CORPUS THOMISTICUM
Stephani de Salanhaco et Bernardi Guidonis
Tractatus brevis de quatuor in quibus
Deus Predicatorum ordinem insignivit
de fratre Thoma de Aquino excerpta

Thomas de Aquino a Velázquez depictus (Temptatio Sancti Thomae, Museo Diocesano, Orihuela [España])

Textus a Th. Kaeppeli Romae 1949 editos
recognovit Enrique Alarcón et instruxit





Ad indicem fontium vitae S. Thomae





Pars 3

[QQ1] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 tit. Sequitur de tertio, scilicet de illustri prole

[...]
Caput 2

[QQ2] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 2 tit. Fratres viri illustres in scriptis et doctrinis

[QQ3] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 2 pr. Concessit etiam ac dedit divina misericordia ordini huic viros illustres, profunda fluviorum abdita, scilicet diversarum scientiarum scrutantes et relinquentes populis sanctissima verba tamquam fundamenta eterna, qui obscura produxerunt in lucem et diversos libros atque tractatus ad corroborationem fidei catholice, ad edificationem ecclesie, ad explanationem scripture sacre diversis locis et temporibus ediderunt. Tales autem vocant illustres viros Ieronimus et Ysidorus, qui scripta perennia et utilia ecclesiis reliquerunt. Quorum nomina sunt hec:


[...]

[QQ4] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 2 n. 7 Dominus fr. Albertus Theutonicus, episcopus Ratisponensis, maximus in philosophicis et divinis. Hic multa et diversa volumina dereliquit toti orbi que ad expositionem sacre scripture et aliarum scientiarum scripsit intellectu profunda, sensibus et sententiis alta, quorum numerum et nomina hic ponere esset longum. Circa finem vero dierum suorum librum de sacramento altaris edidit in quo evidenter ostendit et sinceritatem fidei sue in deum et fervorem devotionis ad divine incarnationis sacratissimum mysterium et qua excellebat scientiam divinarum scripturarum. Hic episcopatum Ratisponensem coactus recepit, sed paulo post tamquam carbonem ardentem manum adurentem obtenta cessione reiecit et ad paupertatem ordinis rediit. Obiit anno domini MCCLXXX.

[QQ5] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 2 n. 8 Fr. Thomas de Aquino, Apulus, doctor egregius et famosus in orbe, quam plurima scripsit, cuius doctrinam sanam et lucidam totus oriens et occidens sine invidia iudicando amplectitur et miratur et eam habere se gaudet et gloriatur.
Additum
Ipsa namque tamquam lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem donec lucifer oriatur indeque hauriunt universi, etiam obtrectatores et emuli in occulto. Cuius librorum numerus magnus et multus ubique fere est notus, ideo non ponitur hic. Hic veniendo ad generale concilium Lugdunense vocatus obiit in itinere iam arrepto in quodam monasterio monachorum infirmitate prepeditus anno domini MCCLXXIV.

[QQ6] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 2 n. 9 Fr. Petrus de Tarantasia, diocesis Lugdunensis, doctor gratiosus, abbreviator Thome compendiosus, scripta super libros Sententiarum postillasque super epistolas Pauli gratissimas compilavit. Item postillam super Lucam. Hic summus pontifex Innocentius V obiit Rome anno domini MCCLXXVI.

[QQ7] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 2 n. 10 Fr. Anibaldus Romanus, doctor theologie, sectator amborum, scripsit etiam super Sententias scripta sua. Hic cardinalis existens obiit anno domini MCCLXXII.

[...]
Caput 6

[QQ8] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 tit. Magistri in Theologia Parisius

[QQ9] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 pr. Dedit quoque dominus ordini viros excelsos in verbo glorie, quorum alii fuerunt doctores autentici et solemnes, alii gratiosi et famosi predicatores. Numerum horum et nomina solus ille novit qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocat. Obmissis autem doctoribus universis qui in locis famosis quique in studiis generalibus ultra mare et citra per universum orbem solemniter docuerunt, iilorum tantum nomina annotavi qui ab anno domini MCCXXX usque ad annum eiusdem domini benedicti MCCLXXVII, quo hec scripsi, in theologia Parisius docuerunt et iuxta morem dignitatem magistralem exercuerunt.


[QQ10] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 1 Fr. Rotlandus Lombardus, Cremonensis, qui fuit primus licentiatus Parisius de ordine Preclicatorum, de cuius ingressu iocundo et gaudioso habetur in Vitis fratrum lib. I, cap. 5: Eo tempore quo etc. Item de motivo et excitativo sui ingressus in Vitis fratrum lib. IV, cap. 7: Cum magister Rotlandus etc. Item de revelatione obitus ipsius facta cuidam fratri in Vitis fratrum lib. V, cap. 4: Cum fr. Rotlandus etc.

[QQ11] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 2 Fr. Iohannes de sancto Egidio, Anglicus, qui intravit ordinem Predicatorum magister existens. Sub eo incepit prefatus fr. Rotlandus.

[QQ12] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 3 Fr. Hugo de sancto Caro, Viennensis, Burgundus, qui incepit sub fr. Rotlando predicto fuitque postmodum primus quem de nostro ordine habuimus cardinalem, de quo habitum est supra.

[QQ13] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 4 Fr. Bonushomo Brito.

[QQ14] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 5 Fr. Helyas Bruneti de Brageriaco, Petragoricensis diocesis. Isti duo immediate prefati regebant scolas nostras Parisius tempore quo universitas studii Parisiensis insurrexit contra fratres, incentore et actore malorum Guillelmo de sancto Amore, sicut patet in privilegio Alexandri pape IV quod incipit Quasi lignum vite.

[QQ15] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 6 Fr. lohannes Pungensasinum, Parisiensis.

[QQ16] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 7 Fr. Hugo Metensis.

[QQ17] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 8 Fr. Albertus Theutonicus, Coloniensis, de quo habitum est supra. Hic obiit in conventu Coloniensi anno domini MCCLXXX, octogenarius et amplius.

[QQ18] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 9 Fr. Gaufridus de Blevello, Burgundus.

[QQ19] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 10 Fr. Stephanus de Varnesia, Altisiodorensis.

[QQ20] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 11 Fr. Guillelmus de Stampis, Gallicus.

[QQ21] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 12 Fr. Laurencius de Filgeriis, Brito, magister in artibus et in medicina.

[QQ22] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 13 Fr. Guillelmus de Antona, Anglicus.

[QQ23] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 14 Fr. Thomas de Aquino, Apulus, de quo habetur supra.

[QQ24] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 15 Fr. Florencius Gallicus.

[QQ25] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 16 Fr. Bartholomeus Turonensis.

[QQ26] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 17 Fr. Petrus de Tarantasia, de quo habetur supra, qui fuit postmodum archiepiscopus Lugdunensis, cardinalis et papa Romanus.

[QQ27] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 18 Fr. Guerricus de sancto Quintino, Flandrensis, de quo habetur in Vitis fratrum lib. IV, cap. 10: Fr. Guerricus etc. Item de revelatione obitus ipsius facta cuidam in Vitis fratrum lib. V, cap. 4: Vir religiosus etc.

[QQ28] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 19 Fr. Baldoynus de Maflix, Flamingus.

[QQ29] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 20 Fr. Gilibertus de Ovis, Flamingus.

[QQ30] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 21 Fr. Guillelmus de Lexovio, Burgundus.

[QQ31] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 22 Fr. lohannes de Versiaco, Gallicus.

[QQ32] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 23 Fr. Anibaldus Romanus, postmodum basilice XII apostolorum presbyter cardinalis, de quo habetur supra.

[QQ33] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 24 Fr. Guillelmus de Quinciaco, Petragoricensis. Hic obiit in Montepessulano lector anno domini MCCLXXIV, VIII kalendas Iulii, sepultus est in ecclesia fratrum.

[QQ34] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 25 Fr. Romanus nomine et natione.

[QQ35] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 26 Fr. Ferrarius Cathalanus.

[QQ36] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 27 Fr. Guillelmus de Tornaco.

[QQ37] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 28 Fr. Thomas de Lucido Monte, Gallicus.

[QQ38] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 29 Fr. Guillelmus de Magno Saltu, Brito.

[QQ39] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 30 Fr. Berengarius Notarii, Provincialis, de Arelate, qui obiit in Montepessulano senex anno domini MCCXCVI, III nonas Iulii; sepultus est in ecclesia ante altare sancti Dominici.

[QQ40] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 n. 31 Fr. Iohannes de Turno.

[QQ41] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 explicitIsti duo ultimi immediate prefati legebant simul anno domini MCCLXXVIII quo hec scripsi.

[...]
Caput 8

[QQ42] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 8 tit. Predicatores gratiosi et famosi

[QQ43] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 6 pr. Euntes igitur ibant tunc primitivi fratres mittentes semina sua et omnia membra sua convertebant in linguas. Nam quicquid videbatur in eis vel audiebatur ab eis, penitentiam et sanctimoniam predicabat. Numerum horum et nomina ille solus novit, cui preterita non transeunt nec futura absunt. Sed tamen hic obmissis ceteris aliquorum nomina sunt notata, quos non solum meritis et doctrinis, sed miraculis quoque fulsisse vel vidi vel fideli relatione audivi vel legi.

[...]

[QQ44] S. de Salanhaco, De quatuor in quibus, pars 3 cap. 8 n. 9 De fratre Thoma, doctore egregio, in Vitis fratrum lib. IV, cap. 24: Frater quidam etc.

[...]

Ad indicem fontium vitae S. Thomae




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur