et nos non accipimus, et, per consequens, a praedicatione cessando. In quo, scilicet esse tales, sicut et nos gloriantur; contendebant enim esse similes veris apostolis. Secundo modo sic: ut in eo in quo gloriantur, scilicet accipiendo, quia hoc solum quaerebant, inveniantur sicut et nos, id est similes nobis, cessando scilicet et desistendo ab acceptione, ut nobis assimilentur. Tertio modo sic: ut in eo in quo gloriantur, scilicet in non accipiendo, dicunt enim se nihil accipere, inveniantur sicut et nos, id est non meliores nobis, ne scilicet possint se in hoc nobis praeferre. Nam eiusmodi, hoc continuatur tripliciter. Primo modo sic: ita gloriantur et contendunt, non sicut nos, nam eiusmodi, et cetera. Secundo modo sic: et vere desistant accipere, ut nobis assimilentur, nam eiusmodi, et cetera. Tertio modo sic: ita in non accipiendo gloriantur, ut nobis similes videantur. Posita autem vera causa, probat eam consequenter, dicens nam eiusmodi, etc., ostendens quomodo student assimilari apostolos. Et circa hoc tria facit. Primo ponit causam; secundo probat eam, ibi sed non mirum; tertio consequenter ostendit differentiam pseudo ad veros apostolos, ibi quorum finis, et cetera. Dicit ergo: recte dico, quod hoc facio, ut amputem eis occasionem accipiendi. Nam eiusmodi pseudo-apostoli sunt operarii, scilicet falsi. Phil. III, 2: videte canes, videte malos operarios, et cetera. Subdoli, id est, callidi et vulpini, sub specie religionis decipientes. Ez. XIII, 4: quasi vulpes in desertis, et cetera. Cant. II, 15: capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas, et cetera. Matth. VII, 15: veniunt ad vos in vestimentis ovium, et cetera. Et hoc est quod dicit transfigurantes se in apostolos Christi, id est exterius portantes signa bonorum apostolorum. II Tim. III, 5: habentes quidem speciem pietatis, et cetera. Et hoc probat, quia sicut veri apostoli mittuntur a Deo et informantur ab ipso, sic Satanas transformat se in Angelum lucis, qui est dux et incentor eorum, ostendens se esse vel Angelum Dei, vel aliquando Christum. Non est ergo mirum neque magnum si ministri eius, scilicet pseudo, transformant se in ministros iustitiae, id est simulant se esse iustos. Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et minister eius, et cetera. Notandum autem est, quod Satanas transfigurat se aliquando visibiliter, sicut beato Martino, ut deciperet eum, et hoc modo multos decepit. Sed ad hoc valet et necessaria est discretio spirituum, quam specialiter Deus contulit beato Antonio. In hoc tamen potest cognosci, quod Satanas sit, quia bonus Angelus in principio hortatur ad bona, et perseverat in eis, sed malus in principio quidem praetendit bona, sed postmodum volens explere desiderium suum, et quod intendit, scilicet decipere, inducit et instigat ad mala. I Io. IV, 1: omni spiritui nolite credere, et cetera. Et ideo Iosue cum videret Angelum in campo suo, dixit Iudic. V: noster es an adversariorum? Aliud etiam signum est, quod bonus Angelus etsi terreat in principio, tamen statim consolatur, et confortat, sicut Zachariam, Lc. I, v. 13: ne timeas, Zacharia. Et ad beatam virginem dixit: ne timeas, Maria, et cetera. Malus autem Angelus stupefacit et desolatum dimittit. Et hoc ideo, ut stupefactum facilius decipiat et persuadeat sibi. Aliquando autem transfigurat se invisibiliter, et hoc quando ea, quae in se mala sunt, facit apparere bona, pervertendo sensus hominis et inflammando concupiscentiam. Prov. c. XVI, 25: est via quae videtur homini recta, et cetera. Sic decepit monachum quemdam, qui cum proposuisset in animo suo numquam exire cellam, suggessit ei Diabolus, quod bonum esset quod exiret ad Ecclesiam et reciperet corpus Christi. Cui suggestioni consentiens, propositum mutavit vadens ad Ecclesiam. Postmodum cognoscens eum fuisse Diabolum, gloriatus est monachus quod non deceperat eum, quia ad bonum iverat, et tamen iam removit eum a proposito continue standi in cella. Postmodum vero iterum suggessit ei, quod pater suus esset mortuus, et dimiserat sibi multas divitias distribuendas inter pauperes, quod iret ad civitatem, ad quam cum iret, numquam rediit ad cellam, et mortuus est in peccato. Unde valde difficile est, quod homo caveat sibi, et ideo recurrendum est ad adiutorium divinum. Iob XLI, 4: quis revelabit faciem indumenti eius, etc., quasi dicat: nullus nisi Deus. Consequenter ponit ministrorum, et malorum et bonorum differentiam, quae consistit in hoc, quod finis illorum, scilicet ministrorum Christi, et Satanae, erit secundum opera eorum. Nam finis bonorum erit bonus, et malorum erit malus, et boni inducuntur ad bonum, et mali ad malum. Phil. c. III, 19: quorum finis interitus, et cetera. Item boni recipient bona, et mali mala. Supra V, v. 10: omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi.


Lectio 4

[87732] Super II Cor., cap. 11 l. 4 Supra apostolus induxit Corinthios, ut patienter sustinerent suam commendationem, ostendens, quod hoc faciebat ex zelo quem habebat ad eos, et quia zelus ille erat rationabilis et ordinatus, hic autem consequenter ponit aliam rationem, per quam ostendit, quod dato, quod insipienter ageret, nihilominus tamen deberent eum supportare. Unde in ista ratione procedit ex suppositione stultitiae. In hac autem parte duo facit. Primo enim proponit suam petitionem; secundo rationem dictorum assignat, ibi quod loquor, et cetera. In petitione sua duo facit. Primo enim petit, quod non reputent eum insipientem, quod pertinet ad praemissam rationem. Et ideo dicit iterum dico, quod ex quo zelus meus est rationabilis, et ego rationabiliter commendo me, ne quis, scilicet vestrum, me reputet insipientem. Secundo petit, quod dato, quod insipienter agat, tamen supportent eum, et hoc pertinet ad rationem hanc. Et ideo dicit alioquin, id est si non rationabiliter commendo me, et penitus velitis me ex hoc insipientem reputare, tamen accipite, id est supportate, me velut insipientem. Et dicit, velut, quia licet ipsi reputent eum insipientem in hoc, tamen in rei veritate non est insipiens. Accipite me, inquam, velut insipientem, ut et ego modicum quid glorier. Et dicit modicum, quia infra commendabit se de gloria, quae est secundum carnem, quae valde modica est. Iob XXV, 6: homo putredo et filius hominis vermis. Eccli. X, 9: quid superbis, terra et cinis? Rationem autem dictorum assignat, dicens quod loquor, et cetera. Dixerat autem tria. Primo quia supponit insipienter commendasse se ipsum; secundo quod vult gloriari; tertio quod sustineant eum. Et horum trium rationem assignat. Et primo de hoc, quod supposuit insipienter commendare se; secundo quare vult gloriari, ibi quoniam multi gloriantur, etc.; tertio quod debeant eum supportare, ibi libenter enim suffertis, et cetera. Dicit ergo primo: ratio quare debetis insipientem accipere me est, quia illud quod loquor in hac substantia gloriae, id est commendatione carnis, quae a quibusdam appetitur, ac si per eam debeant subsistere, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia. Et dicit ex hypothesi, sicut illud quod supra dixit: velut insipientem. Unde ibi posuit velut, hic ponit quasi. Ac si diceret: si non rationabiliter commendarem me, tunc illud quod loquor, in commendatione mea, non est secundum Deum, id est, secundum rationem divinae sapientiae. Et tunc merito acciperetis me non secundum Deum loqui, sed insipienter. Supra X, 18: non enim, qui seipsum commendat, ille probatus est, et cetera. Prov. XXVII, 2: laudet te alienus, et cetera. Rationem autem suae commendationis et gloriae ostendit, subdens quoniam multi gloriantur, et cetera. Ubi sciendum est, quod pseudo, quia ex Iudaeis erant, gloriabantur secundum carnem, dicentes se esse filios Abrahae et ex hoc volebant haberi in reverentia a Corinthiis et auctoritate. Dicit ergo apostolus: dato, quod sit insipientia, quod glorier secundum carnem, tamen quoniam multi, scilicet pseudo, gloriantur secundum carnem, et ego etiam gloriabor secundum carnem, Prov. XXVI, 5: responde stulto secundum stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur. Sed contra est quia Seneca dicit summa malorum est, quod ad exemplum vivitur malorum. Et Ex. XXIII, 2: non sequaris turbam ad faciendum malum. Non ergo apostolus debet gloriari secundum carnem, eo quod pseudo gloriantur. Respondeo. Dicendum est, quod licet sit eadem materia gloriationis, non tamen est eadem intentio et idem finis, quia pseudo commendabant se propter gloriam propriam, et ut ipsi haberentur in auctoritate, et possent lucrari; apostolus autem gloriabatur, ut verbum Dei, per eum praedicatum, esset maioris auctoritatis et ponderis, et fructum faceret Christo. Rationem autem quare debeant eum supportare, subdit, dicens libenter enim suffertis, etc., et primo ponit rationem hanc, quod scilicet debeant eum supportare. Possent enim dicere: quare debemus te supportare, si es insipiens? Et dicit apostolus, quod ideo, quia cum vos ipsi sitis sapientes in oculis vestris et in vestra reputatione, libenter suffertis, id est estis consueti supportare, insipientes, pseudo scilicet. Secundo ostendit in quo supportent insipientes. Et ponit quinque gravia quae sustinebant a pseudo: primum est iugum servitutis. Et quantum ad hoc dicit sustinetis enim si quis, id est aliquis pseudo, redigit vos in servitutem, quasi dicat: per Christum liberati fuistis a servitute legis, quae est in timore, et reducti estis in libertatem filiorum Dei, quae est in charitate. Gal. IV, 31: non sumus ancillae filii, sed liberae. Et tamen vos sustinetis pseudo, qui ex huiusmodi libertate redigunt vos in servitutem legis, quia cogunt vos servare legalia. Gal. V, 1: nolite iugo servitutis, et cetera. Multo ergo magis debetis sustinere me, qui volo vos praeservare in libertate Christi, quam pseudo, qui volunt vos reducere in servitutem legis. Secundum est grave valde, scilicet quod pseudo vivunt de bonis vestris laute, nos vero non. Supra VIII, 13: non ut aliis sit remissio, et cetera. Et ideo dicit si quis devorat, Matth. c. XXIII, 14: vae qui comeditis domos viduarum, et cetera. Tertium grave est depraedatio et expoliatio, quia isti ad litteram blandis verbis et praetextu pietatis accipiebant eis omnia, et quantum ad hoc dicit si quis accipit, id est blande decipit, subtrahendo vestra. Rom. c. XVI, 18: per blandos sermones seducunt corda insipientium. Quartum grave est nimia iactantia super eos cum Corinthiorum contemptu. Ideo dicit si quis extollitur, iactando se importune. Eccli. c. VI, 2: non te extollas in cogitatione, et cetera. Quintum grave est illatio opprobriorum. Nam pseudo non solum tam gravia eis inferebant, sed super hoc addebant improperia, dicentes eis iniurias, et maxime de ignobilitate. Nam quia ipsi erant Iudaei, et cultores unius Dei, dicebant se nobiles esse, et Corinthios ignobiles, quia non erant de semine Abrahae, nec circumcisi, et quod de idololatris. Et quantum ad hoc dicit si quis in faciem vos caedit, id est coram vobis infert contumelias et dicit iniurias. Et huiusmodi iniuriae sunt secundum ignobilitatem, quam vobis obiiciunt, vel ignominiam quam inferunt. Et tamen illos sustinetis, et nos non, quasi nos fuerimus infirmi in hac parte gloriae, quam attribuistis eis, praeferendo eos nobis, praesertim cum pseudo dicant, quod ideo nos non dicimus nec facimus vobis ista, quia nos sumus infirmi in hac parte, id est quia sumus ignobiles. I Cor. c. IV, 10: nos infirmi, vos fortes; vos nobiles, nos autem ignobiles.


Lectio 5

[87733] Super II Cor., cap. 11 l. 5 Positis rationibus suae commendationis et causis quare supportandus est, hic consequenter incipit se commendare. Et circa hoc duo facit. Primo enim adaequat se pseudo et aliis, qui commendabant se; secundo praefert se eis, ibi ut minus sapiens, et cetera. Adaequat autem se apostolus eis in gloria. Est autem gloria duplex. Una secundum carnem, quae modica est et contemnenda. Unde ipse dicit Phil. III, 7: sed quae mihi fuerunt lucra, arbitratus, et cetera. Alia est secundum Christum, quia magna gloria est sequi dominum, Eccli. XXIII, 38. Et haec est quaerenda. Gal. ult. 14: mihi absit gloriari nisi in cruce, et cetera. Et ideo apostolus adaequat se eis quantum ad utramque gloriam. Et primo quantum ad primam; secundo quantum ad secundam, ibi ministri Christi, et cetera. Et, primo, adaequat se eis in generali, dicens: recipiatis me insipientem, si tamen insipientia est. Ex hypothesi enim loquor, quia si quis ausus est praesumere de se, et commendare se, et ego possum bene audere et commendare me in eodem, in quo ipse commendat se, quia non subest eis maior causa suae commendationis, quam mihi. Et hoc dico in insipientia, id est dico, quod insipienter agam, cum tamen ipse sapienter ageret, cum hoc non faceret pro sui iactantia sed ut pseudo humiliaret. Supra eodem: existimo me non minus fecisse a magnis apostolis, et cetera. Secundo cum dicit Hebraei sunt, etc., adaequat se eis in speciali, ostendens per singula se parem eis esse in quibus pseudo gloriabantur. Commendatio autem istorum et gloria erat de tribus. Primo de natione et lingua, quia dicebant se Hebraeos; secundo de genere, quia dicebant se esse de genere Israel; tertio de promissione, quia dicebant se esse participes promissionis Abrahae, cum essent de semine eius. Et quantum ad haec tria adaequat se eis. Primo quantum ad nationem et linguam, dicens Hebraei sunt, et ego, scilicet lingua et natione, quasi dicat: ita sicut et illi. Et notandum est, quod, secundum quod quidam dicunt, Hebraei dicuntur ab Abraham, quia ante eum de facili non invenitur illud nomen. Potest tamen dici et forte melius, quod dicuntur a quodam Heber, de quo habetur Gen. cap. XI, 14: vixit sale triginta annis, et genuit Heber. Et sequitur: vixit Heber triginta tribus annis, et genuit Phaleg. Et tempore eius fuerunt divisae linguae, et lingua Hebraeorum remansit in familia sua. Secundo adaequat se eis quantum ad genus, dicens Israelitae sunt, et ego, scilicet secundum ritus. Tertio quantum ad tertium, dicens semen Abrahae sunt, et ego. Et de istis tribus dicitur Phil. III, 4 s.: si quis alius sibi confidere videtur, ego magis circumcisus octavo die quantum ad tertium, ex genere Israel de tribu Beniamin quantum ad secundum, Hebraeus, ex Hebraeis quantum ad primum. Rom. XI, 1: nam ego Israelita sum ex semine Abrahae, et cetera. Sic ergo patet, quod non sum minor eis quantum ad gloriam, quae est secundum carnem; sed nec etiam quantum ad gloriam, quae est secundum Christum, quia ministri Christi sunt, id est dicunt se sic, ut decipiant vos, et ego sum minister Christi. I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et cetera. Supra III, 6: qui et nos idoneos fecit, et cetera. Consequenter cum dicit ut minus sapiens, etc., praefert se omnibus apostolis et pseudo. Et primo quantum ad mala perpessa, secundo quantum ad beneficia recepta, et hoc cap. XII, ibi si gloriari oportet, et cetera. Circa primum duo facit. Primo praefert se quantum ad mala, quae pertulit; secundo quantum ad modum quo mala vitavit, ibi Damasci praepositus. Circa primum tria facit. Primo proponit se aliis praeferendum; secundo ostendit in quo sit praeferendus, ibi quia in laboribus, etc.; tertio confirmat quaedam dictorum, ibi si gloriari oportet, et cetera. Dicit ergo: si videor insipiens vobis, quia commendo me et adaequo me aliis, quanto magis videbor vobis minus sapiens, si praeferam me eis? Et ideo dicit: non solum sum minister Christi sicut et illi, sed ut minus sapiens, secundum vestrum iudicium, dico quod ego sum plus minister Christi quam illi, et quantum ad hoc dicit se praeferendum esse. Rom. XI, 13: ministerium meum honorificabo, praeponendo scilicet illud ministerio aliorum. In quo autem sit praeferendus ostendit, dicens quia in laboribus, etc., quasi dicat: in hoc plus ego, quia sum magis ostensus minister Christi. In hoc, primo, quantum ad mala illata, secundo quantum ad mala sponte assumpta, ibi in itineribus saepe. Mala autem illata primo ponit in generali, dicens: plus ego sum, scilicet ostensus minister, in laboribus plurimis quam illi, etsi aliquos labores pertulerint. I Cor. XV, v. 10: abundantius omnibus illis laboravi. Secundo enumerat ista mala in speciali, et hoc, primo, quantum ad carceris squalores, quia in carceribus abundantius, scilicet quam illi. Act. XVI, 23: cum multas plagas illis intulissent, scilicet Paulo et sociis, miserunt in carcerem. Secundo quantum ad flagellorum dolores, quia in plagis, scilicet ostensus sum, supra modum aliorum, scilicet modum humanae virtutis, vel supra modum humanae consuetudinis. Supra XI, 23: in plagis, in carceribus, et cetera. Sed contra I Cor. X, 13: fidelis Deus, qui non permittet vos tentari supra id, et cetera. Non ergo supra modum humanae virtutis. Respondeo. Dicendum est, quod Deus non permittit nos tentari sine adiutorio gratiae divinae. Et ideo dicebat apostolus I Cor. XV, v. 10: non autem ego, sed gratia Dei mecum. Et quantum ad mortis terrorem; unde dicit in mortibus frequenter, id est in periculis et terroribus mortis. Unde dicebat ipse Rom. VIII, 36: mortificamur tota die. I Cor. c. XV, 31: quotidie morior propter gloriam vestram. Sed consequenter, cum dicit a Iudaeis quinquies, etc., manifestat duo ultima pericula, quae perpessus est. Et primo periculum plagarum, secundo periculum mortis. Plagarum autem periculum manifestat per ipsa perpessa a suis, scilicet Iudaeis. Et ideo dicit a Iudaeis quinquies, et cetera. Notandum est autem, sicut dicitur Deut. c. XXV, 2 s., pro mensura delicti erit plagarum modus. Ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant, et cetera. Ex quo habetur quod homines pro minoribus peccatis debent flagellari, ita tamen, quod flagellatus non reciperet ultra quadraginta plagas. Iudaei autem, ut viderentur misericordes, semper faciebant citra mandatum legis, dantes pauciores quam quadraginta, secundum quod eis videbatur. Quia ergo odio habebant Paulum, quando flagellabant eum, dimittebant sibi de numero praedicto quantominus poterant, scilicet unam tantum minus, dantes sibi trigintanovem. Et hoc est, quod quinque vicibus accepit, id est recepit quadraginta plagas, minus una, plaga, id est trigintanovem. Secundo manifestat pericula perpessa ab extraneis, scilicet a gentibus, dicens ter virgis caesus sum. Act. XVI, 22: magistratus, scissis eorum tunicis, iussit eos virgis caedi. Item XXII, 24: iussit eum tribunus duci in castra, et flagellis caedi, et torqueri eum, et cetera. Pericula vero mortis illata, et primo pericula mortis illata ab hominibus ostendit, dicens semel lapidatus sum. Hoc fuit in civitate Licaoniae, ibi obrutus lapidibus fuit quasi mortuus. Act. XIV, 18: lapidantes Paulum eiecerunt eum extra civitatem, credentes eum mortuum. Secundo pericula mortis illata a periculis naturae, et haec sunt specialiter maris, et aggravat ea, primo, ex numero, quia ter naufragium feci, id est pertuli; secundo ex continuitate, quia nocte et die in profundo maris fui, quod est gravius; quia ad litteram dicit, quod cum pluries passus sit naufragium, tamen semel stetit sub aqua per diem et noctem, divina eum virtute protegente. Unde poterat dicere illud Ionae II, 4: et proiicite me in profundum, et cetera. Enumeratis autem malis illatis, enumerat consequenter etiam mala assumpta, cum dicit in itineribus. Et primo exteriora, secundo interiora, ibi praeter illa quae extrinsecus, et cetera. Mala exteriora exprimit, et primo quantum ad mala, quae contingunt in itineribus; secundo quantum ad ea quae eveniunt in domibus. Quantum ad primum, primo, ponit multiplicitatem itinerum, dicens in itineribus saepe, scilicet ostensus sum minister Christi, sustinendo multa dura et gravia patienter. Rom. XV, 19: ab Ierusalem usque in Illyricum, et cetera. Et cum hoc multas alias vias fecit, et Romam, et Hispaniam vadens. Psalmo XVI, 4: propter verba labiorum tuorum, et cetera. Secundo enumerat periculum itinerum. Et primo praemittit minora, secundo subdit gravius periculum, quod in falsis fratribus. Praemittit autem tria, secundum quae multa pericula passus est. Primo pericula secundum causas. Et hoc, vel ex causa naturali, et ideo dicit periculis fluminum. Naturaliter enim flumina hyeme excrescunt, et sunt rapida et valde periculosa, et cetera. Vel ex malitia violenta, et quantum ad hoc dicit periculis latronum, quos excitabat ei Diabolus, ut vel vestes ei auferrent. Iob XIX, 2: simul venerunt latrones, et cetera. Secundo enumerat pericula metum inferentia, et hoc vel ex suis, unde dicit periculis ex genere, id est, a Iudaeis procuratis; vel ab extraneis, et ideo dicit periculis ex gentibus, propter unius Dei praedicationem, qui eum capere volebant; et sic in suis et in aliis non habebat requiem. Ier. XV, 10: ut quid me genuisti, mater mea, virum doloris? et cetera. Tertio enumerat pericula quantum ad loca, et hoc, vel quantum ad civitates, unde dicit periculis in civitate, id est, in commotionibus civitatum contra me sicut fuit Ephesi et apud Corinthum, ut patet Act. XVIII, 12 et XIX, 23; vel quantum ad solitudines, et quantum ad hoc dicit periculis in solitudine, quae erant vel a bestiis malis, sicut quando vipera momordit manum suam, Act. ult., quando congregavit sarmenta, vel ex penuria ciborum. Vel quantum ad maria, et ideo dicit periculis in mari, non ex mari, sicut supra, sed in mari, ut pericula quae proveniunt ex praedonibus et piratis. Eccli. XLIII, 26: qui navigant mare, et cetera. Sed gravius periculum subdit, dicens periculis in falsis fratribus, id est in falsis Christianis et haereticis, et in pseudo. Ier. c. IX, 4: unusquisque a fratre suo se custodiat.


Lectio 6

[87734] Super II Cor., cap. 11 l. 6 Hic consequenter enumerat mala sponte assumpta, quae sustinentur in domibus. Et enumerat tria mala opposita tribus bonis, quae sunt necessaria ad vitam domesticam. Primum bonum est requies somni, secundum est sustentatio cibi, tertium est fomentum vestis. Requiei ergo somni, opponit laborem et vigilias. Quantum ad laborem dicit in labore, scilicet manuum. Act. XX, 34: ad ea quae mihi opus erant, et cetera. Et ideo dicit supra VI, v. 5: in laboribus, quia, ad litteram, ut dictum est supra, manu sua victum quaerebat. Et II Thess. III, 8: nocte et die laborantes, et cetera. Quantum ad laboris defectum dicit aerumna, quae est defectus et languor consequens ex labore, vel ex morbo naturali. Ps. c. XXXI, 4: conversus sum in aerumna, et cetera. Quantum vero ad vigilias dicit in vigiliis multis, vel in vacando praedicationibus de nocte, vel operi manuali. Act. XX, 7 dicitur quod protraxit sermonem usque ad mediam noctem. Sustentationi vero cibi opponit duplicem subtractionem cibi, unam quae est ex necessitate; unde dicit in fame et siti, quia scilicet, ad litteram, deficiebat sibi aliquando cibus et potus. I Cor. IV, 11: usque in hanc horam, et cetera. Aliam quae est ex voluntate, unde dicit in ieiuniis multis, scilicet voluntarie assumptis, et propter exemplum bonum et propter macerationem carnis. I Cor. IX, 27: castigo corpus meum, et cetera. Sed contra, Matth. VI, 33: haec omnia adiicientur vobis, scilicet temporalia. Quare ergo in fame et siti? Respondeo. Dicendum est quod quando expedit, adiiciuntur nobis, scilicet temporalia, et propter utilitatem nostram, sed aliquando expedit carere eis. Fomento vero vestis opponit duo, unum ex parte naturae, unde dicit in frigore, aliud ex parte inopiae, unde dicit et nuditate, scilicet ostensus sum, scilicet minister Christi. I Cor. IV, 11: nudi et instabiles, etc. supra VI, 4: in necessitatibus, et cetera. Consequenter cum dicit praeter illa, etc., enumerat mala assumpta interiora, quae causantur ex sollicitudine cordis pro pseudo. Bonus autem praelatus dupliciter affligitur pro subditis. Et primo sollicitudine conservationis subditorum, secundo pro defectu ipsorum. Et istam duplicem afflictionem passus est apostolus. Primam cum dicit praeter illa, quae extrinsecus, etc., quasi dicat: praeter omnia quae exterius patior et passus sum, angit me gravius interior afflictio, scilicet sollicitudo subditorum. Et ideo dicit instantia omnium Ecclesiarum magna est et multum gravat, quia multum sollicitat. Lc. X, 41: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, et cetera. Rom. XII, 8: qui praeest in sollicitudine. Secundam afflictionem passus est pro defectu subditorum, et hoc dupliciter, scilicet pro defectu spiritualium; unde dicit quis infirmatur, scilicet in fide et bono, et ego non infirmor? In corde dolens de eo, sicut de me. I Cor. IX, 22: factus sum infirmis infirmus, et cetera. Ier. IX, 1: quis dabit capiti meo aquam, et cetera. Item pro defectu corporalium; unde dicit quis scandalizatur, malo poenae, id est quis patitur tribulationes, et ego non uror? Igne compassionis. Iste est ignis, quem dominus venit mittere in terram, Lc. XII, 49. Et attende, quod congrue utitur hoc verbo uror, quia compassio procedit ex amore Dei et proximi, qui est ignis consumens, dum movet ad sublevandas miserias proximorum, et purgat ex affectu compassionis, et per quem nobis peccata relaxantur: charitas autem illius compassionis operit multitudinem peccatorum. Vel, aliter, aliquando enim labitur homo in peccatum ex seipso, et tunc infirmatur; aliquando autem ex malo exemplo aliorum, et tunc scandalizatur. Lc. XVII, 1 et Matth. c. XVIII, 7: vae homini illi per quem scandalum venit, et cetera. Deinde cum dicit si gloriari oportet, etc., confirmat quaedam dictorum superius. Vel dic quod supra loquitur quantum ad mala, quae pertulit commendabiliter, hic autem quantum ad mala, quae vitavit prudenter. Sed quia vitare pericula, quae surgunt propter fidem, videtur pertinere ad infirmitatem, ideo primo praemittit, quod in illis, quae infirmitatis sunt, vult gloriari; secundo proponit iuramentum ad confirmationem dicendorum, ibi Deus et pater, etc.; tertio ostendit modum vitandi, ibi Damasci, et cetera. Proponit ergo primo de quibus gloriatur, si debet gloriari, dicens si, pro quia, oportet gloriari, quae sunt infirmitatis meae gloriabor; quasi dicat: alii gloriantur in genere et in aliis mundanis rebus. Phil. c. III, 19: gloria in confusione, et cetera. Et ego etiam coactus gloriatus sum in eis. Tamen si gloriari oportet, gloriabor in infirmitatibus meis. Infra XII, 9: libenter gloriabor in infirmitatibus meis, et cetera. Secundo subdit, quod non mentitur invocans testimonium divinum per modum iuramenti, ut credatur sibi, dicens Deus et pater, et cetera. Ubi tria ponit: unum per quod inducit ad amorem, unde dicit, Deus, Ier. X, 7: quis non timebit te, et cetera. Aliud per quod excitavit ad amorem, unde dicit: pater, Iac. I, 17: omne datum optimum, etc.; Mal. I, 6: si ego pater, ubi est amor meus? Vel, secundum aliam litteram, honor meus. Tertium per quod movet ad reverentiam et laudem; unde dicit qui est benedictus Deus in saecula, supra I, 3: benedictus Deus et pater, et cetera. Iste ergo tam reverendus, tam diligendus, tam timendus scit, quod non mentior, scilicet in his quae dixi et dicturus sum. Supra c. I, 18: non enim est apud nos est, et non, et cetera. Consequenter cum dicit Damasci praepositus, etc., ostendit quanta mala vitavit, et hoc in quodam particulari periculo. Ubi sciendum est, quod apostolus primo coepit praedicare Christum in Damasco, ubi dum pergeret Christianos capere, prostratus est et ad fidem conversus. Et ideo Iudaei ad praepositum illius civitatis, qui erat ibi pro Aretha rege, confugerunt, ut Paulum caperent et occiderent. Et ideo ille faciebat custodiri nocte et die portas civitatis, ut dicitur Act. IX, v. 24. Christiani autem, qui erant ibi, volentes servare Paulum, eum submiserunt in sporta per murum, et sic evasit. Hunc ergo modum evadendi tangit apostolus, dicens: vere non mentior de hoc quod dico etiam modo, nam Damasci praepositus, qui sub Aretha rege, genti Damascenorum praeerat, custodiri faciebat, inductus a Iudaeis, civitatem Damascenorum, ad hoc scilicet ut me comprehenderet, et comprehensum assignaret Iudaeis, ne amplius praedicarem; sed ego per fenestram submissus sum per murum, et sic effugi manus eius, scilicet praepositi. Et hoc fuit de mandato domini dicentis Matth. X, 23: si vos persecuti fuerint, et cetera. Sic Michol David deposuit per fenestram, ne caperetur a Saule, I Reg. c. XIX, 2. Sic Rahab exploratores demisit cum fune per fenestram, Ios. II, 15. Sed hic obiicitur contra apostolum, primo, quia videtur quod non fuerit sufficienter confisus in domino, sed fugit. Respondeo. Dicendum est, quod quamdiu adest humanum auxilium, homo non debet confugere ad auxilium divinum, quia hoc esset tentare Deum, sed debet illo uti auxilio quantum potest. Apostolo autem nondum deerat humanum auxilium. Secundo obiicitur, quia Io. X, 12 dicitur: mercenarius autem et qui non est pastor, videt lupum venientem, et fugit. Unde videtur quod non fuerit bonus pastor. Respondeo. Dicendum est, quod aliquando quaeritur persona praelati tantum, aliquando cum praelato totus populus. Quando ergo quaeritur praelatus solus, tunc debet committere curam alteri, et absentare se. Et sic fecit hic Paulus. Et ideo dicit Glossa quod licet fugeret, tamen fuit ei cura de ovibus, bono pastori in caelo sedenti eas commendando, et utilitati eorum se, per fugam, praeservando. Quando vero quaeritur totus grex, tunc debet praeponere utilitatem et salutem gregis saluti corporis sui. Nota autem, quod est quaedam fuga humilitatis, quando quis fugit honores, sicut Christus fugit Io. VI, 15, cum vidisset quod vellent eum eligere in regem. Sic Saul cum electus fuit in regem, abscondit se domi, I Reg. X, 22. Quaedam vero fuga est cautelae, quando scilicet fugit pericula, ut praeservetur ad maiora. Sic Helias fugit propter Iezabel, III Reg. XIX, 3; et sic apostolus hic fugit manus praepositi.


Caput 12
Lectio 1

[87735] Super II Cor., cap. 12 l. 1 Posita sua commendatione quantum ad mala perpessa, hic consequenter apostolus commendans se, ostendit praeeminentiam suae dignitatis quantum ad bona divinitus recepta. Prima autem gloriatio fuit de infirmitatibus; ista vero est de bonis eius. Unde circa hoc duo facit. Primo commendat se de bonis susceptis divinitus; secundo excusat se de hac commendatione, quod hoc fecerit quasi coactus, ibi factus sum insipiens, et cetera. Circa primum duo facit. Primo extollit magnitudinem eorum quae sunt sibi collata a Deo; secundo manifestat remedium infirmitatis sibi adhibitum contra periculum superbiae, ibi et ne magnitudo, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit bonum sibi divinitus collatum; secundo ostendit quomodo se habuit in gloriando de huiusmodi bono, ibi pro huiusmodi, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod hoc sit sibi collatum divinitus in generali; secundo vero in speciali, ibi scio hominem, et cetera. Bonum autem apostolo collatum divinitus, sunt revelationes sibi divinitus factae, et de istis vult hic gloriari. Unde dicit si gloriari oportet, id est quia gloriari oportet propter vos, tamen secundum se non expedit, quia qui gloriatur de bono recepto, incidit in periculum amittendi quod habet. Eccli. XLIII, 15: aperti sunt thesauri, scilicet virtutum, per gloriationem inanem, et evanuerunt nebulae sicut aves. Et hoc significatur in Ezechia, Is. XXXIX, 2, quando ostendit thesauros domus domini nuntiis regis Babylonis. Et licet simpliciter non expediat gloriari, tamen aliquando propter aliquam specialem causam potest homo gloriari, sicut ex praemissis manifestum est. Et ideo dicit: quia gloriari oportet, ideo dimissis commendationibus de infirmitatibus, veniam, commendando me, ad visiones et revelationes domini. Ubi notandum est, quod differentia est inter visionem et revelationem. Nam revelatio includit visionem, et non e converso. Nam aliquando videntur aliqua, quorum intellectus et significatio est occulta videnti et tunc est visio solum. Sicut fuit visio Pharaonis et Nabuchodonosor Daniel II, 1 et Gen. XLI, 1. Sed quando cum visione habetur significatio intellectus eorum quae videntur, tunc est revelatio. Unde quantum ad Pharaonem et Nabuchodonosor visio de spicis et de statua, fuit solum visio; sed quantum ad Ioseph et Danielem, qui significationem visorum habuerunt, fuit revelatio et prophetia. Utrumque tamen, scilicet visio et revelatio, quandoque quidem fit a Deo. Dan. II, 28: est Deus in caelo revelans mysteria. Os. XII, v. 10: ego visiones multiplicavi eis. Ps. CXVIII, v. 18: revela oculos meos, et cetera. Quandoque vero a malo spiritu. Ier. XXIII, 13: prophetae prophetabant in Baal. Apostolo autem facta est et visio, et revelatio, quia secreta, quae vidit, plene intellexit a domino, non a malo spiritu. Unde dicit veniam autem ad visiones et revelationes domini. Est autem revelatio amotio velamenti. Potest autem esse duplex velamen. Unum ex parte videntis, et hoc est infidelitas, vel peccatum, vel duritia cordis; et de hoc supra III, v. 14: usque in hodiernum diem velamen, et cetera. Aliud ex parte rei visae, quando scilicet res spiritualis proponitur alicui sub figuris rerum sensibilium, et de hoc dicitur Num. IV, v. 15, quod sacerdotes tradebant Levitis vasa sanctuarii velata, quia scilicet debiliores non possunt spiritualia capere, secundum quod in seipsis sunt. Et ideo dominus loquebatur turbis in parabolis, Matth. XIII, 13. Consequenter visiones et revelationes huiusmodi, manifestat apostolus in speciali, loquens de se tamquam de alio. Unde dicit scio hominem in Christo, et cetera. Et ponit duas visiones. Prima incipit hic, secunda vero incipit ibi et scio huiusmodi hominem in Christo, et cetera. Circa primam autem visionem utitur apostolus quadam distinctione. Dicit enim se, circa huiusmodi revelationem, scire quaedam et quaedam nescire. Dicit autem se scire tria, scilicet videntis conditionem unde scio hominem in Christo; visionis tempus quia ante annos quatuordecim; et visionis fastigium quia raptus usque ad tertium caelum. Dicit autem se nescire videntis dispositionem, quia sive in corpore, sive extra corpus, nescio. Videamus ergo ea quae scivit, ut, per nota ad ignota, facilius pervenire possimus. Et primo videntis conditionem, quae est laudabilis, quia in Christo, id est conformem Christo. Sed contra: in Christo nullus est, nisi qui habet charitatem, quia I Io. IV, 16 dicitur: qui manet in charitate, in Deo manet. Ergo scivit se habere charitatem, quod est contra illud: nescit homo utrum odio, vel amore dignus sit, et cetera. Respondeo, quod esse in Christo potest intelligi dupliciter. Uno modo per fidem et fidei sacramentum, secundum illud apostoli, Gal. III, 27: quotquot baptizati estis, Christum induistis, scilicet per fidem et fidei sacramentum. Et hoc modo scivit se apostolus in Christo esse. Alio modo dicitur aliquis esse in Christo per charitatem, et hoc modo nullus scit se esse in Christo certitudinaliter, nisi per quaedam experimenta et signa, inquantum sentit se dispositum et coniunctum in Christo, ita quod nullo modo, etiam propter mortem, permitteret se separari ab eo. Et hoc de se expertus erat apostolus, cum dicebat Rom. c. VIII, 38: certus enim sum, quod neque mors, neque vita, etc., separabit nos a charitate. Unde potuit habere huiusmodi signa, quod esset in charitate Christi. Secundo visionis tempus, quod fuit conveniens, quia ante annos quatuordecim, quia quatuordecim anni transacti erant ab eo tempore quo viderat visionem usque ad tempus quo scripsit hanc epistolam. Quando enim hanc epistolam scripsit, nondum apostolus erat positus in carcerem. Et sic videtur, quod fuit circa principium imperii Neronis, a quo post multum tempus occisus fuit. Unde si computemus annos descendentes a principio imperii Neronis usque ad quatuordecim annos, manifeste apparet, quod apostolus habuit has visiones in principio suae conversionis. Ipse enim conversus fuit ad Christum anno quo Christus passus est. Christus autem passus est circa finem Tiberii Caesaris, quo mortuo successit ei Gaius imperator, qui vixit quatuor annis, post quem Nero factus est imperator. Et sic inter Tiberium et Neronem fluxerunt quatuor anni. Et sic, additis duobus annis de tempore Tiberii, quia nondum mortuus erat quando Paulus fuit conversus, et octo de tempore Neronis, quod fluxerat usque ad tempus quando scripsit hanc epistolam, relinquitur quod a tempore suae conversionis, usque ad tempus quo hanc epistolam scripsit, fuerunt anni quatuordecim. Et ideo quidam dicunt satis probabiliter, quod apostolus has visiones habuit in illo triduo, quo post prostrationem suam a domino stetit neque videns, neque manducans, neque bibens, Act. IX, 9. Commemorat autem tempus suae conversionis apostolus ut ostendat, quod si a tempore suae conversionis tantum erat gratus Christo, ut talia sibi ostenderet, quanto magis post quatuordecim annos, cum profecerit et in auctoritate apud Deum, et in virtutibus, et gratia? Tertio videamus fastigium visionis, quod quidem est excellens, quia raptus usque ad tertium caelum. Sed sciendum quod aliud est furari et aliud rapi. Furari quidem proprie est, cum res alicui latenter aufertur. Unde Gen. XL, 15 dicebat Ioseph: furtim sublatus sum. Sed rapi proprie dicitur quod subito et per violentiam aufertur. Iob VI, 15: sicut torrens raptim, id est subito et rapide, transit in convallibus. Inde est quod praedones, qui violenter expoliant, dicuntur raptores. Sed attende quod aliquis homo dicitur rapi ab hominibus, sicut Enoch. Sap. IV, 11: raptus est, ne malitia, et cetera. Aliquando rapitur anima a corpore. Lc. XII, 20: stulte, hac nocte animam tuam, et cetera. Aliquando aliquis dicitur rapi a seipso, quando propter aliquid homo efficitur extra se ipsum, et hoc est idem quod extasis. Sed et extra se ipsum efficitur homo et per appetitivam virtutem et cognitivam. Per appetitivam enim virtutem homo est solum in se ipso, quando curat quae sunt sua tantum. Efficitur vero extra se ipsum, quando non curat quae sua sunt, sed quae perveniunt ad bona aliorum, et hoc facit charitas. I Cor. c. XIII, 4: charitas non quaerit quae sua sunt. Et de hac extasi dicit Dionysius, IV cap. de divinis nominibus: est autem extasim faciens divinus amor non sinens amatorem sui ipsius esse, sed amatorum, scilicet rerum amatarum. Secundum cognitivam vero aliquis efficitur extra se, quando aliquis extra naturalem modum hominis elevatur ad aliquid videndum, et de isto raptu loquitur hic apostolus. Sed sciendum quod modus naturalis humanae cognitionis est, ut cognoscat simul per vim mentalem quae est intellectus, et corporalem quae est sensus. Et inde est quod homo non habet in cognoscendo liberum iudicium intellectus, nisi quando sensus fuerint in suo vigore bene dispositi, absque aliquo ligationis impedimento, alias, cum impediuntur, etiam iudicium intellectus impeditur, sicut in dormientibus patet. Tunc ergo homo efficitur extra se secundum cognitivam, quando removetur ab hac naturali dispositione cognitionis, quae est ut intellectus, ab usu sensuum et sensibilium rerum abstractus, ad aliqua videnda moveatur. Quod quidem contingit dupliciter, uno modo per defectum virtutis, undecumque talis defectus contingat, sicut accidit in phreneticis et aliis mente captis, et haec quidem abstractio a sensibus non est elevatio hominis, sed potius depressio, quia virtus eorum debilitatur. Alio vero modo per virtutem divinam, et tunc proprie dicitur elevatio, quia cum agens assimilet sibi patiens, abstractio quae fit virtute divina et est supra hominem, est aliquid altius, quam sit hominis natura. Et ideo raptus, sic acceptus, diffinitur sic: raptus est ab eo quod est secundum naturam in id quod est supra naturam, vi superioris naturae, elevatio. In qua quidem definitione tangitur eius genus, dum dicitur elevatio; causa efficiens, quia vi superioris naturae; et duo termini motus, scilicet a quo et in quem, cum dicitur ab eo quod est secundum naturam, in id quod est supra naturam. Sic ergo patet de raptu. Sequitur de termino raptus, scilicet ad quem, cum dicitur usque in tertium caelum. Notandum est autem, quod tertium caelum tripliciter accipitur. Uno modo secundum ea, quae sunt infra animam; alio modo secundum ea, quae sunt in anima; tertio modo secundum ea, quae sunt supra animam. Infra animam sunt omnia corpora, ut dicit Augustinus in libro de vera religione. Et sic possumus accipere triplex caelum corporeum, scilicet aereum, sydereum et Empyreum. Et hoc modo dicitur quod apostolus erat raptus usque ad tertium caelum, id est usque ad videndum ea quae sunt in caelo Empyreo, non ut existeret ibi, quia sic sciret si fuisset sive in corpore, sive extra corpus. Vel secundum Damascenum, qui non ponit caelum Empyreum, possumus dicere quod tertium caelum, ad quod raptus est apostolus, est supra octavam sphaeram, ut scilicet evidenter videret ea quae sunt supra totam naturam corporalem. Si autem accipiamus caelum secundum ea, quae sunt in ipsa anima, sic caelum debemus dicere aliquam altitudinem cognitionis, quae excedit naturalem cognitionem humanam. Est autem triplex visio, scilicet corporalis, per quam videmus et cognoscimus corporalia, sive imaginaria, qua videmus similitudines corporum, et intellectualis, qua cognoscimus naturas rerum in seipsis. Nam proprie obiectum intellectus est, quod quid est. Huiusmodi autem visiones, si fiant secundum naturalem modum, puta, si video aliquid sensibile, si imaginor aliquid prius visum, si intelligo per phantasmata, non possunt dici caelum. Sed tunc quaelibet istorum dicitur caelum, quando est supra naturalem facultatem humanae cognitionis, puta, si aliquid vides oculis corporalibus, supra facultatem naturae, sic es raptus ad primum caelum. Sicut Baltassar raptus est videns manum scribentis in pariete, ut dicitur Dan. V, 6. Si vero eleveris per imaginationem, vel per spiritum ad aliquid supernaturaliter cognoscendum, sic es raptus ad secundum caelum. Sic raptus fuit Petrus, quando vidit linteum immissum de caelo, ut dicitur Act. X, 10. Sed si aliquis videret ipsa intelligibilia et naturas ipsorum, non per sensibilia, nec per phantasmata, sic esset raptus usque ad tertium caelum. Sed sciendum est, quod rapi ad primum caelum, est alienari a sensibus corporalibus. Unde cum nullus possit abstrahi totaliter a sensibus corporeis, manifestum est quod nullus potest dici simpliciter raptus in primum caelum, sed secundum quid, inquantum contingit aliquando aliquem sic esse intentum ad unum sensum quod abstrahitur ab actu aliorum. Rapi ad secundum caelum est, quando aliquis alienatur a sensu ad videndum quaedam imaginabilia, unde tales semper consueverunt fieri in extasi. Et ideo, Act. X, 10, quando Petrus vidit linteum, dicitur quod factus fuit in extasi. Paulus vero dicitur raptus ad tertium caelum, quia sic fuit alienatus a sensibus, et sublimatus ab omnibus corporalibus, ut videret intelligibilia nuda et pura eo modo quo vident Angeli et anima separata, et, quod plus est, etiam ipsum Deum per essentiam, ut Augustinus expresse dicit XII super Genesim ad litteram, et in Glossa, et ad Paulin. in Libr. de videndo Deum. Nec etiam est probabile, ut Moyses, minister veteris testamenti ad Iudaeos, viderit Deum, et minister novi testamenti ad gentes et doctor gentium, hoc dono fuerit privatus. Unde dicit ipse supra III, 7: si ministratio damnationis fuit in gloria, et cetera. De Moyse autem quod viderit Deum per essentiam, patet. Nam ipse a domino petivit Ex. XXXIII, v. 13: ostende mihi faciem tuam. Et licet tunc negatum fuerit sibi, non tamen dicitur, quod dominus finaliter negaverit ei. Unde dicit Augustinus, quod concessum fuit ei per hoc quod dicitur Num. XII, 6 ss.: si quis fuerit inter vos propheta domini, et cetera. At vero non talis servus meus Moyses, et cetera. Palam enim et non per aenigmata vidit Deum. Sed numquid fieri potuisset Paulo, ut non raptus videret Deum? Dicendum quod non. Nam impossibile est, quod Deus videatur in vita ista ab homine non alienato a sensibus, quia nulla imago, nullum phantasma est sufficiens medium ad Dei essentiam ostendendam, ideo oportet quod abstrahatur et alienetur a sensibus. Tertio modo accipiendo caelum secundum ea quae sunt supra animam: et sic triplex caelum est triplex hierarchia Angelorum, et secundum hoc apostolus raptus fuit usque ad tertium caelum, id est ad hoc, ut videret essentiam Dei ita clare, sicut vident eum Angeli superioris et primae hierarchiae, qui sic vident Deum, quod immediate in ipso Deo recipiunt illuminationes, et cognoscunt divina mysteria. Et sic vidit Paulus. Sic ergo vidit Dei essentiam sicut Angeli superioris hierarchiae. Ergo bene videtur, quod apostolus fuerit beatus, et per consequens fuerit immortalis. Respondeo, quod licet viderit Deum per essentiam, non tamen fuit beatus simpliciter, sed solum secundum quid. Sciendum est autem, quod visio Dei per essentiam fit per lumen aliquod, scilicet per lumen gloriae, de quo dicitur in Ps. XXXV, v. 10: in lumine tuo videbimus lumen. Sed aliquod lumen communicatur alicui per modum passionis, alicui vero per modum formae inhaerentis, sicut lumen solis invenitur in carbunculo et in stellis, ut forma inhaerens, id est connaturalis effecta, sed in aere invenitur ut forma transiens, et non permanens, quia transit, abeunte sole. Similiter et lumen gloriae dupliciter menti infunditur. Uno modo per modum formae connaturalis factae et permanentis, et sic facit mentem simpliciter beatam. Et hoc modo infunditur beatis in patria, et ideo dicuntur comprehensores, et, ut ita dicam, visores. Alio modo contingit lumen gloriae mentem humanam sicut quaedam passio transiens, et sic mens Pauli fuit in raptu lumine gloriae illustrata. Unde etiam ipsum nomen raptus ostendit transeundo hoc esse factum. Et ideo non fuit simpliciter glorificatus, nec habuit dotem gloriae, cum illa claritas non fuerit effecta proprietas. Et propter hoc non fuit derivata ab anima in corpus, nec in hoc statu perpetuo permansit. Unde solum actum beati habuit in ipso raptu, sed non fuit beatus. Sic per hoc patet quid apostolus scivit in suo raptu, scilicet videntis conditionem, visionis tempus et visionis fastigium. Sequitur quid nescivit, scilicet utrum esset in corpore, vel extra corpus, quod tamen dicit Deum scire. Unde dicit sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit; quod quidam intelligere voluerunt, ut raptus referatur ad corpus, dicentes apostolum dixisse se nescire, non quidem an anima esset coniuncta corpori in illo raptu an non, sed esset raptus secundum animam et corpus simul, ut simul corporaliter portaretur in caelum, sicut Habacuc portatus fuit Dan. ult.; an secundum animam tantum esset in visionibus Dei, ut dicitur Ez. c. VIII, 3: in visione adduxit me in terram Israel. Et iste fuit intellectus cuiusdam Iudaei, quem exponit Hieronymus in prologo super Danielem, ubi dicit: denique et apostolum nostrum dicit non fuisse ausum affirmare se raptum in corpore, sed dixisse: sive in corpore, et cetera. Sed hunc intellectum Augustinus maxime improbat II super Genesim ad litteram, quia non conveniunt cum aliis verbis apostoli. Apostolus enim dicit se raptum usque in tertium caelum; unde scivit pro certo, illud fuisse verum caelum. Scivit ergo an illud caelum esset corporeum an incorporeum, id est res incorporea. Sed si fuit incorporeum, scivit quod corporaliter ibi rapi non potuit, quia in re incorporea non potest esse corpus. Si vero corporeum fuerat, scivit quod non fuit ibi anima sine corpore; quia anima coniuncta corpori non potest esse in loco ubi non est corpus, nisi caelum incorporeum dicatur similitudo caeli corporei. Sed si sic, apostolus non dixisset se scire quod esset raptus in tertium caelum, id est in similitudinem caeli, quia, pari ratione, dicere potuisset quod fuisset raptus in corpore, id est in similitudine corporis. Dicendum est ergo, secundum Augustinum, quod divinam essentiam nullus in hac vita positus, et in hac mortali vita vivens, videre potest. Unde dicit dominus Ex. c. XXXIII, 20: non videbit me homo, et vivet, id est non videbit me homo, nisi totaliter separetur a corpore, ita scilicet quod anima eius non insit corpori, ut forma, vel si inest ut forma, tamen mens eius omnino in huiusmodi visione totaliter alienetur a sensibus. Et ideo dicendum est, quod hoc quod apostolus dicit se nescire, utrum scilicet in illa visione anima eius fuerit totaliter separata a corpore, unde dicit sive extra corpus; vel utrum anima eius extiterit in corpore, ut forma, tamen mens eius fuerit a sensibus corporeis alienata, unde dicit sive in corpore. Et hoc etiam alii concedunt.


Lectio 2

[87736] Super II Cor., cap. 12 l. 2 Posito primo raptu, ponitur consequenter secundus raptus. Et duo facit: primo ponitur raptus, secundo raptus excellentia, ibi audivit arcana, et cetera. Sed notandum, quod Glossa dicit istum raptum esse alium a primo. Et si bene consideretur, bis legitur aliquid de apostolo, ad quod possunt isti duo raptus referri. Nam Act. IX, 9 legitur de eo quod stetit tribus diebus non videns et nihil manducans, neque bibens, et ad hoc potest referri primus raptus, ut scilicet tunc fuerit raptus usque ad tertium caelum. Sed Act. XXII, 17 legitur quod factus est in templo in stupore mentis, et ad hoc refertur iste secundus raptus. Sed hoc non videtur verisimile, quia quando in stupore mentis factus fuit, missus iam fuerat in carcerem apostolus; sed hanc epistolam scripsit apostolus diu ante, unde prius scripta fuit haec epistola, quam apostolus fuisset in stupore. Et ideo dicendum est, quod differt iste raptus a primo, quantum ad id in quod raptus est. Nam in primo raptus est in tertium caelum; in secundo vero in Paradisum Dei. Si vero aliquis tertium caelum acciperet corporaliter, secundum primam acceptionem caelorum superius positam, vel si fuerit visio imaginaria, posset similiter dicere Paradisum corporalem, ut diceretur quod fuerit raptus in Paradisum terrestrem. Sed hoc est contra intentionem Augustini, secundum quem dicimus, quod fuit raptus in tertium caelum, id est visionem intelligibilium, secundum quod in se ipsis et in propriis naturis videntur, ut supra dictum est. Unde secundum hoc oportet non aliud intelligere per caelum, et aliud per Paradisum, sed unum et idem per utrumque, scilicet gloriam sanctorum, sed secundum aliud et aliud. Caelum enim dicit altitudinem quamdam cum claritate, Paradisus vero quamdam iucundam suavitatem. In sanctis autem beatis et Angelis Deum videntibus sunt excellenter haec duo, quia est in eis excellentissima claritas, qua Deum vident, et summa suavitas, qua Deo fruuntur. Et ideo dicuntur esse in caelo quantum ad claritatem, et in Paradiso quantum ad suavitatem. Is. LXVI, 14: videbitis et gaudebitis, et cetera. Fuit ergo utrumque collatum apostolo, ut scilicet sublimaretur ad illam altissimam claritatem cognitionis, et hoc significat cum dicit ad tertium caelum, et ut sentiret suavitatem divinae dulcedinis, unde dicit in Paradisum. Ps. XXX, 20: magna multitudo dulcedinis tuae, et cetera. Apoc. II, 17: vincenti dabo manna absconditum, et cetera. Et ista dulcedo est gaudium de divina fruitione, de qua Matth. XXV, 21 dicitur intra in gaudium domini tui. Sic ergo patet terminus raptus, quia in Paradisum, id est in eam dulcedinem, qua indeficienter reficiuntur illi, qui sunt in caelesti Ierusalem. Sequitur consequenter ipsius raptus excellentia, quia audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. Et hoc potest dupliciter exponi. Uno modo, ut ly homini construatur cum licet et loqui; et sensus est: audivit arcana verba, id est percepit intima cognitione, secreta de Dei essentia quasi per verba, quae scilicet verba non est licitum ut homini dicantur. Alio modo, ut ly homini construatur solum cum non licet, et tunc est sensus: audivit verba, etc., quae verba non licet homini loqui, homini scilicet imperfecto. Sciendum autem, quod secundum Augustinum, Paulus est raptus ad videndum divinam essentiam, quae quidem non potest videri per aliquam similitudinem creatam. Unde manifestum est, quod illud quod Paulus vidit de essentia divina nulla lingua humana potest dici, alias Deus non esset incomprehensibilis. Et ideo secundum primam expositionem dicendum est audivit, id est consideravit arcana verba, id est magnificentiam divinitatis, quam nullus homo potest loqui. Dicit autem audivit pro vidit, quia illa consideratio fuit secundum interiorem actum animae, in quo idem est auditus et visus, secundum quod dicitur Num. XII, 8: ore ad os loquitur ei et palam, et cetera. Dicitur autem illa consideratio visio, inquantum Deus videtur in hoc, et locutio, inquantum homo in ipsa instruitur de divinis. Et quia huiusmodi spiritualia non sunt pandenda simplicibus et imperfectis, sed perfectis, secundum quod dicitur I Cor. II, 6: sapientiam loquimur inter perfectos, ideo, secundo modo, exponitur quod secreta, quae ibi audivit, non licet mihi loqui homini, id est imperfectis, sed spiritualibus, inter quos loquimur sapientiam. Prov. XXV, 2: gloria Dei est celare verbum, id est hoc ipsum, quod necesse est celare magnalia Dei, pertinet ad gloriam Dei. Psalmus secundum translationem Hieronymi: tibi silet laus, Deus, id est quod incomprehensibilis est verbis nostris. Deinde cum dicit pro huiusmodi gloriabor, etc., ostendit quomodo se habet ad gloriam. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit se non gloriari de huiusmodi revelationibus; secundo insinuat se habere aliquid praeter illud unde gloriari possit, ibi nam et si voluero, etc.; tertio assignat causam, quare non gloriatur de omnibus, ibi parco autem, ne quis, et cetera. Circa primum sciendum est, quod hoc quod dicit pro huiusmodi autem gloriabor, etc., potest dupliciter legi. Uno modo, ut apostolus ostendat se esse ipsum pro quo gloriatur, ut scilicet ipse sit qui vidit has visiones; alio modo, ut ostendat quod alius sit qui vidit has visiones. Sciendum est enim, quod in homine duo possunt considerari, scilicet donum Dei et humana conditio. Si ergo aliquis gloriatur in aliquo dono Dei, ut a Deo accepto, illa est bona gloria, quia sic in domino gloriatur, ut dictum est supra, X, 17. Sed si gloriatur de illo dono, sicut a se habito, tunc mala est gloriatio huiusmodi. I Cor. IV, 7: quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Dicit ergo apostolus, secundum hoc: pro huiusmodi, scilicet visionibus et donis Dei mihi collatis, gloriabor, pro me autem non, id est non gloriabor inde, quasi a me acceperim, quia a Deo habui. Sed si pro me oportet gloriari, nihil gloriabor, nisi in infirmitatibus meis, id est non habeo unde possim gloriari, nisi de infirma conditione mea. Si autem exponatur, ut ostendat alium esse, qui vidit, etsi ipse sit, tunc est sensus, ut quasi loquatur de quodam alio, dicens pro huiusmodi gloriabor, id est pro illo homine, qui hoc vidit et qui haec dona recepit, gloriabor; sed pro me, quasi velim manifestare me esse talem, nihil gloriabor, nisi in infirmitatibus meis, id est de tribulationibus quas patior. Sed quia isti possent sibi dicere: o apostole, non est mirum si non gloriaris, quia non habes unde glorieris; ideo apostolus ostendit quod etiam praeter illas visiones habet aliquid unde possit gloriari, dicens: licet pro huiusmodi homine glorier, et non pro me, tamen etiam bene pro me possum gloriari. Nam, si voluero gloriari, etc., vel pro huiusmodi tribulationibus, vel pro aliis mihi a Deo collatis, vel etiam pro infirmitatibus, non ero insipiens, id est non insipienter agam. Et quare? Veritatem enim dicam de aliis, de quibus praeter dictas visiones gloriari possum. Dicit autem non ero insipiens, quia gloriabatur de his quae habebat. Quando enim gloriatur quis de his quae non habet, stulte gloriatur. Apoc. III, 17: dicis quia dives sum, et nullius egeo, et nescis, et cetera. Et quia gloriabatur ex causa sufficienti, ut ex praedictis est manifestum. Consequenter autem cum dicit parco autem, etc., ostendit rationem quare non gloriatur de omnibus si potest gloriari; quae quidem ratio est, ut eis parcat. Unde dicit parco autem, etc., quasi dicat: possem de pluribus aliis gloriari, sed parco, id est parce glorior, vel parco vobis commendando me, nolens esse onerosus vobis. Nam talia mihi Deus concessit, quae si sciretis, reputaretis me multo maiorem, et haec sunt dona gratuita multa, quae habebat apostolus. Ex quibus homines huius mundi consueverunt plus commendare homines, et maiores eos reputare quam ex gratum facientibus. Et ideo dicit: nolo ex gratuitis commendari, et ideo parco, id est non glorior. Et quare? Ne quis existimet me, commendare, vel gloriari, supra id quod videt, et cetera. Vel aliter: homo dupliciter cognoscitur, per conversationem et doctrinam suam; apostolus autem nolebat aliqua de se dicere, licet posset, quae excedebant et vitam et doctrinam suam. Et ideo parco autem, ne quis existimet me esse supra id quod videt, de conversatione mea exteriori, aut audit aliquid ex me, id est ex doctrina praedicationis, et exhortationis, et instructionis meae: quia forte crederent eum esse vel immortalem, vel Angelum. Prov. XI, 12: vir prudens tacebit. Prov. XXIX, 11: totum spiritum suum profert stultus, sapiens differt, et cetera. Vel dicit parco autem, etc., pro detractoribus, scilicet pseudo, qui dicebant eum gloriari ex elatione et non ex causa, neque de his quae in ipso erant. Et ideo dicit parco autem, id est parce glorior, ne quis pseudo existimet me excedere elationis spiritu, supra id, id est in aliquid, quod videt in me, vel audit ex me, id est supra posse meritorium. Ps. CXXX, 1: domine, non est exaltatum cor meum, et cetera. Eccli. c. III, 20: quanto magnus es, et cetera.


Lectio 3

[87737] Super II Cor., cap. 12 l. 3 Hic agit de remedio adhibito contra superbiam. Et circa hoc tria facit. Primo enim ponit remedium adhibitum; secundo manifestat suam orationem de remedio removendo, ibi propter quod ter dominum, etc.; tertio insinuat domini responsionem assignantis rationem de adhibito remedio, ibi et dixit mihi dominus, et cetera. Circa primum sciendum est quod plerumque sapiens medicus procurat et permittit supervenire infirmo minorem morbum, ut maiorem curet, vel vitet, sicut ut curet spasmum, procurat febrem; hoc evidenter in se beatus apostolus a medico animarum domino nostro Iesu Christo factum ostendit. Christus enim, velut medicus animarum summus, ad curandum graves animae morbos permittit plurimos electos suos et magnos in morbis corporum graviter affligi, et, quod plus est, ad curandum maiora crimina, permittit incidere in minora etiam mortalia. Inter omnia vero peccata gravius peccatum est superbia. Nam sicut charitas est radix et initium virtutum, sic superbia est radix et initium omnium vitiorum. Eccli. X, 15: initium omnis peccati superbia. Quod sic patet: charitas enim ideo dicitur radix omnium virtutum, quia coniungit Deo, qui est ultimus finis. Unde sicut finis est principium omnium operabilium, ita charitas est principium omnium virtutum. Superbia autem avertit a Deo. Superbia enim est appetitus inordinatus propriae excellentiae. Si enim aliquis appetit aliquam excellentiam sub Deo, si moderate quidem appetit, et propter bonum, sustineri potest; si vero non debito ordine, potest quidem alia vitia incurrere, scilicet ambitionis, avaritiae, seu inanis gloriae, et huiusmodi, tamen non est proprie superbia, nisi quando quis appetit excellentiam, non ordinando illam ad Deum. Et ideo superbia proprie dicta separat a Deo, et est radix omnium vitiorum, et pessimum omnium; propter quod Deus resistit superbis, ut dicitur Iac. IV, 6. Quia ergo in bonis est maxime materia huius vitii, scilicet superbiae, quia eius materia est bonum, permittit aliquando electos suos impediri, ex aliqua sui parte, ut per infirmitatem, vel per aliquem defectum, et aliquando etiam per peccatum mortale, ab huiusmodi bono, ut sic ex hac parte humilientur, quod ex illa non superbiant, et homo sic humiliatus recognoscat se suis viribus stare non posse. Unde dicitur Rom. VIII, 28: diligentibus Deum omnia, etc., non quidem ex eorum peccato, sed ex ordinatione Dei. Quia igitur apostolus magnam habebat superbiendi materiam, et quantum ad specialem electionem, qua a domino electus est, Act. IX, 15: vas electionis est, etc., et quantum ad secretorum Dei cognitionem, quia hic dicit se raptum in tertium caelum et in Paradisum, ubi audivit arcana verba quae non licet homini loqui, et quantum ad malorum perpessionem, quia supra XI, 23: in carceribus plurimis, in infirmitatibus, ter virgis caesus sum, etc., et quantum ad virginalem integritatem, quia volo omnes esse sicut et ego, I Cor. VII, 7, et quantum ad bonorum operationem, quia, supra, plus omnibus laboravi, et specialiter quantum ad maximam scientiam qua emicuit, quae specialiter inflat: ideo dominus adhibuit ei remedium, ne in superbiam extolleretur. Et hoc est quod dicit et ne magnitudo revelationis mihi factae extollat me, in superbiam. Eccli. VI, 2: non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus, et cetera. Ps. LXXXVII, 16: exaltatus autem humiliatus, et cetera. Et dicit, ut ostendat sibi factas fuisse revelationes praedictas, datus est mihi, id est ad meam utilitatem et humiliationem. Iob XXX, v. 22: elevasti me, et quasi super ventum ponens, et cetera. Datus est, inquam, mihi stimulus, crucians corpus meum per infirmitatem corporis, ut anima sanetur; quia, ad litteram, dicitur quod fuit vehementer afflictus dolore iliaco. Vel stimulus carnis meae, id est concupiscentiae surgentis ex carne mea, a qua multum infestabatur. Rom. VII, 15: non enim, quod volo, etc.: igitur ego ipse mente servio legi Dei, et cetera. Unde Augustinus dicit quod inerant ei motus concupiscentiae, quos tamen divina gratia refraenabat. Iste, inquam, stimulus est Angelus Satanae, id est Angelus malignus. Est autem Angelus a Deo missus seu permissus, sed Satanae, quia Satanae intentio est ut subvertat, Dei vero ut humiliet et probatum reddat. Timeat peccator, si apostolus et vas electionis securus non erat. De remotione autem huius stimuli removendi sollicitus erat apostolus. Unde propter hoc orabat. Et hoc est quod subdit propter quod ter, et cetera. Ubi sciendum est, quod infirmus nesciens processum medici apponentis mordax emplastrum, rogat medicum, ut removeat; quod tamen sciens medicus causam quare faciat, scilicet propter sanitatem, non exaudit eum quantum ad voluntatem petentis, magis curans de eius utilitate. Sic apostolus sentiens stimulum sibi gravem esse, ad singularis medici confugit auxilium, ut eum removeat. Ter enim expresse et devote rogavit, ut Deus tolleret ab eo, scilicet stimulum. II Par. c. XX, 12: cum ignoremus quod agere debeamus, et cetera. Forte pluries hoc petiit, sed expresse et instanter ter eum petiit, vel ter, id est multoties. Ternarius enim est numerus perfectus. Et vere ipse rogandus est, quia ipse vulnerat, et medetur, Iob V, 18. Lc. XXII, v. 40: orate ne intretis in tentationem, et cetera. Sequitur responsio domini et dixit mihi dominus, et cetera. Ubi duo facit. Primo ponit domini responsionem; secundo responsionis rationem assignat, ibi nam virtus, et cetera. Dicit ergo: ego rogavi, sed dominus dixit mihi sufficit tibi, etc., quasi dicat: non est tibi necessarium, quod infirmitas corporis recedat a te, quia non est periculosa, quia non duceris ad impatientiam, cum gratia mea confortet te; nec infirmitas concupiscentiae, quia non protrahet te ad peccatum, quia gratia mea proteget te. Rom. c. III, 24: iustificati gratis, et cetera. Et vere sufficit gratia Dei ad mala vitanda, ad bona facienda, et ad vitam consequendam aeternam. I Cor. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum, et cetera. Rom. VI, 23: gratia Dei vita aeterna. Sed contra Io. XV, 16: quidquid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis, et cetera. Aut ergo Paulus discrete petivit, et tunc debuit exaudiri; aut indiscrete, et tunc peccavit. Respondeo. Dicendum est quod de una et eadem re potest homo dupliciter loqui. Uno modo secundum se et naturam illius rei; alio modo secundum ordinem ad aliud. Et sic contingit, quod illud quod est malum secundum se, est vitandum: secundum ordinem ad aliud est appetendum. Sicut potio inquantum secundum se est amara, est vitanda, tamen qui considerat eam secundum ordinem ad sanitatem, appetit eam. Ergo et stimulus carnis secundum se est vitandus ut affligens, inquantum vero est via ad virtutem et exercitium virtutis, est appetendus. Apostolus autem, quia nondum revelatum ei erat illud secretum divinae providentiae, ut ad utilitatem suam cederet, considerabat sibi malum quantum in se est, et ideo petierat suam amotionem, nec in eo peccavit; sed Deus, qui ordinaverat hoc ad bonum humilitatis suae, non exaudivit eum quantum ad eius voluntatem; quod tamen sciens, postmodum apostolus gloriabatur cum diceret: libenter gloriabor in infirmitatibus meis, et cetera. Et licet non exaudierit eum quantum ad voluntatem, exaudivit tamen eum, et exaudit sanctos suos, quantum ad eius utilitatem. Unde dicit Hieronymus in epistola ad Paulinum: bonus dominus, qui saepe non tribuit quod volumus, ut tribuat quod mallemus. Rationem autem suae responsionis subdit consequenter, cum dicit nam virtus, et cetera. Mirus modus loquendi. Virtus in infirmitate perficitur: ignis in aqua crescit. Intelligi vero potest hoc, quod dicitur virtus perficitur in infirmitate, dupliciter, scilicet materialiter et occasionaliter. Si accipiatur materialiter, tunc est sensus: virtus in infirmitate perficitur, id est infirmitas est materia exercendae virtutis. Et primo humilitatis, ut supra dictum est, secundo patientiae, Iac. I, 3: tribulatio patientiam operatur, tertio temperantiae, quia ex infirmitate debilitatur fomes, et temperatus efficitur quis. Si vero accipiatur occasionaliter, tunc virtus in infirmitate perficitur, id est occasio perveniendi ad perfectam virtutem, quia homo sciens se infirmum, magis sollicitatur ad resistendum, et ex hoc, quod magis resistit et pugnat, efficitur exercitatior et per consequens fortior. Et ideo Levit. legitur et Iudic. c. III, 1 s., quod dominus noluit destruere omnes habitatores terrae; sed aliquos reservavit, ut scilicet filii Israel exercitarentur pugnando cum eis. Sic etiam Scipio nolebat destructionem civitatis Carthaginensis, ut scilicet dum Romani haberent hostes exterius, non sentirent hostes interiores, contra quos durius bellum est, quam contra exteriores, ut ipse dicebat. Consequenter ponit apostolus effectum huius responsionis dominicae, dicens libenter gloriabor, et cetera. Ponit autem duplicem effectum. Unus est gloriationis; unde dicit: quia virtus mea perficitur in infirmitatibus, igitur libenter gloriabor in infirmitatibus meis, id est mihi ad utilitatem meam datis. Et hoc, quia magis coniungitur Christo. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce, etc., Gal. ult. Eccli. c. X, 34: qui in paupertate gloriatur, et cetera. Et ratio quod libenter gloriabor, ut inhabitet in me virtus Christi, ut scilicet per infirmitates inhabitet et consummetur in me gratia Christi. Is. XL, 29: qui dat lapso virtutem, et cetera. Alius effectus est gaudii, unde dicit propter quod complaceo, et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo ponit huiusmodi effectum; secundo huius effectus rationem assignat, ibi cum enim infirmor, et cetera. Ponit autem effectum gaudii et materiam gaudii. Dicit ergo propter quod, quia virtus Christi habitat in me in infirmitatibus et in tribulationibus omnibus, et ideo complaceo mihi, id est multum delector et gaudeo dictis infirmitatibus meis. Iac. I, 2: omne gaudium existimate, fratres, et cetera. Defectus autem in quibus propter gratiam Christi abundanter delectatur, enumerat. Et primo illos, qui sunt a causa interiori, et huiusmodi sunt infirmitates, et ideo dicit in infirmitatibus. Ps. XV, 4: multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt, scilicet ad gratiam. Secundo, illos qui sunt a causa exteriori. Et hos quidem quantum ad verbum, cum dicit in contumeliis, scilicet mihi illatis. Act. V, v. 41: ibant apostoli gaudentes, etc.; et quantum ad factum, et hoc, vel quantum ad defectum bonorum, cum dicit in necessitatibus, id est in penuriis necessariorum et in paupertate qua premebatur. Et hoc modo accipitur necessitas, cum dicitur Rom. XII, v. 13: necessitatibus sanctorum communicantes. Vel quantum ad experimentum malorum illatorum, et hoc quantum ad exteriora, Matth. V, 10: beati qui persecutionem, etc. cum dicit in persecutionibus, scilicet corporis, quas de loco ad locum et ubique experimur. Et quantum ad interiora, dicens in angustiis, id est in anxietatibus animi. Dan. c. XIII, 22: angustiae sunt mihi undique, et cetera. Sed materia omnium horum, quae faciunt ad gaudium est, quia pro Christo, quasi dicat: ideo complaceo, quia propter Christum patior. I Petr. IV, 15: nemo vestrum patiatur quasi homicida, vel fur. Et huius gaudii rationem assignat, dicens cum enim infirmor, etc., quasi dicat: merito complaceo mihi in illis, quia quando infirmor, etc., id est quando ex his, quae in me sunt, vel ex persecutione aliorum incido in aliquod praedictorum, adhibetur mihi auxilium divinum, per quod confirmor. Ps. XCIII, 19: consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Ioel III, 10: infirmus dicat, quia ego fortis sum. Supra IV, 16: licet is qui foris est, noster homo corrumpatur, et cetera. Ex. I, 12 legitur, quod quanto plus premebantur filii Israel, tanto plus multiplicabantur.


Lectio 4

[87738] Super II Cor., cap. 12 l. 4 Posita commendatione sua consequenter apostolus excusat se de his quae dixit, ostendens se coactum hoc dixisse, quae ad gloriam suam pertinent. Et circa hoc duo facit. Primo imponit Corinthiis causam eiusmodi gloriationis; secundo exponit et manifestat hanc causam, ibi ego enim debui, et cetera. Dicit ergo: confiteor quod in his omnibus commendationibus meis factus sum insipiens, id est videtur vobis, quod opus insipientis fecerim, sed hoc non ex me, nec sponte, immo coactus feci, et vestra culpa fuit, quia vos me coegistis, id est dedistis mihi occasionem. Frequenter enim subditi cogunt praelatos aliqua facere, quae insipienter facta esse iudicari possunt, sed tamen pro loco et tempore sapienter facta sunt. Hoc autem quod dixerat in communi, scilicet quod ipsi fuerant causa suae commendationis, exponit consequenter, cum dicit ego enim debui, etc.; ubi dicit quod ipsi fuerunt causa suae commendationis, primo omittendo bona quae facere debuissent, in quo exaggerat eorum ingratitudinem; secundo committendo mala, in quo detestatur eorum malitiam, ibi timeo enim ne forte, et cetera. Circa primum duo facit. Primo commemorat quid facere debuissent, ostendens causam, ibi nihil enim minus, etc.; secundo removet ipsorum excusationem, ibi quid est enim quod minus, et cetera. Dicit ergo: vere vos me coegistis, quia vos debuissetis facere illud quod ego feci. Unde dicit ego debui commendari a vobis, quod non fecistis quando necesse erat, scilicet quando pseudo vilipendendo me, et praeferendo se reddebant vilem doctrinam et Evangelium Christi a me praedicatum. Unde quia vos non commendastis me, ne deperiret fides Christi in vobis, prorupi in commendationem propriam. Sed contra supra III, 1 dicit: numquid egemus commendatitiis epistolis, et cetera. Quare ergo voluit commendari ab istis? Respondeo. Dicendum est quod apostolus propter se non egebat commendationibus sed propter alios, ut scilicet dum commendaretur, doctrina sua esset in maiori auctoritate, et pseudo confutarentur. Sed quia possent isti dicere: ideo non commendavimus te, quia non est in te aliquid commendatione dignum, propter hoc apostolus probat eis, quod bene poterant eum commendare, cum dicit nihil enim, etc., ostendens esse in se multa commendatione digna. Et primo quantum ad praeterita bona, quae fecit; secundo quantum ad futura, quae facere intendit, ibi ecce tertio hoc paratus, et cetera. Ostendit autem praeterita commendabilia, quae fecit primo in generali, quantum ad omnes Ecclesias; secundo in speciali, quantum ad ea, quae egit apud eos, ibi tametsi nihil, etc.; tertio excludit obiectionem, ibi quid est enim, et cetera. Dicit ergo: merito debui commendari a vobis, quia multa sunt in me commendatione digna. Nam nihil minus feci ab eis, scilicet Petro et Iacobo et Ioanne, qui sunt supra modum apostoli, id est qui videntur a quibusdam digniores apostoli, quam ego sum. Pseudo enim dicebant, quod erant docti a Petro et Ioanne, qui fuerunt docti a Christo, et quod Petrus et Ioannes servabant legalia, unde et ipsi debebant servare. Sed quia nihil minus feci ab eis, nec quantum ad praedicationem, nec quantum ad conversionem fidelium, ostensiones miraculorum, et perpessionem laborum, immo plus, quia ut supra plus omnibus laboravi, I Cor. c. XV, 10: abundantius omnibus, etc.; ideo magis sum commendandus. Vel dicuntur supra modum apostoli, scilicet Petrus, Ioannes et Iacobus, quia fuerunt primo conversi ad Christum. I Cor. XV, 8: novissime autem visus est et mihi, et cetera. Si secundum hoc accipiatur, nihil tamen minus fecit eis, quia in modico tempore, et postquam conversus fuit, plus laboravit. Sed esto quod nihil fecerim quantum ad Ecclesias, per quod possem commendari, multa tamen specialia egi apud vos, de quibus potuissetis me commendare. Et ideo dicit tametsi nihil, id est, dato, quod nihil fecerim in comparatione ad eos, tamen effectus meae virtutis manifeste apparent in vobis, et, primo, quantum ad praedicationem nostram, qua conversi estis ad fidem. Et sum apostolus vester. Et ideo dicit signa apostolatus mei, id est meae praedicationis, facta sunt supra vos, a Deo, inquantum credentes conversi estis. I Cor. IX, v. 2: signaculum apostolatus mei vos estis. I Cor. IV, 15: in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui. Secundo per conversationem, per quam confirmatur fides, quia quando vita concordat doctrinae, maioris auctoritatis est doctrina. Et virtus praedicatoris magis apparet per patientiam. Prov. XIX, 11: doctrina viri per patientiam noscitur. Et ideo dicit in omni patientia. Tertio quantum ad operationem miraculorum. Et ideo dicit in signis, et cetera. Mc. ult. illi autem profecti, et cetera. Et haec tria distinguuntur, quia virtus est commune ad omnia miracula. Nam virtus est ultimum de potentia. Et ideo aliquid dicitur virtuosum, quia ex magna virtute. Quia ergo miracula fiunt ex magna virtute, scilicet divina, ideo dicuntur virtutes. Signum vero refertur ad minus miraculum. Prodigium autem ad maximum. Vel dicit signa quantum ad miracula facta de praesenti, prodigia quantum ad miracula de futuris. Vel signa et prodigia dicit miracula quae fiunt contra naturam, sicut illuminatio caeci, suscitatio mortui, et cetera. Virtutes vero dicit, quae sunt secundum naturam, sed non eo modo quo natura facit, sicut quod ad impositionem manus statim sanentur infirmi, quod etiam natura facit, sed successive. Vel virtutes dicit virtutes mentis, sicut est castitas et huiusmodi. Consequenter excludit obiectionem cum dicit quid enim est quod minus, et cetera. Possent enim Corinthii respondere ad praedicta, et dicere: verum est quod multa bona fecisti et magna, et tamen alii fecerunt plura et maiora quam tu, et ideo apud eos et in eorum comparatione nolumus te commendare. Et ideo hoc excludit, ostendens quod nihil minus fecit quam illi, sed plus. Et ideo dicit quid est enim quod minus habuistis a me prae caeteris Ecclesiis, id est quam aliae Ecclesiae Christi habuerunt per illos quantum ad spiritualia? Quasi dicat: nihil; quia ipsi praedicaverunt fidem, et apostolus praedicavit; illi ostenderunt signa et virtutes, et apostolus similiter. Et non solum non minus habuistis, sed plus, quia alii apostoli vivebant de sumptibus illorum quibus praedicabant; sed apostolus non, quia nihil accepit a Corinthiis. Et ideo dicit nisi quod ego ipse non gravavi vos, accipiendo vestra, quasi dicat: nihil habuistis minus, nisi hoc forte reputetis minus, quia nihil accepi a vobis, quod tamen plus est. Act. XX, 34: ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, necessaria ministraverunt, et cetera. II Thess. III, 8: nocte ac die laborantes, et cetera. Is. XXXIII, 15: qui excutit manus suas, et cetera. Quod si hoc ipsum reputatis iniuriam, scilicet quod nolui vestra recipere, quod feci, quia non dilexi vos, et videtur vobis quod male fecerim, parcatis mihi. Et ideo dicit ironice loquendo donate, id est parcite, mihi hanc iniuriam. Hoc modo accipitur donare Eph. IV, 32: donantes invicem, sicut et Christus vobis donavit.


Lectio 5

[87739] Super II Cor., cap. 12 l. 5 Hic ostendit se esse commendabilem quantum ad bona futura, quae facere intendit. Et tria facit. Primo ostendit suum propositum de futuro bono, quod intendit; secundo propositi huius rationem assignat, ibi non enim quaero quae vestra sunt, etc.; tertio ad rationem, similitudinem adhibet, ibi nec enim debent, et cetera. Sciendum est circa primum, quod aliquando contingit, quod ideo aliqui non accipiunt uno tempore, ut reservent se ad aliud tempus, in quo possint et plus recipere et audacius. Ne ergo isti simile crederent de apostolo, ut ideo noluisset prima vice recipere ab eis, ut postmodum reciperet plus, dicit, quod non solum hoc fecit olim, sed etiam paratus est facere in futurum. Unde dicit ecce iam tertio, id est tertia vice, paratus sum venire ad vos, et non ero vobis gravis; quasi dicat: nec etiam tunc gravabo vos, accipiendo vestra. Supra II: in omnibus sine onere me servavi et servabo. Iob XXVII, 6: iustificationem quam coepi tenere, et cetera. Dicit autem tertio paratus sum venire, et non dicit tertio venio, quia bene ter paratus fuit ire ad eos, sed tamen non ivit nisi bis. Paratus enim fuit ire prima vice, et tunc ivit, et conversi sunt. Secunda vice fuit paratus, et fuit impeditus propter peccatum eorum, et tunc non ivit, de quo excusat se in principio huius epistolae. Modo est paratus ire tertio, et ivit, unde bis ivit, et ter fuit paratus ire. Rationem autem huius boni propositi subdit, dicens non enim quaero, etc., quae talis est: constat quod artifex disponit opus suum secundum finem quem intendit; praedicatores autem in praedicando, aliqui intendunt quaestum et bona temporalia, et ideo totam praedicationem ad hoc ordinant et disponunt; aliqui vero intendunt salutem animarum, et ideo hoc modo disponunt praedicationem suam, secundum quod vident expedire saluti illorum quibus praedicant. Quia ergo apostolus intendebat in praedicatione sua salutem Corinthiorum, et videbat, quod non expediebat quod reciperet ab eis sumptus, tum ut confutaret pseudo, tum etiam quia avari erant, ideo noluit accipere sumptus. Et ideo huius rationem assignat, dicens: ideo non gravabo vos, sumptus accipiendo, quia non quaero quae vestra sunt, in praedicatione mea, sed vos, et vestram salutem procurare intendo. Phil. IV, 17: non quaero datum, sed fructum. Et ideo dominus dixit apostolis: faciam vos fieri piscatores hominum, non pecuniae. Hoc etiam figuratur Gen. XLVII, 19, ubi legitur, quod Ioseph emit Aegyptios in servitutem regis, quia bonus praedicator debet ad hoc studere, ut infideles convertat ad servitium Christi. Sed huiusmodi rationi adaptat similitudinem, cum dicit nec enim debent, et cetera. Et primo ponit similitudinem; secundo adaptat eam, ibi ego autem libentissime, etc.; tertio arguit eorum ingratitudinem, ibi licet plus vos, et cetera. Dicit ergo: quod autem non quaeram vestra, patet per simile. Videmus enim, quod parentes carnales debent thesaurizare filiis carnalibus, quia filii non debent thesaurizare parentibus, sed parentes filiis. Cum ergo ego sim pater vester spiritualis, et vos sitis filii mei, nolo quod vos thesaurizetis mihi, sed ego vobis. Sed hic est quaestio de patribus carnalibus. Nam Ex. XX, 12 dicitur: honora patrem tuum, et cetera. In quo etiam praecipitur nobis, quod ministremus eis necessaria. Ergo filii tenentur thesaurizare parentibus. Respondeo. Dicendum est quod ex praecepto tenentur filii ministrare et subvenire parentibus in necessariis, non autem congregare et thesaurizare eis. Nam thesaurizatio et congregatio fit in posterum. Sed nos videmus quod secundum naturam filii succedunt parentibus, et non e contrario, nisi in aliquo tristi eventu; et ideo naturaliter amor parentum est ad hoc, ut congregent filiis. Et hoc modo loquitur apostolus. Exodi autem c. XX, 12 loquitur dominus de subventione in necessariis. Item quaestio oritur de hoc quod dicit parentes filiis, et cetera. Ergo cum praelati sint parentes nostri spirituales, videtur quod male fecerint principes et alii dando divitias praelatis. Responsio. Dicendum est quod non dederunt praelatis propter se, sed propter pauperes. Et ideo non dederunt eis, sed pauperibus. Et hoc dominus monet Matth. VI, 20: thesaurizate vobis thesauros in caelis, et cetera. Praelatis autem dantur tamquam pauperum dispensatoribus. Consequenter positam similitudinem adaptat. In similitudine autem duo proposuit. Unum est, quod filii non debent thesaurizare parentibus, et hoc iam patet; et aliud est, quod parentes debent thesaurizare filiis, et dare. Et quantum ad hoc dicit: quia ergo ego sum pater vester, ideo paratus sum dare vobis. Et hoc est quod dicit ego libentissime impendam vobis bona, non solum bona spiritualia, praedicando et exempla monstrando, sed etiam temporalia, quod et faciebat, inquantum praedicabat et serviebat eis cum sumptibus aliarum Ecclesiarum. Haec tria ministrare debet quilibet praelatus suis subditis. Unde dominus dixit ter Petro Io. XXI, 17: pasce oves meas, id est pasce verbo, pasce exemplo, pasce temporali subsidio. Et non solum ista impendam vobis, sed paratus sum mori pro salute animarum vestrarum. Unde dicit et superimpendar pro animabus vestris. Io. XV, 13: maiorem charitatem nemo habet, et cetera. I Io. III, 16: si Christus animam suam pro nobis posuit, et vos debetis, et cetera. Io. X, 11: bonus pastor animam suam, et cetera. Ingratitudinem istorum increpat consequenter, dicens licet plus vos diligens, etc., quasi dicat: libenter impendar pro vobis, licet sitis ingrati, quia licet plus vos diligens, et cetera. Et haec comparatio potest exponi dupliciter. Uno modo sic: licet plus diligam vos quam pseudo, tamen minus diligor, scilicet a vobis, quam diligantur pseudo, quos plus diligitis quam me. Et sic patet, quod ego plus vos diligo, quam illi; quia ego quaero salutem vestram tantum, illi vero bona vestra solum. Alio modo sic: licet plus diligam, scilicet vos, quam alias Ecclesias, tamen minus diligor a vobis, quam ab aliis Ecclesiis. Phil. I, v. 8: testis est mihi Deus quomodo cupiam, et cetera. Et quod plus dilexerit Corinthienses, quam alias Ecclesias, patet, quia plus pro eis laboravit. Illud autem in quo plus laboramus, magis consuevimus diligere. Consequenter cum dicit esto, ego vos, etc., removet suspicionem. Et primo ponit suspicionem ipsam; secundo excludit eam, ibi numquid per aliquem, etc.; tertio rationem exclusionis assignat, ibi olim putatis quod excusemus, et cetera. Posset autem esse istorum suspicio talis, quod ideo ipse ab eis per se ipsum non acceperit, ut per alios dolose ab eis plus accipiat. Et ideo dicit, hoc ponens, esto, id est dato et concesso, quod ego, in persona mea et eorum qui mecum sunt, aliquid accipiendo non gravavi vos, sed, sicut credidistis, cum essem astutus, dolo, etc., id est per alios detraxi vobis bona vestra plurima: sed hoc est falsum, quia nihil ex dolo feci. I Thess. II, 3: exhortatio nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo. Nam ipse erat verus Israelita, in quo dolus non fuit, Io. I, 47. Hanc ergo suspicionem excludit consequenter, cum dicit numquid per aliquem, et cetera. Et primo in generali, secundo in speciali. In generali sic: si per alios voluissem surripere vestra, misissem aliquos, qui hoc procurarent apud vos. Sed numquid per aliquem eorum quem misi ad vos, circumveni vos, extorquendo per eos vestra? Quasi dicat: non. Supra VII, 2: neminem circumvenimus, et cetera. I Thess. IV, 6: ne quis circumveniat in negotio fratrem suum. In speciali vero excludit suspicionem praedictam, cum dicit rogavi Titum, etc., quasi dicat: nullus eorum in speciali, quem misi ad vos, circumvenit vos. Titum enim cum precibus misi ad vos. Et hoc est, quod dicit rogavi Titum, et cetera. De isto habetur supra VIII, 18. Misi etiam cum illo fratrem, scilicet Barnabam, vel Lucam. Supra c. VIII, 18: misimus cum illo, scilicet Tito, fratrem (scilicet alterum dictorum) cuius laus est in Evangelio. Sed numquid Titus circumvenit vos, etc., quasi dicat: non. Supra VIII, 16: gratias ago Deo meo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, et cetera. Et quod Titus non circumvenerit eos, probat per conformitatem Titi ad seipsum apostolum, et ponit duplicem conformitatem, scilicet cordis. Et ideo dicit nonne eodem spiritu ambulavimus, id est eamdem voluntatem habemus? Vel eodem spiritu instigamur ad bene et recte agendum? Supra IV, 13: habentes autem eumdem spiritum, et cetera. Item conformitatem operis. Et ideo dicit nonne eisdem vestigiis, id est operibus intendimus, scilicet vestigiis Christi? Nam ego sequor vestigia Christi. Iob XXIII, 11: vestigia eius, scilicet Christi, secutus est pes meus, et cetera. I Petr. II, 21: Christus passus est, etc., ut sequamini vestigia eius. Et Titus sequitur vestigia mea. I Cor. XI, 1: imitatores mei estote, et cetera. Et sic patet, quod si conformis est mihi in voluntate et opere, et ego non circumveni vos, nec intendo circumvenire; quod autem nec ipse circumvenerit vos, patet per illud Matth. VII, 16: a fructibus eorum cognoscetis, et cetera. Rationem autem exclusionis subdit, dicens olim, seu rursus, putatis, et cetera. Et primo ponit eorum opinionem, secundo excludit eam. Opinio autem istorum erat, quod apostolus quasi reus et culpabilis omnia verba ista epistolae diceret ad excusationem suam, et quod non essent vera sed ad excusandum tantum inventa; et ideo ponens hanc opinionem ipsorum, dicit vos putatis olim, id est a principio huius epistolae, quod excusemus nos apud vos, id est quod haec verba non sint vera, sed sint ad excusandum conficta. Hanc autem excludit sic: qui enim sic excusat se, duo habet; unum est, quod non utitur verbis veris, sed confictis; aliud est, quia non vult pati detrimentum famae suae et gloriae. Unde specialiter propter dispendium famae aliqui excusant se. Sed neutrum istorum est in nobis; non ergo vera est opinio vestra. Quod autem neutrum istorum sit in nobis, patet. Non enim dicimus verba falsa; quod probo, primo per testimonium Dei, quia coram Deo loquimur. Quasi dicat: teste Deo, hoc in veritate dico. Iob XVI, 20: ecce in caelo testis meus, et cetera. Secundo per testimonium Christi, quia in Christo loquimur, id est per Christum, in quo nulla est falsitas. Supra II, 17: ex sinceritate sicut ex Deo in Christo loquimur. Item non quaerimus gloriam nostram, nec timemus infamiam, quia omnia, quae dixi et de revelationibus et de tribulationibus, facio, seu dico, propter vestram aedificationem, ut scilicet permaneatis in virtute, et expellatis pseudo. Io. XIV: quae aedificationis sunt invicem, et cetera. I Cor. XIV, v. 26: omnia ad aedificationem fiant. Io. XII, v. 30: non propter me haec vox venit, sed propter vos, et cetera.


Lectio 6

[87740] Super II Cor., cap. 12 l. 6 Posita una causa commendationis, quae provenit ex omissione Corinthiorum, quantum ad ea bona quae facere debuissent, in qua detestatur eorum ingratitudinem, hic consequenter ponit aliam causam, quae provenit ex eorum commissione quantum ad mala quae debuissent vitare, in qua exaggerat eorum malitiam. Et circa hoc duo facit. Primo ponit eorum culpam in generali; secundo explanat eam in speciali, ibi ne forte, et cetera. Dicit ergo: non solum laudavi me propter hoc, quod vos omisistis me laudare, sed etiam propter periculum vestrum, quod est in hoc quod vos adhaeretis pseudo, quia, dum fovent vos in peccatis, exponunt vos in magno periculo. Et ideo dicit timeo, scilicet ne forte cum venero, ad vos personaliter, non inveniam vos quales vos volo, scilicet iustos sed peccatores et incorrectos, et displiceatis mihi et ego vobis, quia iusto non placent peccatores, inquantum peccatores. Et inveniar talis a vobis, scilicet contristatus et puniens, qualem me non vultis habere. Mali enim odiunt correctionem, et veritatem. Ergo inimicus factus sum vobis, verum dicens vobis? etc., Gal. IV, 16. Sic patet eorum malitia in generali, scilicet quod timebat ne nondum plene poenituerint. In speciali etiam manifestat eorum malitiam, cum dicit ne forte contentiones, et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo enim enumerat eorum mala praesentia; secundo commemorat praeterita mala, de quibus nondum poenituerunt, ibi ne iterum cum venero, et cetera. Sciendum est autem, circa primum, quod Corinthienses post conversionem inciderunt in peccatum carnale, ut patet de illo qui uxorem patris habuit, et de hoc in hac parte correcti sunt per primam epistolam, non tamen plene sed adhuc aliquid in eis remansit, et supra hoc remanserunt in eis multa peccata spiritualia, quae proprie opponuntur charitati. Charitas vero duo facit. Primo enim facit corda hominum ad invicem consentientia; secundo inducit homines ad mutuum profectum. Et ideo, peccata spiritualia, e contrario, primo, faciunt homines ad invicem dissentientes; secundo faciunt eos invicem offendentes. Et ideo primo enumerat peccata spiritualia quae pertinent ad dissensionem; secundo ea quae faciunt ad offensionem, ibi detractiones, et cetera. In dissensionibus autem procedit ordine retrogrado. Nam, secundum rectum ordinem, homines primo dissentiunt, inquantum unus vult unum, alius vult contrarium; secundo, ex hoc procedunt ad inferendum nocumenta, inquantum quilibet vellet obtinere in proposito suo; tertio, quando non potest obtinere in proposito suo, sed succumbit, accenditur zelo invidiae; quarto, ex hoc prorumpit ad contentiones verborum. Et ab isto ultimo incipit apostolus, dicens ne forte contentiones, etc., quasi dicat: non solum timeo mala vestra in generali, sed in speciali, ne forte sint in vobis contentiones de meritis praelatorum, et de Baptistis, et cetera. Prov. XX, 3: honor est homini qui separat se a contentionibus, et cetera. Ambrosius: contentio est impugnatio veritatis, cum confidentia clamoris. Et haec contentio venit ab aemulatione; et ideo dicit et aemulationes, id est invidiae, in his qui minores sunt, et minus habent. Iac. c. III, 16: ubi zelus et contentio, ibi inconstantia, et cetera. Iob V, 2: parvulum occidit invidia, et cetera. Sap. II, 24: invidia Diaboli, et cetera. Et aemulatio venit ab animositate, unde dicit animositates, in ultione et illatione nocumenti. Eccli. VIII, 18: cum audace ne eas, et cetera. Et animositas venit ex dissensionibus, et ideo dicit dissensiones, id est odia et contrarietas animorum. Rom. ult.: observetis eos qui dissensiones et offendicula, et cetera. I Cor. I, 10: idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Consequenter enumerat eorum mala praesentia quantum ad offensionem. Et quia ista specialiter sunt mala in nocumentis verborum, et non factorum, ideo dimissis nocumentis factorum, enumerat nocumenta verborum, in quibus etiam procedit ordine retrogrado, incipiens a posteriore, et hoc est, cum quis expresse malum dicit de aliquo, et, siquidem in manifesto, sic est detractor, et ideo dicit detractiones, Rom. I, 30: detractores, Deo odibiles, etc.; si vero in occulto, tunc est susurro, et ideo dicit susurrationes. Sunt enim susurrones, qui latenter seminant discordias. Eccli. XXVIII, 15: susurro et bilinguis maledictus erit. Et haec duo procedunt ex superbia, quae animum inflatum contra aliquos prorumpere facit in mala verba. Et ideo dicit inflationes, I Cor. IV, 18: tamquam non sim venturus ad vos, sic inflati, et cetera. Et hae inflationes veniunt ex seditionibus, quae sunt praeparationes partium ad pugnam, quia inter superbos semper iurgia sunt, Prov. c. XIII, 10. Et ideo dicit seditiones, id est, tumultus ad pugnam. Prov. XVII, 11: semper iurgia quaerit malus. Sic ergo patet eorum malitia quantum ad mala praesentia, quae multa sunt et in dissensionibus et in nocumentis. Manifestat autem eorum malitiam quantum ad mala praeterita, de quibus non poenituerunt, cum dicit ne iterum cum venero, humiliet me Deus, id est affligat, apud vos, ita quod et lugeam multos vestrum, ex his qui ante peccaverunt, id est ante primam epistolam, et non egerunt poenitentiam, plene post primam epistolam. Et merito lugeam, quia, sicut gloria patris est gloria filiorum, ita confusio patris est confusio filiorum. Sic Samuel lugebat Saul, I Reg. XVI, 1: usquequo luges Saul, et cetera. Et hoc quia non poenituerunt, nec egerunt poenitentiam de peccatis carnalibus praedictis, quorum quaedam sunt contra naturam, et ideo dicit super immunditia, id est luxuria contra naturam. Quaedam sunt, quae committuntur cum mulieribus corruptis, scilicet viduis seu coniugatis, et ideo dicit et fornicatione. Quaedam sunt, quae fiunt in corruptione virginum, et ideo dicit et impudicitia quam gesserunt. Gal. V, 19: manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, et cetera.


Caput 13
Lectio 1

[87741] Super II Cor., cap. 13 l. 1 In praecedentibus apostolus multa locutus est ad detestationem pseudo, hic consequenter loquitur contra illos qui a pseudo sunt seducti. Et circa hoc duo facit. Primo increpat seductos; secundo consolatur persistentes, ibi de caetero, fratres, gaudete, et cetera. Circa primum, primo comminatur sententiae severitatem; secundo ostendit suam iudiciariam potestatem, ibi an experimentum quaeritis, etc.; tertio monet ad correctionem, ibi vosmetipsos tentate, et cetera. Circa primum, primo promittit suam praesentiam; secundo praedeterminat sui iudicii formam, ibi in ore duorum vel trium, etc.; tertio comminatur severam sententiam, ibi praedixi enim, et praedico, et cetera. Promittit ergo, primo, suum adventum, dicens ecce ego venio, quasi dicat: certum sit vobis, quod venio ad vos, et ideo cavete vobis ne inveniam vos imparatos. Et dicit tertio, non quod tertio iverit, sed quia tertio iam paraverat ire, etsi non iverat nisi semel, in secundo apparatu impeditus. I Cor. IV, 19: veniam ad vos cito, et cetera. Veniam, inquam, et iudicabo malos, secundum ordinem tamen, ita scilicet quod in ore duorum vel trium testium, accusantium seu testantium contra aliquem, sit omne verbum, accusatorum; quod quidem dicitur Deut. XVII, 6: nemo occidetur, uno teste dicente testimonium, et eiusdem XIX, 15: non stabit testis unus contra aliquem. Vel aliter in ore duorum, etc., quasi dicat: hoc quod dico de adventu meo ad vos, ita est certum, sicut testimonium duorum, vel trium. Sic ergo ordo iudicii erit. Sed severitatem sententiae comminatur, dicens praedixi enim, et cetera. Ubi, primo, insinuat ordinem iudiciarium quo est procedendum, in quo exigitur ut praecedat trina admonitio. Et quantum ad hoc dicit praedixi vobis ut praesens, bis, quando scilicet eram vobiscum, et nunc absens praedico, ut sic ter admoneat. Praedico, inquam, his qui ante peccaverunt, et omnibus aliis; quasi dicat: omnes moneo. Secundo, praemissa monitione, comminatur sententiam. Unde dicit quoniam si venero, non parcam iterum, quasi dicat: illis qui peccaverunt peperci prima vice, sed, si iterum peccaverint, vel si non egerint poenitentiam, non parcam eis iterum. Et hoc iuste fit, quia ille cui semel remittitur et iterum peccat, si remitteretur sibi, cresceret in malitia, et efficeretur insolens. Et ideo dicit sapiens Prov. XIII, 24: qui parcit virgae, odit filium suum, et cetera. Ex hoc ergo ordinatum est in Ecclesia, ut praecedat trina monitio antequam quis sententiam excommunicationis fulminet, quia contingit, quod aliqui, licet sint in peccatis et offendant, tamen ex solo verbo admonitionis corriguntur et satisfaciunt. Et etiam a levioribus semper incipiendum est. Quod si admonitione non ducitur, ne magis insolescat, adhibenda est severitas sententiae. Eccle. VIII, v. 11: ex eo quod non profertur cito contra malos sententia, et cetera. Consequenter ne possent calumniari de potestate apostoli, ostendit apostolus suam iudiciariam potestatem, dicens an experimentum, et cetera. Ubi tria facit. Primo ostendit se habere legationem et potestatem iudicandi a Christo; secundo ostendit virtutem Christi, ibi qui in vobis non infirmatur, etc.; tertio ostendit, quod virtus Christi etiam ad alios derivatur, ibi nam et nos infirmi sumus in illo. Dicit ergo: si venero, non parcam, immo severissime iudicabo, et hoc bene possum, quia habeo auctoritatem Christi in puniendo et remittendo. Supra II, 10: nam si quid donavi, et cetera. Supra V, 20: pro Christo legatione fungimur, et cetera. Et ideo dicit an experimentum, etc., quasi dicat: non est dubitandum de potestate mea, quia quidquid ego loquor, vel proferendo sententias, vel remittendo, vel praedicando, loquor a Christo. Ex. IV, 12: perge, ergo, ego ero in ore tuo. Lc. XXI, 15: ego dabo vobis os et sapientiam, et cetera. Quae ergo homo facit ex instinctu spiritus sancti, dicitur quod spiritus sanctus facit; ideo apostolus quia a Christo motus hoc loquebatur, attribuit Christo tamquam principali, dicens qui in me loquitur Christus, et cetera. Sed ne dubitetur de potestate et virtute Christi, ideo consequenter apostolus ostendit virtutem Christi, cum dicit qui in vobis, et cetera. Ubi primo ostendit virtutem Christi, quantum ad ea quae in eis apparuerunt; secundo quantum ad ea quae in Christo sunt, ibi nam etsi, et cetera. Dicit ergo: habeo potestatem iudiciariam a Christo, qui in me loquitur, qui magnae virtutis est in vobis, dando dona gratiarum, distributionem spiritus et alia multa, quae experti estis; et non solum non infirmatur, sed potens est in vobis, quia potenter vos liberavit a peccato, potenter vos convertit ad bonum. Ps. XXIII, 8: dominus fortis et potens, et cetera. Sap. XII, 18: subest tibi cum volueris posse. Et paulo ante: virtutem enim ostendis tu, et cetera. Et non solum potentia Christi apparuit in vobis, sed etiam in seipso, scilicet inquantum a morte crucis, quam sustinuit ex infirmitate humana, quam assumpsit infirmatam in paupertate, surrexit, et vivit ex virtute Dei, quae est ipse Deus. Talis enim erat illa susceptio, quae Deum hominem faceret, et hominem Deum. I Cor. I, 25: quod infirmum est Dei, fortius est hominibus, et cetera. Vel, ex virtute Dei, scilicet patris, qui est etiam virtus Christi, quia eadem est virtus patris et filii. Apoc. I, 18: fuit mortuus, et cetera. Haec etiam virtus Christi derivatur ad nos. Nam et nos infirmi, etc., quasi dicat: ad nos etiam pertinet illa virtus, quia et nos infirmi sumus in illo, id est ad intentionem illius, inquantum propter ipsum multa patimur, et mortificamus nosmetipsos, et humiliamus nos. I Cor. IV, 10: nos infirmi propter Christum, et cetera. Supra X, 10: praesentia corporis infirma. Supra IV, 10: semper mortificationem, et cetera. Et ideo vivemus, id est vivificabimur, ex virtute Dei in vobis, iudicandis. Gal. I, 1: qui suscitavit Iesum Christum, et cetera. Et est sensus: nos ex virtute qua Christus vivit, resuscitamur; et illa virtute habemus etiam potestatem iudicandi in vobis, vel vivemus, simili beatitudine, cum eo, et hoc ex virtute Dei, quae quidem virtus Dei est in vobis, id est in conscientiis vestris.


Lectio 2

[87742] Super II Cor., cap. 13 l. 2 Post comminationem severi Dei iudicii, subdit apostolus admonitionem ad praeparationem, ut iudicium severum non patiantur, et primo ponit ipsam admonitionem; secundo rationem admonitionis assignat, ibi ideo haec absens scribo, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit admonitionem; secundo excludit falsam suspicionem, ibi oramus autem ad Deum, et cetera. Circa primum duo facit. Primo monet ut se examinent; secundo innuit quid per huiusmodi examinationem invenire possint, ibi an non cognoscitis, et cetera. Circa primum sciendum est, quod ille, qui secure vult comparere in iudicio, debet se primo examinare de factis suis, et sic poterit scire utrum tute compareat. Et ideo apostolus monet ut antequam veniant ad iudicium, quod erit in adventu suo ad eos, examinent se, dicens vosmetipsos tentate, id est examinate et considerate actus vestros. I Thess. V, 21: omnia probate, quod bonum est tenete, et cetera. Monet autem, ut de duobus se examinent, scilicet de fide. Unde dicit si estis in fide, scilicet quam praedicavi vobis, et a me accepistis de domino Iesu Christo, an excideritis ab ea et sitis prolapsi in aliam. Et hoc necessarium est, quia I Cor. XI, 31 dicitur: si nosmetipsos iudicaremus, et cetera. Ier. II, 23: vide vias tuas, et cetera. Item de operibus. Unde dicit ipsi vos probate, scilicet an sitis in operibus bonis, et utrum conscientia remordeat vos aliquid mali fecisse. Et hoc utile est, quia I Cor. XI, v. 28 dicitur: probet autem seipsum homo, etc.; Gal. VI, 4: opus suum probet unusquisque. Consequenter cum dicit an non cognoscitis, etc., ostendit quid per huiusmodi examinationem invenire poterunt. Et primo quid inveniant in seipsis; secundo quid inveniant in apostolo, ibi spero autem, et cetera. In seipsis autem duo invenire poterunt per examinationem, quia aut scient se tenere fidem, et sic invenire poterunt et cognoscere, quod Christus sit in eis, et hoc est quod dicit an non cognoscitis vosmetipsos, quia Christus Iesus in vobis est? Id est numquid si examinaretis vos, sciretis vos habere fidem, et cognosceretis, quod Christus est in vobis? Quasi dicat: sic, quia ubi est fides Christi, ibi est Christus. Eph. III, 17: habitare Christum per fidem, et cetera. I Cor. VI, v. 19: nescitis quia corpora vestra templum, et cetera. Aut scient se non tenere fidem, et sic invenient quod sint reprobi. Et ideo dicit nisi forte reprobi estis, id est vere invenietis vos habere Christum, nisi forte dimiseritis fidem et reprobi sitis ab eo, quod prius habuistis per fidem. Ier. XV, 6: reliquisti me, retrorsum abiisti. Ier. VI, 29: malitiae eorum non sunt consumptae, argentum reprobum, et cetera. Sed hic quaestio est litteralis de hoc quod dicit an non cognoscitis, et cetera. Nam Christus in eis solum manet, qui habent charitatem, ut dicitur I Io. IV, 16: Deus charitas est, et cetera. Si ergo cognoscimus, quod Christus per fidem sit in nobis, oportet quod hoc sit per fidem formatam. Cognoscentes ergo hoc modo Christum esse in nobis, sciemus nos habere charitatem qua informatur fides, quod est contra illud Eccle. IX, 1: nemo scit utrum odio, et cetera. Respondeo. Dicendum est, quod habitare Christum in nobis, potest accipi dupliciter: vel quantum ad intellectum, vel quantum ad affectum. Si quantum ad intellectum, sic ipse habitat in nobis per fidem informem. Et hoc modo nihil prohibet nos per certitudinem scire, quod Christus habitet in nobis, scilicet cum scimus nos tenere fidem, quam Ecclesia Catholica docet et tenet. Si vero quantum ad affectum, sic habitat Christus in nobis per fidem formatam, et hoc modo nullus potest scire, quod Christus habitet in nobis, vel quod habeamus charitatem, nisi per revelationem et specialem gratiam alicui concedatur certitudo. Per quamdam tamen coniecturam nihil prohibet nos scire posse quod in charitate sumus, quando scilicet quis invenit se taliter paratum et dispositum, ut nullo modo propter aliquod temporale vellet aliquid facere contra Christum. I Io. III, 21: si cor nostrum non reprehenderit nos, et cetera. Patet ergo quod apostolus loquitur quantum ad primum modum. Vel etiam loquitur de cognitione, quae est per coniecturam quamdam, ut dictum est. Argumentum autem procedit quantum ad secundum modum, et de cognitione quae est per certitudinem. Quid autem in apostolo possint invenire subdit, dicens spero autem, et cetera. Nam quia isti Corinthii possent dicere: nos non sumus reprobi, sed ideo non tenemus documenta tua, quia non sunt recta, sed reprobanda. Et ideo dicit: quidquid sit de vobis, tamen spero, quod ex vita et doctrina nostra, quam ostendi vobis, cognoscetis, quia non sumus reprobi, et non docuimus mala, nec exclusi sumus a potestate quam dicimus nos habere. Eccli. XIX, 26: ex visu cognoscitur vir. Matth. VII, 16: a fructibus eorum, et cetera. Consequenter cum dicit oramus, etc., excludit suspicionem. Comminatus enim fuerat eis iudicium severum, cum ostenderat potestatem suam in iudicando, et indixerat examinationem, credens Christum in eis esse, nisi ipsi essent reprobi. Sed tamen hoc dimittit sub dubio, utrum sit Christus in eis. Et quia ipsi possent credere et suspicari, quod apostolus gauderet de hoc quod essent reprobi, ut ipse in comparatione ad eos maior appareat et ut in eis posset exercere severius iudicium: ideo apostolus hanc suspicionem removet hic, primo, per orationem, quam pro eis ad Deum dirigit; secundo per gaudium, quod de eis concepit, ibi gaudemus enim, et cetera. Orat autem, ut ipsi inveniantur innocentes, ut non examinentur ex severitate iudicii. Et ideo dicit oramus autem, scilicet Deum, ut vos nihil mali faciatis; quasi dicat: non credatis, quod velimus, quod sitis reprobi, sed oramus, ut nihil, et cetera. Item orat, quod ipse appareat infirmus, per quod excluditur appetitus excellentiae apostoli in comparatione ad eos. Et ideo dicit non, scilicet oramus, ut probati appareamus, id est non ut nos commendemur probati in comparatione ad vos, sed magis, ut vos quod bonum est, faciatis, Gal. VI, 9: bonum autem facientes, et cetera. Ps. XXVI: viriliter agite et confortetur cor vestrum; nos autem, ut reprobi simus, amittendo potestatem puniendi et iudicandi, quia ubi non est culpa, omnes sumus pares, et unus non habet potestatem iudicandi super alios. Magis ergo vult apostolus, ut sint boni, quam ut subiaceant potestati iudicii sui. Et quod careat potestate iudicandi si boni sint, ostendit cum dicit non enim possumus, etc., quasi dicat: nos non laboramus nisi pro veritate et pro ipsa stamus. Constat autem, quod si puniremus innocentes, faceremus contra veritatem, et contra iustitiam. Unde cum apostolus non possit facere contra veritatem sed pro veritate, id est pro iustitia, manifestum est, quod non puniet innocentes. Notandum est, secundum Augustinum in Glossa, quod ad vitandum peccata, necessaria sunt duo, scilicet liberum arbitrium, et gratia Dei. Si enim liberum arbitrium non esset necessarium, numquam darentur homini praecepta, nec prohibitiones, nec exhortationes. Frustra etiam darentur poenae. Gratia etiam est necessaria, quia nisi Deus omnes regeret per gratiam suam, non posset homo stare. Frustra etiam oraremus, quod non inducat nos in tentationem. Et ideo apostolus ostendens utrumque esse necessarium, et orat Deum pro gratia obtinenda, et monet ut per liberum arbitrium recedant a malo et faciant bonum. Unde dicit oramus quantum ad primum, ut nihil mali faciatis quantum ad secundum. Consequenter cum dicit gaudemus, etc., removet falsam suspicionem propter gaudium de bono ipsorum conceptum. Et primo ponit gaudium, quod de ipsorum innocentia concepit; secundo orationem quam pro ipsorum perfectione emittit, ibi hoc autem oramus, vestram, et cetera. Dicit ergo: oramus quod vos probati appareatis, sed nos infirmi, et hoc apparet ex affectu nostro, quia gaudemus, quod scilicet aliqui sint inter vos boni et innocentes, ex quo subtrahatur nobis potestas iudicandi et videamur infirmi. Et hoc est quod dicit gaudemus, quoniam nos infirmi sumus, id est non exercentes potestatem nostram, vos autem potentes, id est sic bene agentes et vitia vincentes, quod subtrahitis vos a potestate nostra iudicandi. Cum enim aliquis male agit, subdit se potestati iudicis, sed bene faciendo repellit illam a se. Rom. c. XIII, 3: vis non timere potestatem? Benefac, et cetera. I Cor. IV, 10: nos infirmi, vos fortes. De isto gaudio dicitur Phil. II, 17: gaudeo et congratulor vobis, et cetera. Et non solum de his gaudemus, sed etiam super hoc oramus vestram consummationem, id est perfectionem. In rebus enim naturalibus videmus quod quaelibet res naturalis naturaliter tendit ad suam perfectionem, ad quam habet naturale desiderium. Et ideo cuilibet rei datur virtus naturalis, ut ad suam perfectionem naturalem possit pervenire. Gratia autem datur homini a Deo, per quam homo perveniat ad suam ultimam et perfectam consummationem, id est beatitudinem, ad quam habet naturale desiderium. Unde quando aliquis non tendit ad suam perfectionem, signum est, quod non habet satis de gratia Dei. Et ideo apostolus, ut isti possint in gratia crescere, orat ut perficiantur. Et Phil. I, 9: oro ut charitas, et cetera. Eph. VI, 13: ut possitis resistere in die malo, et cetera. Consequenter posita admonitione, causam admonitionis assignat, dicens ideo haec absens scribo, etc., id est ideo absens scribo vobis haec, monendo vos, ne scilicet cogar aliquid facere contra voluntatem meam, quae est ut nihil dure agam contra vos, nisi quatenus per vos compellar. Et ideo dicit ut non praesens vobis durius agam contra vos quam velim vel quam velitis. Sap. XI, 11: hos quidem tamquam pater monens probasti, et cetera. Supra X, 1: absens confido in vobis. Rogo autem vos ne praesens audeam, et cetera. Sed quia Corinthii possent dicere: numquid etiam si benefecerimus, non poteris contra nos, o apostole, dure agere? Ideo respondet, dicens: non, quia non propono nec possum agere, nisi secundum quod recepi a Deo potestatem. Deus autem dedit mihi hanc potestatem, scilicet ligandi atque solvendi, in aedificationem, non in destructionem, id est ut vos aedificemini, et non ut destruamini. Et si dure vos corrigerem, non aedificarem, sed destruerem. Supra X, v. 8: de potestate nostra, quam dedit nobis dominus ad aedificationem, et cetera. Hanc autem potestatem dedit dominus Paulo, Act. IX: segregate mihi Barnabam et Paulum ad opus, et cetera.


Lectio 3

[87743] Super II Cor., cap. 13 l. 3 In praecedentibus apostolus increpavit seductos a pseudo, hic vero consolatur persistentes in fide et doctrina sua. Et primo ponit monitionem; secundo subdit salutationem, ibi salutate in osculo, et cetera. Circa primum, primo ponit monitionem; secundo praemium impletae monitionis, ibi et Deus pacis, et cetera. Monet autem ad tria. Primo qualiter se habeant in seipsis; secundo qualiter se habeant ad proximos; tertio qualiter debent esse omnes ad invicem. In seipsis autem debent bona duo habere. Primo gaudium de bono habito, et quantum ad hoc dicit de caetero, fratres, qui constantes fuistis, gaudete, in his quae ad servitium Dei facitis. Et hoc est necessarium ad hoc quod sitis iusti et virtuosi, quia nullus est virtuosus, seu iustus, qui non gaudet iusta et virtuosa operatione. Et ideo dicitur in Ps. XCIX, 2: iubilate Deo, omnis terra, servite domino in laetitia; Phil. IV, 4: gaudete in domino semper; iterum dico, gaudete, et cetera. Et vere semper est gaudendum, quia gaudium conservat hominem in bono habitu, quia nullus potest esse diu in eo quod contristat. Secundo debent habere boni in seipsis aemulationem perfectionis, et quantum ad hoc dicit perfecti estote, id est semper tendatis ad profectum. Hebr. VI, 1: quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectionem, et cetera. Non est autem hoc, quod hic dicitur, praeceptum, scilicet quod homo sit perfectus, sed hoc, quod semper tendat ad perfectionem. Et hoc est necessarium, quia qui non studet ad proficiendum, est in periculo deficiendi. Videmus enim quod nisi remiges conentur ascendere, navis semper descendit. Et ideo dicebat dominus Mc. ult.: estote perfecti, et cetera. Proximis autem est impendenda exhortatio ad bona. Et quantum ad hoc dicit exhortamini, et cetera. Eccli. XVII, 12: unicuique mandavit Deus de proximo, et cetera. Rom. c. XII, 8: qui exhortatur in exhortando, Apoc. ult.: qui audit, dicat, veni. Communia autem omnibus debent esse duo, scilicet ut idem sapiant, et ideo dicit idem sapite, et ut pacem habeant, et ideo dicit pacem habete. Et haec duo ita se habent, quod unum est exterius, aliud interius. Constat enim quod corpora non possunt servari et ordinari, nisi membra ordinentur ad invicem. Similiter nec Ecclesia, nec Ecclesiae membra, nisi ordinentur et uniantur ad invicem. Est autem duplex unio necessaria ad membra Ecclesiae unienda. Una est interior, ut scilicet idem sapiant per fidem, quantum ad intellectum, idem credendo, et per amorem, quantum ad affectum, idem diligendo. Et ideo dicit idem sapite, id est idem sentiatis de fide, et idem diligatis affectu charitatis. Quia tunc est vera sapientia, quando operatio intellectus perficitur et consummatur per quietationem et delectationem affectus. Unde sapientia dicitur, quasi sapida scientia. Rom. XV, 6: ut sic unanimes, uno ore honorificetis Deum, et cetera. I Cor. I, 10: idipsum dicatis, et cetera. Phil. c. II, 2: idem sapiatis, et cetera. Alia est exterior, scilicet pax, et ideo dicit pacem habete inter vos. Hebr. XII, 14: pacem sequimini, et cetera. Ps. XXXIII, 15: inquire pacem. II Thess. III, v. 16: ipse Deus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Consequenter cum dicit et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum, ponit praemium quod redditur implentibus monitionem praedictam; quasi dicat: si servabitis pacem inter vos, Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Circa quod notandum est, quod apud gentiles consuetum erat, quod aliqui ex donis denominabant deos, quia licet esset unus Deus tantum, tamen singula dona sua denominabant deos ex illis donis, sicut ex dono pacis denominabant Deum pacis, et ex dono salutis, Deum salutis. Huic vocabulo alludens apostolus dicit Deus pacis, et cetera. Non quod pax sit unus Deus, sicut illi dicebant, sed ideo Christus dicitur Deus pacis, quia est dator pacis et amator. Io. XIV, 27: pacem meam do vobis, et cetera. I Cor. XIV, 33: non est Deus dissensionis, sed pacis. Rom. V, 5: charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, et cetera. Ipse etiam est auctor pacis. Io. XVI, 33: in me pacem habebitis, et cetera. Ipse in pace habitat. Ps. LXXV, 3: in pace factus est locus eius, et cetera. Item non solum est Deus pacis, sed etiam dilectionis. Et ideo dicit Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Et hoc ideo est, quia qui est in vera pace cordis et corporis, est in charitate, et qui manet in charitate, in Deo manet et Deus in eo, ut dicitur I Io. IV, 16, et quia homo non meretur nisi per pacem et dilectionem. Io. XIV, 23: si quis diligit me, et cetera. Consequenter cum dicit salutate invicem in osculo, etc., ponit salutationem, et circa hoc primo indicit eis mutuam salutationem; secundo salutat eos ex parte aliorum, ibi salutant vos, etc.; tertio salutat eos ex parte sua, ibi gratia Dei, et cetera. Mutuam salutationem indicit faciendam per osculum. Unde dicit salutate invicem, vos ipsos, in osculo sancto. Ubi notandum est, quod osculum est signum pacis. Nam per os in quo datur osculum, homo respirat. Et ideo quando homines dant sibi mutua oscula signum est quod uniunt spiritum suum ad pacem. Est autem pax simulata, et haec est eorum qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum, etc., ut dicitur in Ps. XXVII, 3. Quae quidem fit per osculi fraudulentiam. Prov. XXVII, 6: meliora sunt verbera diligentis, et cetera. Est et pax mala et turpis, quando scilicet conveniunt ad malum faciendum. Sap. XIV, v. 22: in magno viventes inscientiae bello, et cetera. Et haec fit per osculum libidinosum. Prov. VII, 13 dicitur de mala muliere, quod apprehensum deosculatur iuvenem, et cetera. Est et pax sancta quam facit Deus. Phil. c. ult.: et pax Dei, quae exsuperat, et cetera. Et haec fit per osculum sanctum, quia unit spiritum ad sanctitatem. Et de hoc osculo dicitur hic in osculo sancto. Et ex hoc inolevit consuetudo, quod fideles et sancti viri, in signum charitatis et unionis, se invicem osculantur, et datur pax in Ecclesiis in osculo sancto. Ex parte autem aliorum salutat eos, dicens salutant vos sancti omnes, quia omnes sancti et fideles sperant et desiderant, ac orationibus procurant salutem nostram; unde omnes fideles Christi ad invicem sperant et desiderant sibi salutem. Ps. CXVIII, participem me fac, Deus, et cetera. Ex parte autem sua salutat eos apostolus, dicens gratia domini nostri, et cetera. Ubi sciendum quod duplex est modus appropriandi aliquid divinis personis. Unus est essentialiter, alius causaliter; essentialiter autem appropriatur divinis personis, sicut patri potentia, quia ipse est potentia essentialiter, inquantum est principium; filio sapientia, inquantum est verbum; spiritui sancto amor, inquantum est bonitas. Hic vero apostolus non appropriat ista hoc modo, scilicet per essentiam, quia sic omnia appropriarentur spiritui sancto, sed appropriat per causam. Et ideo cum gratia sit donum, quo dimittuntur nobis peccata Rom. c. III, 24: iustificati gratis, etc., et remissio peccatorum sit nobis facta per filium, qui, carnem nostram accipiens, pro peccatis nostris satisfecit, Io. I, 17: gratia et veritas per Iesum Christum facta est, etc.; propter hoc apostolus attribuit gratiam Christo. Unde dicit gratia domini nostri, et cetera. Charitas autem est nobis necessaria, quia oportet nos uniri Deo. I Io. IV, 16: qui manet in charitate, in Deo manet, et cetera. Et quia hoc est a Deo patre, in quantum ipse sic dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret, ut dicitur Io. III, 16, Rom. V, 8: commendat autem Deus suam charitatem, ideo sibi, ut principio istius charitatis, attribuit charitatem cum dicit et charitas Dei, scilicet patris. Communicatio vero divinorum fit per spiritum sanctum, quia est distributor donorum spiritualium. I Cor. XII, 11: haec omnia operatur unus atque idem spiritus. Et ideo spiritui sancto attribuit communicationem, cum dicit et communicatio sancti spiritus. Vel attribuit sibi hoc, quia ipse est communis aliis duabus personis. Sic ergo apostolus in salutatione sua optat omnia necessaria, cum dicit gratia domini nostri Iesu Christi, et charitas Dei, et communicatio spiritus sancti, sit semper cum omnibus vobis. Amen. Gratia Christi, qua iustificamur et salvamur; charitas Dei patris, qua sibi unimur; et communicatio spiritus sancti, divina nobis dona distribuentis. Amen.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264