CORPUS THOMISTICUM
Liber de inquisitione
super vita et conversatione et miraculis
fratris Thomae de Aquino

Thomas de Aquino a Velázquez depictus (Temptatio Sancti Thomae, Museo Diocesano, Orihuela [España])

Textum a M. H. Laurent 1937 editum
recognovit Enrique Alarcón et instruxit





Ad indicem fontium vitae S. Thomae





NOTA EDITORIS: Copia unica huius processus, in cod. Paris, Bibl. Nat. lat. 3112, defectiva est. Invenitur tamen alius exemplar catalogi operum S. Thomae a Bartholomeo de Capua attestati in anonyma Historia Sancti Thomae asservata in cod. London, British Museum, Harley 916, ff. 12v-14r. In notis nostrae editionis, significamus littera H dissimilitudines praecipuas huius copiae Harleianae catalogi.





[PCN1] Processus canonizationis Neapoli, n. 1Hic est processus inquisitionis facte super vita et conversatione ac miraculis recolende memorie fratris Thome de Aquino, ordinis fratrum Predicatorum, sacre theologie doctoris, per reverendos Patres Dominos, Dei gratia, Umbertum Archiepiscopum Neapolitanum, et Angelum Viterbiensem et Tuscanensem episcopum, Inquisitores super hec, una cum venerabili viro Domino Pandulfo de Sabello, domini Pape notario, cum clausula Quatenus vos vel duo vestrum et cetera per sanctissimum Patrem et Dominum dominum Iohannem papam XXII specialiter deputatos, presentibus ad totum processum inquisitionis eiusdem nobis Petro Iohannis de Rocca Tarani, Sabinensis diocesis, apostolica et imperiali, et Francisco de Laureto, Pennensis diocesis, apostolica et regali auctoritate publicis notariis, quos iidem domini inquisitores ad ipsum processum in scriptis fideliter reddigendum specialiter assumpserunt, scriptus per me Petrum notarium predictum.

[PCN2] Processus canonizationis Neapoli, n. 2In nomine Domini nostri Ihesu Christi. Amen. Anno Nativitatis eiusdem millesimo CCCº XVIIII, die sabbati XXIº mensis Iulii, secunde indictionis, pontificatus sanctissimi Patris et Domini domini Iohannis Pape XXII, anno tertio, religiosus vir frater Guillelmus de Tocco, prior conventus fratrum Predicatorum in Benevento, constitutus apud Neapolim in camera reverendi Patris Domini Umberti, archiepiscopi Neapolitani supradicti, coram ipso domino Archiepiscopo et coram reverendo patre Domino Angelo Viterbiensi et Tuscanensi episcopo supradicto, super vita et conversatione ac miraculis reverende memorie fratris Thome de Aquino, ordinis fratrum Predicatorum sacre theologie doctoris, Inquisitoribus per sedem apostolicam deputatis, eisdem dominis archiepiscopo et episcopo quasdam patentes et quasdam alias clausas apostolicas litteras ex parte supradicti domini Pape, veris bullis plumbeis eiusdem domini Pape, et in filis integris canapis pendentibus bullatas, presentavit, et eosdem dominos cum instantia requisivit ut in commisso eis per easdem litteras inquisitionis negotio sollicite et attente, prout tenebantur, procedere deberent. Quas litteras prefati domini archiepiscopus, et episcopus, extractis sibi biretis, cum magna reverentia receperunt et predictas patentes apostolicas litteras statim coram eis publice legi fecerunt, mandantes nobis Petro Iohannis de Rocca Tarani, Sabinensis diocesis, clerico, apostolica et imperiali auctoritate, et Francisco de Laureto, Pennensis diocesis, apostolica et regia auctoritate publicis notariis supradictis, ut predictas litteras apostolicas et inquisitionem ac omnem processum per ipsos in huiusmodi inquisitionis negotio faciendas, regestrare et fideliter scribere deberemus : venerabilibus et discretis viris abbate Marino de Caracchulis, supradicti domini archiepiscopi vicario, abbate Raynaldo Magnono, canonico Neapolitano, et domino Laurentio de Tinconsis, canonico ecclesie sancte Marie de transtiberim de Urbe, presbytero, Roberto, canonico ecclesie sancti Stephani, Viterbiensis supradicti domini espiscopi cappellano, et pluribus aliis presentibus ad premissa testibus vocatis atque rogatis. Littere vero supradicte patentes, non abrase, non cancellate nec in aliqua sui parte suspecte, sed omni suspitione carentes erant per omnia tenoris et continentie subsequentis.

[PCN3] Processus canonizationis Neapoli, n. 3 Ioannes episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopo Neapolitano ... et Episcopo Viterbiensi ... ac dilecto filio Magistro Pandulpho de Sabello, notario nostro, salutem et apostolicam benedictionem.
De occultis sapientie divine consiliis, de potenti manu indevicte virtutis, et de beneficiis solite pietatis, militanti Ecclesie pro necessario in pugna solamine dona mittuntur; et prevenitur in dulcidine consolationum mentalium, que invitata est ad convivia celestium nuptiarum: ex quibus in debitas laudes, assurgimus, dum sanctorum in celis festa gaudiis internis cum laudibus celebramus, reddimusque Deo gratias, qui suam consolatur Ecclesiam, dum peregrinatur a patria, quam continuis adiutoriis roborat, dum impugnatur in via. Cuius, quamvis indigni, quia divina miseratione curam suscepimus, velut Christi Vicarius, de profectu eiusdem commisse nobis Ecclesie congaudemus: dum de diversis mundi partibus nobis intimatur ad gaudium, quod infideles de gentibus ad Ecclesiam fidei piscatione perveniant, et fideles ad patriam de mundo conscendant: qui de corruptione munditia, de fragilitate constantiam, ac Dei dono de infirmitate adepti victoriam necnon interdum (ne super hiis fides nutaret credentium sed Deum laudans in sanctis eius, argumentis validissimis nutriretur, optaretque ex gratia imitari quod coleret, assequi quod collaudaret) notis coruscare miraculis referuntur.
Sane dudum ex parte carissime in Christo filie nostre Marie regine Sicilie, clare memorie Karoli secundi regis Sicilie relicte, et dilectorum filiorum, nobilium virorum, Philippi principis Tarentini, ac Iohannis comitis Gravinensis ac aliorum plurimum comitum et baronum regni predicti, communis quoque ac Universitatis magistrorum et scolarium Neapolitanorum, coram nobis, et fratribus nostris propositum extitit, et per eorum litteras nuntiatum, quod recolende memorie frater Thomas de Aquino, ordinis fratrum Predicatorum, sacre theologie doctor, dum viveret, odore sanctitatis emicuit, conversatione resplenduit et multis magnis tam ante quam post suum obitum miraculis coruscavit, quare pro parte ipsorum nobis fuit humiliter supplicatum, ut de eiusdem fratris Thome vita et miraculis, inquisitione premissa, si reperiremus premissa veritate fulciri, ipsum ascriberemus sanctorum cathalogo, ipsumque faceremus per universas ecclesias, honore congruo, sollempniter venerari. Verum licet predicta coram nobis et eisdem fratribus nostris exposita, si vera sint, nostrum et fratrum ipsorum corda multa iocunditate repleverint; attendentes tamen, quod romana Ecclesia, presertim in tanto fidei negotio, ubi videlicet de re tam ardua queritur, cum magna consuevit maturitate procedere quodque scriptum sit: Causam quam nesciebam diligenter investigabam (nam si gloria sit celare verbum, gloria tamen Regis est investigare sermonem) venerabili fratri Arnaldo, episcopo Albanensi, et dilectis filiis nostris Guillelmo, tituli sancti Ciriaci in Termis presbytero, ac Guillelmo, sancti Nicolai in carcere Tulliano diacono, cardinalibus, commisimus, ut apud sedem apostolicam de huiusmodi sanctitatis vite ac miraculorum fama predicti fratris Thome informationem per testimonia fide dignorum reciperent, illaque nobis referre curarent, ut veri similitudine inde sumpta, tutius possemus procedere in negotio prelibato; et quia per dictorum cardinalium relationem fidelem coram nobis et fratribus nostris factam accepimus aliaqualem informationem de sanctitatis et miraculorum fama predicta; Nos pium et congruum reputantes ut si vera sint predicta non lateat, de ipsorum fratrum nostrorum concilio supplicationi huiusmodi, prout presentium describitur serie, duximus annuendum. Quo circa discretioni vestre, de qua plenam in Domino fiduciam obtinemus, per apostolica scripta mandamus, quatenus vos, vel duo vestrum in loco vel locis, ubi expedire videbitis, de vita et conversatione ac miraculis fratris Thome predicti, ceterisque circunstantiis huiusmodi negotium tangentibus, iuxta formam quam nobis sub bulla nostra transmittimus interclusam, inquiratis diligentius veritatem; et que super premissis inveneritis, fideliter in scriptis redacta sub testimonio sigillorum vestrorum per viros ydoneos ad sedem apostolicam destinetis; ut per inquisitionem vestram sufficienter instructi, sicut res exigit et expediens visum fuerit, securius in ipso negotio procedere valeamus.
Datum Avioni, idibus septembris, pontificatus nostri anno tertio.

[PCN4] Processus canonizationis Neapoli, n. 4 Eodem anno, die lune XXIII dicti mensis iulii, secunde indictionis, in palatio archiepiscopatus Neapolitani reverendi Patres domini archiepiscopus et episcopus, inquisitores supradicti, supradictas litteras apostolicas clausas, de quibus superius fit mentio, in eorum presentia per me Petrum, notarium supradictum, aperiri et legi fecerunt, quarum tenor per omnia talis est:
Forma, iuxta quam testes examinabitis super vita, conversatione, ac miraculis recolende memorie fratris Thome de Aquino, ordinis fratrum Predicatorum, sacre theologie doctoris, testes legitimos, quos super vita, conversatione ac miraculis dicti fratris Thome debetis recipere, prius ab eis prestito iuramento, diligenter examinare curetis, et de omnibus, que dixerint, interrogetis eos, quomodo sciunt, quo tempore, quo mense, quo die, quibus presentibus, quo loco, ad cuius vocationem, et quibus verbis interpositis, et de nominibus illorum circa quos miracula facta dicuntur; et si eos ante cognoscebant, et quot diebus ante viderunt eos infirmos, et quanto tempore fuerunt infirmi, quanto tempore visi sunt sani et, de quo loco sunt oriundi, interrogentur de omnibus circumstantiis diligenter, et ad singula capitula fiant, ut expedit, questiones predicte et series testimonii ac verba testium fideliter reddigantur in scriptis.

[PCN5] Processus canonizationis Neapoli, n. 5 Predicti itaque inquisitores, in dicto commisso eis inquisitionis officio iuxta prescripte commissionis eorum seriem procedere cupientes ac deliberantes processum inquisitionis huiusmodi facere in civitate Neapolis, pro eo quod dictus dominus archiepiscopus infirmitate detentus ad loca alia extra Neapolim non poterat se conferre, citari mandaverunt interdum per eorum litteras, interdum per dompnum Leonardum, presbyterum de Neapoli, iuratum nuntium eorum, subscriptos testes: de quorum citatione cum per responsales commissariorum, quibus litteratorie commissum extitit testes ipsos citare, tum per relationem fidelem dicti nuntii iurati, eisdem dominis inquisitoribus oretenus factam plenarie constitit: a quibus quidem testibus, in terminis citationis eorum coram dictis dominis inquisitoribus in dicto palatio archiepiscopatus Neapolitani compresentibus, ad citationem eandem receperunt idem inquisitores, ipsique testes in corumdem dominorum inquisitorum manibus prestiterunt de pura veritate dicenda super vita et conversatione ac miraculis dicti fratris Thome de Aquino, corporale ad sancta Dei evangelia iuramentum prece, pretio, subordinatione, odio, gratia vel amore aut alia corruptionis specie quibuscumque sublatis. Quo iuramento a dictis testibus suis vicibus sic recepto, ipsos supra vita et conversatione ac miraculis eiusdem fratris Thome receperunt et examinaverunt diligenter, semoti et in secreto iuxtra traditam eis per apostolicam sedem formam. Quorum testium nomina et cognomina, depositiones et dicta sub religione dicti per eos prestiti iuramenti recepta, ac dies et loca seu locus iuramentorum et depositionum eorum huiusmodi infra distincte et particulariter continentur. Videlicet eodem die lune XXIII eiusdem mensis et indictionis, Neapoli in palatio archiepiscopatus:

[PCN6] Processus canonizationis Neapoli, n. 6 Dominus Petrus Grassus de Neapoli, miles regis, commissarius et familiaris, etatis, ut dixit, circa annos sexaginta, qui dicebat de miraculis dicti fratris Thome de Aquino aliqua in se miracula sensisse, et etiam recepisse, vocatus ad presentiam dictorum dominorum inquisitorum et iuratus coram ipsis inquisitoribus, super vita et conversatione ac miraculis dicte fratris Thome dicere puram et veram veritatem, quam scit ex visu, auditu et credulitate, et quod etiam ad interrogata super ipsa inquisitione veraciter respondebit, amore vel odio, prece, pretio, favore vel subordinatione qualibet sublatis.
Et primo interrogatus de vita et conversatione eiusdem fratris Thome, dixit quod ab eo tempore, quo ipse testis erat scolaris et puer audivit, nemine discrepante, dici communiter et teneri quod ipse frater Thomas erat homo sanctissime vite et multi tenebant quod esset virgo sicut ex utero matris sue et quod die quolibet ipse ante omnes, dicebat missam suam, et ex ordinatione sua per eum id servabatur continue quod immediate post completam missam suam, priusquam exueretur ex toto, erat indutus presbyter alius ad aliam missam dicendam, quam etiam ipse audiebat ad finem, priusquam ad actus alios traheretur. Et insuper quod ipse nunquam, preter naturalis quietis horas, horam habebat aliquam otiosam, qua trahi posset vel aliquatenus occupari ad actus aliquos seculares, sed aut legebat, aut scribebat, seu scribi faciebat, aut orabat, aut predicabat.
Interrogatus a quibus hec audivit, dixit quod non nunquam a fama publica, non nunquam a religiosis, non nunquam a studentibus et frequenter a domino Bartholomeo de Capua, regni Sicilie logotheta, fratre Raynaldo de Piperno, socio dicti fratris Thome, fratre Jacobo et aliis fratribus ordinis Predicatorum, quos interdum audivit de talibus colloquentes. Et addidit quod dum quadam vice coram sancte memorie fratre Iacobo de Viterbio, ordinis Heremitarum, tunc archiepiscopo Neapolitano, tractaretur de viris scientibus et scientia aliquorum, dixit ipse archiepiscopus quod nulli sibi attribuant vel ascribant in sacra scientia aliquid plene scire, nisi qui sequuntur et inherent sciente et scriptis fratris Thome de Aquino, qui viam aperuit intelligentibus ad sciendum.
Interrogatus de loco ubi audivit dici predicta, dixi quod ubique locorum ubi dictus testis aliquoties moram traxit, et ut plurimum in civitate Neapolitana.

[PCN7] Processus canonizationis Neapoli, n. 7Item interrogatus super miraculis eiusdem fratris Thome, dixit et deposuit ut infra particulariter continetur, videlicet: quod ipse miles privatus per menses decem vel circa, virtute ac usu solito brachii sui destri, adeo quod nec de ipso brachio nec de manu propria usus solitos exerce posset, immo nec caput pectere, vel infulam sub mento ligare, nisi per alium adiutorem.
Habuit, anno sequenti prime indictionis proxime preterite, Romam accedere peregre in quadragesima dicti anni; et dum esset in via, occurit ei circa Terracenam attendere de beato corpore dicti fratris Thome, quod audiverat alias fuisse sepultum in monasterio Fosse Nove, et tunc in mente concipiens et etiam fidem sumens posse de passione dicti sui brachii ex ipsius sancti meritis adiuvari, destinavit et vovit in animo illuc omnino divertere. Et sic factum est quod, de tota societate, cum qua pergebat ad Urbem, assumptis pro sociis duobus Neapolitanis militibus, videlicet domino Nicolao Filmarini et domino Henrico Caracchulo, qui etiam locum dicti sepulcri visitare desiderabiliter cupiebant, pervenit illuc pariter cum eisdem, et eo introeunte curtim dicti monasterii Fosse Nove, statim quesivit et habuit unum de monachis dicti monasterii, quem rogavit, ut ei locum ostenderet sepulcri corporis prelibati.
Quo sepulcro ei per illum a remotis aliquantulum preostenso, quod quidem sepulcrum dixit idem miles esse ad sinistram partem maioris altaris monasterii supradicti: cum itur ad illud, inspectoque super ipso sepulcro quodam tapete, quod fecit abinde removeri, genuflexus in terra ante dictum sepulcrum pro recuperanda sanitate dicti sui brachii, per hec verba dixit se Dominum exorasse: Domine Deus, qui in sanctis tuis mirabilis es, concede michi per merita sancti huius, mei deperditi brachii solitam sanitatem. Et statim protenso se toto supra dicto sepulcro, notabiliter sensit reditam sibi virtutem deperditam brachii supradicti: quodam solo tamen circa iuncturas dicti brachii remanente stupore, in modum cuiusdam pigritationis seu dormitationis nervorum qui ex toto evanuit circa sero ipsius diei. Vertit extemplo se ad eosdem socios, et notificavit illis factum sibi miraculum per merita dicti sancti, et ex tunc, dicto transacto die, ita percepit et habuit restitutam ex toto dicti brachii sanitatem, ac si nunquam passionem aliquam habuisset in illo.
Interrogatus de tempore passionis brachii supradicti, dixit quod ipsa passio invasit eum in eodem brachio a mense maii de anno quinte decime indictionis proxime preterite et duravit usque ad tempus huiusmodi sibi reddite sanitatis, quod fuit de mense maii tunc immediate sequentis. Interrogatus de loco et presentibus, dixit ut supra deposuit.

[PCN8] Processus canonizationis Neapoli, n. 8 Die martis XXIIII eiusdem mensis, Neapoli in palatio archiepiscopatus, venerabilis et religiosus vir, frater Nicolaus, abbas monasterii Fosse Nove, ordinis cisterciensis, citatus ad presentiam dictorum dominorum inquisitorum, iuratus coram eis super vita et conversatione ac miraculis dicti fratris Thome dicere puram et meram veritatem, quam scit ex visu, auditu et credulitate, et ad interrogata etiam veraciter respondere amore, odio, prece, pretio, favore et subordinatione qualibet sublatis, et primo interrogatus super vita et conversatione eiusdem fratris Thome, dixit quod olim tempore felicis recordationis domini Gregorii pape decimi, dum dictus frater Thomas vocatus iret ad concilium Lugdunense et transitum faceret per Campaniam, infirmatus fuit in castro Magentie cuiusdam domini Anibaldi de Ceccano, et cum infirmitate ipsa gravaretur, dixit, ut audivit a pluribus: Si Dominus voluerit me visitare, melius est quod reperiar in domo religiosorum quam in domibus secularium. Et ex tunc causa devotionis fecit se portari ad monasterium Fosse Nove, quod distat a dicto castro per milliaria sex vel circa, ubi iacuit infirmus quasi per mensem. Et cum pervenisset ad dictum monasterium, in ingressu ipsius audivit dici dictus testis, quod dictus frater Thomas dixit: Hec requies mea in seculum seculi, hic habitabo quoniam elegi eam. Et dum idem frater Thomas iaceret infirmus, monachi dicti monasterii ob magnam devotionem, quam habebant ad ipsum propter famam sanctitatis ipsius, propriis manibus portabant ligna de silva ad ipsum pro igne faciendo, sibi non arbitrantes congruum, quod ad usum tanti viri animalia bruta portarent ligna. Et ipse quoties videbat ipsos monachos portantes ipsa ligna ad cameram, ubi ipse iacebat, assurgebat cum magna devotione et humiliter dicens: Unde hoc michi ut sancti viri deferant michi ligna?.
Interrogatus de causa scientie, dixit quod ipse interfuit et vidit et audivit predicta.
Dixit etiam se vidisse quod dictus frater Thomas cum magna devotione, reverentia et lacrimarum effusione suscepit ecclesiastica sacramenta in eodem monasterio, in eadem infirmitate, ex qua infirmitate obiit. Interrogatus de tempore ut puta de anno, mense et die, dixit se non recordari: dixit tamen quod fuit tempore quadragesimali. Interrogatus quibus presentibus vidit et audivit predicta, dixit quod presentibus fratre Petro de Monte sancti Iohannis et fratre Octaviano de Babuco, monachis dicti monasterii, nunc viventibus, et multis aliis monachis eiusdem monasterii iam defunctis.
Interrogatus si alia sciret de vita et conversatione ipsius fratris Thome, dixit quod audivit dici, quod ipse frater Thomas fuit homo magne honestatis, munditie et sanctitatis et cotidie dum erat sanus celebrabat et continuo vacabat studio et orationibus. Audivit etiam quod fuit virgo dum vixit sicut ab utero matris sue.
Interrogatus a quibus audivit predicta dici, dixit quod a predicto fratre Petro de Monte Sancti Iohannis qui audiverat a confessore suo, et quod frater Petrus alias fuerat conversatus cum dicto fratre Thoma.
Item interrogatus super miraculis si qua sciret facta fuisse propter merita dicti fratris Thome sive in vita sive post mortem ipsius, dixit, quod post mortem ipsius, dum corpus ipsius fratris Thome esset sepultum ante altare dicti monasterii, monachi eiusdem monasterii dubitantes, ne corpus ipsum raperetur, ab inde secreto transtulerunt ipsum corpus a dicto sepulcro ad quamdam cappellam que dicitur capella sancti Stephani eiusdem monasterii. Et post spatium quasi septem menses apparuit in sompnis idem frater Thomas fratri Iacobo, tunc priori ipsius monasterii, sicut publice dicebatur in ipso monasterio, et adhuc dicitur, et dixit ei: Reduc me ad locum pristinum. Et sic factum est cum sollempnitate debita per monachos dicti monasterii.
Dixit etiam, quod in apertura ipsius sepulture exivit tanta fragrantia odoris, quod dicta capella cum claustro dicti monasterii repleta est odore suavissimo. Dixit etiam quod totus conventus dicti monasterii tunc celebravit missam de ipso fratre Thoma tamquam de sancto confessore, cantando: Os iusti meditabitur sapientiam, et cetera, considerantes non esse congruum cantare pro ipso missam pro defunctis, cum haberent eum pro sancti viro.
Interrogatus de causa scientie, dixit quod interfuit et vidit predicta. Interrogatus de tempore, mense et die, dixit quod fuit infra VII menses vel circa post dicti fratris Thome obitum, ut supra, dixit tamen de mense et die se non recordari. Interrogatus quibus presentibus, dixit quod presentibus omnibus monachis dicti monasterii, de quibus supradictus ipse testis et supradicti frater Petrus et frater Octavianus. Interrogatus de loco, dixit ut supra deposuit. Interrogatus ad cuius vocationem ipse testis ivit videre et sentire predicta, dixit quod ipse ivit ad suavitatem odoris, quem sentiit in apertura sepulture predicte.

[PCN9] Processus canonizationis Neapoli, n. 9Item interrogatus si sciret alia miracula dicti fratris Thome, dixit quod audivit dici multa alia miracula, et specialiter dum dictus frater Thomas iaceret infirmus in dicto castro Magentie, et requireretur ut aliquid sumeret, dixit: Si haberem arengas recentes, comederem. Contigit inde transire victuralem cum sardis, et dum quererentur ab ipso pisces, inventum fuit quod una cista ex ipsis piscibus erat plena arengis recentibus, que plena fuerat sardis, et quod, dum ipse arenge portarentur ad ipsum fratrem Thomam, noluit comedere.
Dixit etiam quod audivit dici de quodam, qui vocabatur magister Raynaldus, qui fuerat claudus et meritis dicti fratris Thome fuit liberatus, dum esset ad sepulcrum ipsius.
Interrogatus a quibus audivit, dicta duo miracula, dixit quod dictum miraculum piscium audivit dici a fratre Guillelmo de Tocco, priore Beneventano fratrum Predicatorum. Qui prior dixerat sibi, quod audiverat hoc a pluribus hominibus dicti castri Magentie, ubi dictum miraculum factum fuisse dicebatur; et dictum alium miraculum de claudo dixit se audivisse a fratre Octaviano predicto, qui dixit eidem testi se miraculum ipsum vidisse. Dixit etiam quod de predictis est vox et fama publica in monasterio supradicto.

[PCN10] Processus canonizationis Neapoli, n. 10 Eodem die ibidem, frater Nicolaus de Fresolino, monachus dicti monasterii, testis iuratus in presentia dictorum dominorum inquisitorum super vita et conversatione ac miraculis dicti fratris Thome dicere puram et meram veritatem quam scit ex visu, auditu et credulitate, et etiam ad interrogata veraciter respondere, amore, odio, prece, pretio, favore et subordinatione qualibet sublatis, et interrogatus primo de vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit se audivisse dici quod fuit homo sancte vite et conversationis, dum vixit: et ipse testis vidit quando dictus frater Thomas venit infirmus de castro Magentie ad dictum monasterium Fosse Nove et ibidem in ipsa infirmitate cum magna reverentia et devotione et lacrimis suscepit Corpus Dominicum et ecclesiastica sacramenta, et cum ipse testis esset tunc novitius in dicto monasterio, de aliis particularibus vite et conversationis ipsius fratris Thome dixit se notitiam non habuisse.
Dixit insuper se audivisse dici a supradicto fratre Petro de Monte sancti Iohannis quod dictus frater Thomas in ingressu dicti monasterii dixit: Hec est requies mea, et cetera. Interrogatus de tempore, mense et die adventus dicti fratris Thome ad monasterium supradictum, dixit quod sunt anni quadraginta quinque et quod fuit de mense februarii et mortuus fuit nono martii, dictum mensem februarii tunc immediate sequentis, quadragesimali scilicet tempore.
Item interrogatus de miraculis dicti fratris Thome in vita vel post mortem ipsius, dixit quod dum corpus ipsius fratris Thome fuisset sepultum ante altare ecclesie dicti monasterii et frater Iacobus de Florentino, tunc prior dicti monasterii, ipso et aliis monachis dicti monasterii dubitantibus, ne corpus ipsum auferretur abinde, fecit ipsum transferri de ipso sepulcro ad cappellam sancti Stephani eiusdem monasterii, et ibi iacuit per menses septem et postea dicti monachi reportaverunt ipsum corpus ad pristinum locum: et in apertura ipsius sepulcri tantus inde fragravit odor quod dicta cappella et claustrum repleta sunt odore predicto, ita quod ipse testis simul cum aliis monachis ipsius monasterii cucurrit ad odorem predictum.

[PCN11] Processus canonizationis Neapoli, n. 11 Item interrogatus si sciret alia miracula de dicto fratre Thoma, dixit quod magister Raynaldus, medicus cirurgicus, habitator castri sancti Laurentii de Valle, dum claudicasset propter morbum pedum, ita quod sine substentatione baculorum seu gambettarum stare et ambulare non poterat, venit ad dictum monasterium, vocatus ad curam cuiusdam infirmi, nomine fratris Iohannis de Amico, qui erat in ipso monasterio; et dum esset ibi, audita fama dicti fratris, cum magna devotione accessit ad tumulum dicti fratris Thome et iacens per aliquam horam super sepulcro ipso et orans, subito dicte egritudinis consecutus est sanitatem, et sanus recessit a dicto monasterio sine alicuius adminiculo substentationis ad propria.
Interrogatus de causa scientie, dixit quod interfuit et vidit predicta. Interrogatus de tempore, mense et die, quo factum fuit dictum miraculum, dixit se non recordari: dixit se tamen estimare quod fuerit quinto anno vel circa post obitum dicti fratris Thome. Interrogatus quibus presentibus factum fuit dictum miraculum, dixit quod fuerint presentes ipse testis, frater Petrus de Fundis, frater Martinus de Pastina, monachi, et frater Nicolaus de Paleario, monachus conversus dicti monasterii et multi alii monachi eiusdem monasterii. Interrogatus de loco, dixit ut supra. Interrogatus ad cuius vocationem ipse testis ac predicti alii monachi iverunt ad videndum dictum miraculum, dixit quod interfuerat a principio cum ipso infirmo, et tam ipse quam alii monachi ipsius monasterii ad sonum campane congregati fuerunt in choro ecclesie ipsius monasterii, qui, viso ipso miraculo, cantaverunt sollempniter: Te Deum laudamus.
Item interrogatus que verba in orando interposuit dictus magister Raynaldus, quando liberatus fuit, dixit se non audivisse verba, per que oravit, set vidit ipsum orantem secreto super sepulcrum predictum. Interrogatus si cognovit dictum magistrum Raynaldum et viderat ipsum infirmum de pedibus ante ipsum miraculum, dixit quod sic. Interrogatus quanto tempore cognovit et vidit ipsum infirmum seu in ipsa infirmitate sistentem, dixit quod per annum et ultra. Interrogatus quanto tempore vidit ipsum post dictum miraculum sanum, dixit se non aliud scire nisi quod vidit ipsum recedentem sanum statim facto ipso miraculo. Interrogatus qua infirmitate pedum detinebatur dictus magister Raynaldus, et si habebat pedes integros vel attractos, dixit quod integros tamen gravatos gutta. Interrogatus qua gutta, dixit podagrica. Interrogatus si dictos baculos deferebat ad eius sustentationem in manibus an sub ulnis, ita quod corpus sustentaretur super baculis ipsis, dixit quod portabat ipsos baculos sub ulnis seu brachiis. Interrogatus si solo subfragio baculorum vel alterius conductu sustentabatur, dixit quod utroque subfragio utebatur, nam aliter non poterat ambulare. Interrogatus si dictum miraculum fuit factum de die vel de nocte dixit quod de die. Interrogatus qua hora diei, dixit quod post tertiam et ante nonam.
Item interrogatus si sciret alia miracula dicti fratris Thome, dixit se nescire de visu, tamen audivit dici quod multi voventes se dicto fratri Thome et accedentes ad tumulum eius consecuti sunt de eorum infirmitatibus sanitatem. Dixit etiam quod de omnibus est publica vox et fama in dicto monasterio et locis vicinis et specialiter in Piperno.

[PCN12] Processus canonizationis Neapoli, n. 12 Eodem die, ibidem, frater Martinus de Pastina, sacerdos et monachus dicti monasterii, testis iuratus secundum formam superius annotatam, et interrogatus primo de vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit quod audivit dici quod ipse frater Thomas fuit homo spiritualis, sancte conversationis et vite, et quod fuit virgo usque ad tempus mortis sue. Interrogatus a quibus audivit hec dici, dixit quod communiter audivit dici a monachis dicti monasterii.
Item interrogatus de miraculis eiusdem fratris Thome factis in vita vel post mortem ipsius, dixit se audivisse dici quod, quando fuit translatum corpus dicti fratris Thome de cappella sancti Stephani dicti monasterii ad pristinum locum eius ante altare maius ecclesie dicti monasterii, de sepulcro ipso, de quo translatum fuit, magna fragrantia odoris exibat. Interrogatus a quibus audivit dici, dixit quod a fratre Nicolao, nunc abbate dicti monasterii, et a fratre Petro de Monte sancti Iohannis et a fratre Blasio, magistro testis, monachis ipsius monasterii, qui in apertura ipsius sepulcri fuerunt presentes, ut dixerunt ipsi testi. Et ipse etiam testis post quinquennium, dum sepulcrum ipsius fratris Thome, quod erat ante altare supradictum, iterato aperiretur, sensit suavem fragrantiam odoris quasi incensi; et tunc idem testis perquisivit si esse appositum incensum et invenit quod non fuerat ibi appositum incensum, sed quod de corpore ipsius fratris Thome exibat dictus odor.

[PCN13] Processus canonizationis Neapoli, n. 13 Item interrogatus, si sciret alia miracula eiusdem fratris Thome, dixit se scire quod magister Raynaldus, medicus cirurgicus de sancto Laurentio de Valle, qui venerat ad curandum unum monachum ipsius monasterii infirmum, qui vocabatur frater Iohannes de Aynico, dum esset gutta podagrica adeo gravatus quod per se non poterat stare vel ambulare, nisi ex substentatione et adminiculo aliorum. Audito ibidem quod Deus multa miracula fecerat propter merita dicti fratris Thome, causa devotionis et sanitatis recuperande, fecit se portari ad tumulum dicti fratris Thome per duos homines, qui substentabant eumdem; et dum fuisset ibi per horam, qua ipsi forte potuissent Septem Psalmi concini, dictus medicus miraculose extitit liberatus. Interrogatus quomodo id sciret, dixit quod ipse presens fuit et vidit ipsum infirmum portari ad sepulcrum predictum et postea prosilientem per se sanum et dicentem: Sanus sum. Vidit etiam eum per se libere equitantem quando recessit de dicto monasterio et dicentem: Decem anni sunt quod fui infirmus et modo sum sanus. Interrogatus de tempore quo factum fuit dictum miraculum, dixit quod sunt anni XXXVIII vel circa iam elapsi; de mense, die et hora dixit se non recordari. Dixit tamen quod fuit factum de die et tali hora quod potuit equitare dictus medicus per decem miliaria et quod fuit tempore quadragesime ut sibi videtur. Interrogatus qui fuerunt presentes quando dictum miraculum fuit factum, dixit quod multi fuerunt presentes tamen non recordatur de omnibus eorum, nisi de fratre Fidele qui mortuus est. Interrogatus de loco ubi factum fuit dictum miraculum, dixit quod in dicto monasterio ad sepulcrum dicti fratris Thome.
Interrogatus ad cuius vocationem ipse testis ivit ad videndum dictum miraculum, dixit quod, facto dicto miraculo, campane ipsius monasterii pulsate fuerunt, et tunc ipse et alii fratres dicti monasterii adcesserunt ad chorum ecclesie ipsius monasterii et inibi congregati Te Deum laudamus propter dictum miraculum cantaverunt. Interrogatus si alii convenerunt ad dictum miraculum videndum, dixit quod omnes familiares dicti monasterii cucurrerunt ad illud, coram quibus etiam equitavit et recessit sanus ut supra dicitur. Interrogatus que campane pulsate fuerunt propter sollempnitatem dicti miraculi, dixit quod omnes campane magne et parve existentes in campanario ecclesie dicti monasterii. Interrogatus quibus verbis fuit usus dictus infirmus quando orabat iuxta seu super sepulcrum predictum, dixit se nescire: pro eo quod licet viderit ipsum infirmum accedentem ad dictum sepulcrum et postea sanatum, non tamen audivit orationem eius. Interrogatus si cognovit dictum magistrum Raynaldum ante dictum miraculum, dixit quod sic. Interrogatus quanto tempore cognoverat dictum magistrum Raynaldum, dixit quod pluribus annis cognovit eum. Interrogatus quanto tempore fuerat infirmus dictus magister Raynaldus, dixit se non recordari de numero annorum nisi quantum audivit ab illo, quod decem annis fuerat infirmus et ipse pluribus et diversis vicibus et temporibus viderat ipsum infirmum dicto morbo. Interrogatus si postquam recessit sanus de dicto monasterio vidit eum sanum, dixit quod non vidit eum ulterius neque sanum neque infirmum.

[PCN14] Processus canonizationis Neapoli, n. 14 Item interrogatus si sciret aliqua miracula de dicto fratre Thoma, dixit quod audivit a multis et specialiter a quodam demoniaco liberato ab ipso qui postea effectus est monachus conversus dicti monasterii. Interrogatus de nomine illius liberati, dixit quod vocatur Petrus. Interrogatus de quibus audivit dici, dixit quod audivit a pluribus monachis dicti monasterii qui, ut dicebant, interfuerant dicto miraculo; de quorum monachorum nominibus dixit non recordari, cum fuerit ipse testis absens a dicto monasterio annis quindecim et ultra. Interrogatus si de premissis est publica vox et fama in dicto monasterio et locis vicinis, dixit quod sic de hiis que deposuit.

[PCN15] Processus canonizationis Neapoli, n. 15 Die mercurii XXV dicti mensis, ibidem, frater Octavianus de Babuco de Campania, sacerdos et monachus dicti monasterii Fosse Nove, testis iuratus iuxta formam superius annotatam et interrogatus primo de vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit se hoc inde scire quod ipse frater Thomas fuit homo sancte vite, conversationis honeste, magne castitatis, abstinentie et sobrietatis in cibo et potu, et homo vacans orationibus, ieiuniis et studio et ipsius orationibus fundebat lacrimas, et quod fuit homo magne caritatis, compassionis et humilitatis, devotionis et sapientie erga Deum et proximum. Interrogatus in causa scientie, dixit quod ipse vidit ipsum fratrem Thomam et conversatus fuit cum eo, et servivit ei interdum, et vidit eum celebrantem et lacrimantem circa communionem. Interrogatus quanto tempore cognovit dictum fratrem Thomam ante eius obitum, dixit quod per annos quatuor vel circa.
Interrogatus in quibus locis vidit eum, et conversatus fuit cum ipso et servivit sibi, dixit quod vidit ipsum et conversatus fuit cum eo et servivit ei in castro Magentie, ad quodam castrum plerumque veniebat ad visitandum quandam dominam consenguineam suam et ad monasterium Fosse Nove. Interrogatus si cognovit eum sic ipsum continuasse dictam sanctam vitam et conversationem usque ad mortem, dixit quod sic. Interrogatus quomodo scit, dixit ut supra. Interrogatus quantum tempus esset quod dictus frater Thomas decessit, dixit quod sunt anni quadraginta sex vel circa: dixit etiam quod ipse vidit ipsum fratrem Thomam venientem de castro Magentie in quo fuerat infirmatus ad dictum monasterium Fosse Nove. In cuius monasterii ingressu, convenit ante chorum ecclesie dicti monasterii et dixit hec verba: Hec requies mea in seculum seculi, hic habitabo quoniam elegi eam. Interrogatus de causa scientie, dixit quod interfuit et audivit verba predicta a dicto fratre Thoma prolata. Interrogatus qui fuerunt presentes quando dixit predicta verba, dixit quod ipse testis et frater Petrus de Monte sancti Iohannis, monachus dicti monasterii, qui adhuc vivit, et plures alii monachi eiusdem monasterii, de quorum nominibus dixit se non recordari.
Interrogatus si dictus frater Thomas fuit patiens in ipsa infirmitate, dixit quod sic, et fuit tante mansuetudinis quod non turbavit aliquem servientem sibi. Interrogatus si in ipsa infirmitate recepit ecclesiastica sacramenta, dixit quod audivit a monachis dicti monasterii quod sic et cum magna devotione et reverentia et lacrimarum effusione. Interrogatus si de dita infirmitate dictus frater Thomas obiit, dixit quod sic.
Interrogatus in quo loco corpus ipsius fratris Thome fuit sepultum, dixit quod facta fuit sepultura ante altare magnum dicte ecclesie dicti monasterii et iacuit ibi per diem unam tantum; sed nocte sequenti secreto sublatum fuit inde per aliquos monachos et sepultum in cappella sancti Stephani eiusdem monasterii; et fuit ibi per menses septem vel circa et postea de sepultura ipsa fuit translatum ad pristinam sepulturam ante altare; et dixit quod, pro eo quod in ipsa translatione invenerunt ipsum corpus integrum et quod ex eo resultabat fragrantia magni odoris, portaverunt ipsum ad dictam primam sepulturam cum processione et cantu. Interrogatus si in translatione ipsius corporis fuit aliqua missa celebrata, dixit quod sic in mane sequenti post ipsam translationem. Interrogatus quam missam cantaverunt, dixit quod missam de uno confessore in qua cantatur: os iusti, et cetera Interrogatus quomodo scit, dixit quod interfuit dicte translationi et misse et cantavit in ipsa missa cum aliis. Interrogatus quis sacerdos cantavit missam ipsam, dixit se non recordari.
Interrogatus cuius stature fuit dictus frater Thomas dixit quod fuit magne stature et pinguis et calvus supra frontem. Interrogatus cuius etatis erat tempore obitus sui, dixit quod erat, ut sibi videbatur, annorum quinquaginta vel circa.

[PCN16] Processus canonizationis Neapoli, n. 16 Item interrogatus de miraculis ipsius fratris Thome factis in vita vel in morte vel post mortem ipsius, dixit quod post mortem ipsius vidit quendam medicum, nomine magistrum Raynaldum de sancto Laurentio, venientem ad dictum monasterium, equestrem in quodam asino, qui patiebatur morbum podagre in pedibus adeo quod per se non poterat stare nec ambulare nisi ab aliis substentatus. Qui, audita fama sanctitatis ipsius fratris Thome, fecit se portari per duos homines causa recuperande sanitatis et devotionis ad sepulcrum ipsius fratris Thome: super quo sepulcro prostratus per aliquam horam in oratione surrexit tandem a dicta egritudine liberatus.
Interrogatus de causa scientie, dixit quod ipse interfuit et vidit omnia supradicta que deposuit et quod vidit ipsum sanatum per se stantem et ambulantem sine alicuius suffragio. Item interrogatus quo tempore, mense et die factum fuit dictum miraculum, dixit se non recordari de tempore, mense et die: tamen ipse scit quod fuit post translationem predictam. Interrogatus si factum fuit de die vel de nocte, dixit quod de die quasi circa horam nonam. Interrogatus de loco, dixit ut supra. Interrogatus ad cuius vocationem ivit ad dictum miraculum videndum, dixit quod ad nullius, sed ipse videns dictum infirmum ire, ut supradixit, ad dictum sepulcrum causa devotionis, ut videret finem rei, accessit illuc et perseverando illic vidit predicta. Interrogatus quibus presentibus, dixit quod presentibus se teste, fratre Petro de Monte sancti Iohannis, fratre Petro de Fundis et multis aliis monachis eiusdem monasterii de quorum nominibus dixit se non recordari. Interrogatus quibus verbis usus fuit in oratione sua, dixit quod inter alia audivit ipsum infirmum dicentem: Ego voveo Deo et sancto Thome de Aquino si me liberaverit facere sibi fieri unam ymaginem de cera.
Interrogatus si ante dictum miraculum cognovit dictum magistrum Raynaldum, dixit quod sic per unum annum et ultra. Interrogatus si toto ipso tempore quo cognovit eum ante dictum miraculum scivit eum infirmum dicta infirmitate, dixit quod pluries vidit eum et quotiescumque vidit eum, ipso anno ante dictum miraculum, vidit eum infirmum dicta infirmitate. Interrogatus quot vicibus viderat eum sic infirmum, dixit se non recordari: dixit tamen quod pluribus vicibus per diversa temporum intervalla vidit eum infirmum ut dixit. Interrogatus si aliqua sollempnitas fuit facta in dicto monasterio propter ipsum miraculum, dixit quod statim fuerunt pulsate ipse campane dicti monasterii et quod monachi ipsius monasterii Te Deum laudamus sollempniter cantaverunt.

[PCN17] Processus canonizationis Neapoli, n. 17 Item interrogatus si scit alia miracula de dicto fratre Thoma, dixit quod frater Iohannes de Florentino, tunc subprior dicti monasterii, qui per plures menses fuerat passus in oculis ita quod non videbat, orans ad pedem sepulcri dicti fratri Thome, eius meritis fuit in dicta infirmitate oculorum miraculose ac subito liberatus. Interrogatus quomodo sciebat, dixit quod vidit ipsum fratrem Iohannem non videntem propter morbum quem patiebatur in oculis et postea vidit eum liberatum; et dum peteret ab ipso fratre Iohanne quomodo fuerat liberatus, dixit sibi quod dum oraret ad pedem sepulcri ipsius fratris Thome pro visu recuperando, fuit subito illuminatus. Interrogatus quo morbo viderat eum impeditum in oculis, dixit quod quodam morbo qui vocatur cataracta. Interrogatus de tempore, mense et die, dixit quod sunt anni triginta vel circa, quod ipse audivit a dicto fratre Iohanne recitari predicta, et quod dictum miraculum fuerat factum in eo die, mense martii. Interrogatus si scit aliquos interfuisse dicto miraculo, dixit quod audivit a fratre Petro de Monte sancti Iohannis quod ipse interfuerat dicto miraculo. Interrogatus quanto tempore sciverat dictum fratrem Iohannem fuisse lumine privatum ante dictum miraculum, dixit quod per mensem et ultra; set si maiori tempore fuerat lumine ipso privatus, dixit se ignorare. Interrogatus quanto tempore fuit sanus et illuminatus post dictum miraculum, dixit quod usque ad diem obitus sui, qui vixit per annos quatuor et ultra; infra quos etiam fuit promotus ad episcopatum ecclesie umbraticensis. Interrogatus quomodo sciret, dixit quod pluries et frequenter vidit eum ut monachum dicti monasterii et etiam postea promotorum ad dictum episcopatum illuminatum et sanum, ut supradixit.

[PCN18] Processus canonizationis Neapoli, n. 18 Item dixit quod quedam domina de Piperno cuius nomen ignorat existens in partu dum non posset parere, ad invocationem nominis dicti fratris Thome et ad impositionem singuli quod fuerat supra sepulcrum ipsius, peperit et extitit liberata. Interrogatus a quo hec audivit, dixit quod a viro dicte domine cuius nomen similiter ignorabat. Interrogatus si de premissis est publica vox et fama, dixit quod sic de hiis que supra deposuit tam in dicto monasterio quam in locis vicinis.

[PCN19] Processus canonizationis Neapoli, n. 19 Die iovis XXVI eiusdem mensis, ibidem, frater Nicolaus de Piperno, alias dictus de Paleares, monachus conversus dicti monasterii, testis citatus et iuratus simili modo et forma superius annotata, et interrogatus primo de vita et conversatione dicti fratris Thome de Aquino, dixit quod ipse vidit dictum fratrem Thomam de Aquino in monasterio Fosse Nove infirmum, qui venerat illuc de castro Magentie; ad quod castrum eundo ad concilium Lugdunense, ut ipse audivit, declinaverat, tempore Gregorii X, et ex tunc audivit dici quod dictus frater Thomas fuerat homo sancte vite, et quod fuit semper virgo ut ab utero matris sue: tamen ipse non viderat nec cognoverat eum ante: et donec fuit in ipso monasterio, vidit ipsum humilem, benegnum et patientem, sine aliqua turbatione vel iracundia, usque ad tempus obitus sui, et audivit quod sacramenta ecclesie suscepit in ipsa egritudine sua cum magna reverentia et devotione; et audivit dici quod ideo fuerat vocatus ad concilium, pro eo quod reputabatur unus de sapientibus et santioribus hominibus de mundo.
Dixit etiam quod audivit dici quod quando dictus frater Thomas intravit chorum ecclesie dicti monasterii dixerat: hec est requies mea, et cetera. Interrogatus a quibus audiverat dici predicta, dixit quod de sancta vita et conversatione ipsius audivit dici a fratre Iacobo de Florentino, tunc priore monasterii supradicti et a pluribus aliis monachis eiusdem monasterii de quorum nominibus dixit se non recordari: et quod dixerit: Hec est requies mea in seculum et cetera dixit quod audivit dici a quodam monacho ipsius monasterii, de cuius nomine dixit se non recordari. Interrogatus de tempore quo vidit eum in dicto monasterio infirmum, dixit quod sunt anni quadraginta quinque vel circa. Interrogatus cuiuis stature esset dictus frater Thomas, dixit quod fuit magne stature et calvus et quod fuit etiam grossus et brunus. Interrogatus cuius etatis erat, dixit quod secundum suam estimationem videbatur sibi quod fuerit quinquagenarius vel sexagenarius.

[PCN20] Processus canonizationis Neapoli, n. 20 Item interrogatus de miraculis eiusdem fratris Thome si qua sciret facta fuisse in vita vel in morte aut post mortem ipsius, dixit quod post longum tempus mortis sue quasi septem mensium quando corpus ipsius fratris Thome translatum fuit de cappella sancti Stephani ipsius monasterii ad sepulcrum ante altare maius ecclesie dicti monasterii, vidit corpus dicti fratris Thome integrum et magno odore et suavi redolens. Et iterum spatio quasi annorum XIIII post ipsius obitum ad instantiam domine Theodore comitisse sororis sue, fuit aperta eius sepultura, et ipsa domina petente habere de reliquiis ipsius fratris Thome data fuit sibi una manus ipsius corporis fratris Thome; et dixit quod corpus ipsum inventum fuit integrum et magna suavitate odoris refragrans.
Item [interrogatus] de causa scientie, dixit quod ipse interfuit et vidit predicta et sentiit odores predictos utraque vice. Interrogatus de tempore, dixit ut supra. Interrogatus de mense et die, dixit se non recordari. Interrogatus qui fuerunt presentes, dixit quod in dicta prima apertura et translatione fuit presens quasi totum collegium monachorum dicti monasterii qui portaverunt ipsum corpus processionaliter cum cruce, aqua benedicta et aliis paramentis; in secunda vero apertura quando data fuit dicta manus dixit quod fuit presens frater Petrus de Monte Sancti Iohannis, tunc abbas dicti monasterii.

[PCN21] Processus canonizationis Neapoli, n. 21 Item dixit quod quidam medicus qui vocabatur magister Raynaldus de sancto Laurentio, patiens infirmitatem in pedibus ita quod sine baculo seu alterius substentatione non poterat stare nec ambulare, contulit se ad dictum monasterium audiens famam sanctitatis dicti fratris Thome et accessit ad tumulum ipsius, causa devotionis et recuperande sanitatis pedum suorum et orans ibi aliquandiu, consecutus est subito dictorum pedum sanitatem.
Interrogatus quomodo scit, dixit quod ipse vidit ipsum medicum quando venit ad dictum monasterium claudicantem et ambulantem cum substentatione baculorum usque ad sepulcrum et, oratione facta per eum supra dictum sepulcrum, vidit ipsum sanatum et per se sine substentatione baculorum seu alterius aminiculo libere per ipsum monasterium ambulantem. Interrogatus de tempore, mense et die, dixit se non recordari. Interrogatus si factum fuit dictum miraculum de nocte vel de die, dixit quod de die circa horam tertiam, ut videtur sibi recordari. Interrogatus de loco, dixit ut supra. Interrogatus quibus presentibus, dixit quod presente se teste et pluribus aliis monachis ipsius monasterii de quorum nominibus dixit se non recordari cum sit magnum tempus. Interrogatus ad cuius vocationem ivit ad videndum dictum miraculum, dixit quod ad nullius vocationem sed ex suo motu accessit. Interrogatus si fuit facta aliqua sollempnitas in dicto monasterio de dicto miraculo, dixit quod fuerunt pulsate campane ad quarum pulsationem omnes monachi dicti monasterii in ecclesia ipsius monasterii convenerunt. Interrogatus quibus verbis interpositis, dixit quod non audivit verba orationis cum orasset secreto. Interrogatus si cognoverat et viderat ipsum magistrum Raynaldum, infirmum, ante dictum miraculum, dixit quod nunquam nec ante nec post ipsum miraculum viderat et cognoverat ipsum nisi tunc cum venit ad dictum monasterium occasione predicta.
Item interrogatus si alia miracula scit de eo, dixit quod audivit dici quod quidam puer infirmus, nescit tamen qua infirmitate, positus super sepulcrum ipsius fratris Thome fuit liberatus et quod plura alia miracula diversis vicibus et temporibus dicuntur esse facta meritis dicti fratris Thome, propter quod multa vota supersunt supra sepulturam ipsius appensa.
Item interrogatus si de predictis est publica vox et fama, dixit quod de premissis que de vita et miraculis deposuit, est vox et fama publica in dicto monasterio et aliis locis vicinis.

[PCN22] Processus canonizationis Neapoli, n. 22 Eodem die, ibidem, frater Petrus Francisci de castro Piperni, monachus conversus dicti monasterii, testis citatus et iuratus secundum formam superius annotatam, et interrogatus primo de vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit quod audivit publice dici in dicto monasterio, in castro Piperni et locis aliis vicinis, quod dictus frater Thomas solaria, ad serviendum ipsis monachis de ipsa arte calsolarie, et habetur et nominatur pro sancto in monasterio et locis predictis: aliud dixit se nescire de vita ipsius cum sit iuvenis, ita quod non potuit eum videre.
Item interrogatus de miraculis eiusdem fratris Thome, si qua sciret, dixit cum ipse, antequam ingrederetur religionem, esset in quadam domo ipsius monasterii, que dicitur calsolaria, ad serviendum ipsis monachis de ipsa arte calsolarie et sciret, dum iaceret in loco de die, et vellet surgere et ire ad bibendum, apparuit sibi circa lectum quidam homo pilosus, qui cepit eum per pedes impingens et reducens pedes ipsius ad lectum ac dicens ei: Non surgas quia ego deferam tibi aquam. Et ipse dixit: Vade et deferas mihi aquam, credens illum esse aliquem de sociis eidem monasterio servientibus; et ille homo pilosus vadens et reddiens portavit sibi aquam in palmis manuum, iunctis ipsis manibus, et dixit illi: Bibe. Et ipse testis respiciens effigiem ipsius deferentis aquam visum fuit sibi quod ille haberet staturam canis et faciem quasi hominis, pilosam et terribilem; et ex eo exibat magnus et abominabilis fetor ex quo ipse testis territus abscondit faciem suam et dixit: Vade, quia nolo bibere. Et tantus timor invasit eum quod perdidit quasi omnem virtutem ad quod loqui non potuit usque ad sequentem diem; et manus et digiti eius fuerunt contracte et contracti ita quod polles manus sue dextre, contra naturam, brachio iungebatur, et manus sinistre digiti erant ita contracti quod non ipsas manus et digitos ipsarum aliquatenus extendere posset. Pedes vero eius facti fuerunt ponderosi et insensibiles ita quod ambulare non poterat; et generaliter in toto corpore impeditus quod non poterat se movere.
Et sic impeditus et contractus, fuit portatus ad domum matris sue apud Pipernum ubi sic iacuit per octo dies. Et dum infra ipsos octo dies mater sua quereret remedia predicte egritudini, fuit ipsi consultum matri sue ut ipsum testem faceret deportari ad sepulcrum fratris Thome supradicti. Iuxta quod consilium dicta mater sua fecit ipsum ad dictum sepulcrum portari, et dum fuisset positus supra dictum sepulcrum et esset ibi per aliquam modicam horam, surrexit statim erectus sanus factus et a dicta contractione egritudinis et impedimento liberatus ad plenum, libere cepit ambulare et laudare Deum quod sanus erat, et stetit ab ea hora in antea in habitu laycali per annum serviens ipsi monasterio. Post ipsum vero annum, ingressus fuit religionem dicti monasterii et semper sanus fuit postea et nunc est. Interrogatus de tempore, mense et die, dixit quod sunt anni quinque elapsi vel circa, de mense et die, dixit quod non recordatur, nisi quod fuit tempore messium. Interrogatus quibus presentibus fuit liberatus, dixit quod presentibus fratre Gregorio de castro sancti Stephani, sacerdote et monacho dicti monasterii, et quodam gallico, nomine Perrotto, famulo eiusdem monasterii nunc defuncto, et matre sua, existente extra portam dicti monasterii cum intus nulla mulier ingredi audeat, que venerat cum ipso filio suo, que cum scivit liberationem et sanitatem ipsius filii sui, leta et Deo gratias agens, recessit et ivit Pipernum; propter cuius miraculi beneficium, ad honorem Dei et reverentiam dicti fratris Thome, quolibet anno, illo tempore quo dictum miraculum factum fuit, dicta genitrix sua ieiunabat tribus diebus continuis.

[PCN23] Processus canonizationis Neapoli, n. 23 Item interrogatus si scit alia miracula dicti fratris Thome, dixit quod ipse vidit quondam oblatum dicti monasterii, qui vocatur magister Matheus Iohannis Leonis de Piperno, euntem ad sepulcrum dicti fratris Thome in hora vespertina cum candela longa quasi longitudinis stature ipsius deferentis, et ipsam accensam ponentem in muro supra sepulcrum; et dum ipse testis quereret ab eo, quare hoc faceret, respondit sibi quod hoc faciebat et facere disposuerat et promiserat usque ad dies quindecim ad honorem et reverentiam Dei et dicti fratris Thome cui promiserat hoc ex voto in die martis post festum Resurrectionis dominice nunc proxime preterite, apud Roccam Sicam ubi erat uxoratus et que distat a dicto monasterio per miliaria duo; pro eo, quod ipsa die ita valida tussis, que catarrus vocatur, eum plus solito invaserat ita quod vere mori credebat, propter quod emisit votum in hec verba in mente, cum ore loqui non posset propter tussim predictam: Beate Thoma de Aquino, adiuva me quod non moriar hic, et concede mihi quod possim reddire ad monasterium Fosse Nove et mori ad pedes conventus ipsius monasterii Fosse Nove cuius sum oblatus. Qui statim, emisso voto predicto, liberatus fuit ab impetu dicte tussis, et liberatus reversus fuit ad dictum monasterium sicut petiverat in ipso voto. Et hec recitata fuerunt eidem testi a dicto magistro Matheo, sicut ipse testis deposuit.
Interrogatus de tempore quo dictus magister Matheus hec sibi recitavit, dixit quod in eadem hebdomada Pasche. Interrogatus de loco, dixit quod in ecclesia dicti monasterii. Interrogatus de loco, dixit quod in ecclesia dicti monasterii. Interrogatus qui fuerunt presentes tunc quando hec audivit a dicto magistro Matheo, dixit quod fuit presens quidam infans parvulus, filius dicti magistri Mathei, et nullus alius. Interrogatus si dictus Matheus vivit, dixit quod non, immo mortuus fuit in dicto monasterio iuxta votum predictum, de mense iunii proxime preterito. Interrogatus si aliqui alii sciunt predictum miraculum, dixit quod credit quod uxor condam dicti magistri Mathei sciat. Interrogatus cuius etatis erat dictus magister Matheus, dixit quod erat multum senex. Interrogatus si de premissis est publica vox et fama, dixit quod sic de hiis que supra deposuit, in dicto monasterio, in Piperno et aliis locis vicinis.

[PCN24] Processus canonizationis Neapoli, n. 24 Die veneris XXVII eiusdem mensis et indictionis, ibidem, frater Gregorius de Sancto Stephano, sacerdos et monachus professus eiusdem monasterii Fosse Nove, testis citatus et iuratus iuxta formam superius annotatam; et interrogatus primo de vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit se nichil inde scire cum sit iuvenis, nec ipsum videre nec cognoscere potuerit.
Interrogatus de miraculis dicti fratris Thome factis in vita vel in morte vel post mortem ipsius, dixit se hoc scire quod frater Petrus Francisci de Piperno, monachus conversus dicti monasterii, antequam assumeret habitum religionis ipsius, dum fuisset invasus in maligno spiritu adeo quod manibus et pedibus erat contractus et ore et facie tortus sine sensibus corporis, ita quod videbatur quasi mortuus; et dum apponeretur ignis super membra sua non sentiebat. Idem testis simul cum quodam gallico, nomine Perrotto, qui mortuus est, portavit ipsum petrum sic infirmum ad sepulcrum dicti fratris Thome; et ipse testis et dictus Perrottus posuerunt ipsum Petrum extensum super sepulcrum dicti fratris Thome, et dum esset ibi per aliquam horam surrexit sanus factus et liberatus ad plenum, restitutis sibi omnibus sensibus corporis et omnibus suis membris rectificatis et in pristinum statum reductis, ac si nunquam fuisset dictam invasionem et passionem passus.
Interrogatus in causa scientie et de loco, dixit ut supra, scilicet quod presens fuit et portavit eum simul cum dicto Perrotto ad dictum sepulcrum, ut supra dictum est, et stetit ibidem, donec vidit ipsum surgentem de dicto sepulcro liberum et sanum ad plenum, ut supra depositum. Interrogatus de tempore, mense et die, dixit quod sunt anni quinque quod predictum miraculum factum fuit, de mense vero et die, dixit se non recordari. Interrogatus si dictum miraculum fuit factum de die vel de nocte, dixit quod de die et circa horam nonam. Interrogatus qui fuerunt presentes ipsi miraculo, dixit quod ipse testis et dictus Perottus, tamen omnes monachi morantes tunc in ipso monasterio, audito ipso miraculo, accesserunt ad ecclesiam ipsius monasterii et inverunt dictum Petrum sanum et liberatum ad plenum. Interrogatus de nominibus illorum qui viderunt dictum fratrem Petrum predicta invasione seu umbratione detentum et postea liberatum, dixit quod viderunt eum sic frater Nicolaus de Sectia, frater Iohannes de Sclavis et plures alii de quorum nominibus dixit se non recordari. Interrogatus ad cuius vocationem seu requisitionem ipse portavit dictum infirmum ad dictum sepulcrum et stetit cum eo donec fuit liberatus, dixit quod ad requisitionem dicti Perrotti.
Interrogatus si dictus infirmus iacens super dicto sepulcro oravit seu aliquod votum emisit pro sanitate recuperanda, dixit quod non, quia non poterat loqui, nec scibat; tamen ipse testis et dictus Perrottus oraverunt pro eo. Interrogatus quibus verbis usi fuerunt in dicta eorum oratione, dixit quod quilibet eorum dixit ter Pater cum trina salutatione virginis Marie ut Deus meritis dicti fratris Thome restitueret ipsum infirmum pristine sanitati. Interrogatus si cognoverat ipsum fratrem Petrum ante dictum miraculum, dixit quod sic per biennium. Interrogatus quot diebus ante dictum miraculum vidit eum sic infirmum, dixit quod per dies octo viderat eum infirmum. Interrogatus si alias viderat eum sic infirmum dixit quod non, sed semper cognoverat eum sanum. Interrogatus si post dictum miraculum recidivavit aliquando in dicta infirmitate, dixit quod nunquam, immo semper fuit postea sanus et liber ab infirmitate predicta. Interrogatus si tempore dicti miraculi erat secularis an religiosus, dixit quod erat secularis, sed recuperata dicta sanitate ob devotionem dicti fratris Thome fecit se monachum conversum dicti monasterii. Interrogatus si sciret causam dicte infirmitatis, dixit quod non, nisi quatenus dictus frater Petrus sibi narravit ut supra in depositione eiusdem fratris Petri continetur.

[PCN25] Processus canonizationis Neapoli, n. 25 Item interrogatus si sciret alia miracula dicti fratris Thome, dixit quod frater Iohannes de Sclavis olim passus fuit apostema cum febre ita quod medici desperaverunt de liberatione et vita ipsius; et dum dictus infirmus voveret se dicto fratri Thome pro sanitate recuperanda extitit a dicta egritudine miraculose liberatus. Interrogatus de causa scientie, dixit quod vidit dictum fratrem Iohannem graviter patientem et audivit a medico, qui erat in cura ipsius, quod desperabat de liberatione et vita ipsius. Interrogatus de nomine ipsius medici, dixit quod vocatur magister Nicolaus magistri Iohannis de Piperno, qui nunc vivit et postea vidit dictum infirmum sanatum a quo postea audivit quod propter votum quod fecit dicto fratri Thome ipse fuerat liberatus, qui etiam vivit adhuc. Interrogatus si de predictis est publica vox et fama, dixit quod sic de hiis que deposuit in dicto monasterio et in locis vicinis et maxime in Piperno.

[PCN26] Processus canonizationis Neapoli, n. 26 Eodem die, ibidem, frater Leonardus de Piperno, monachus conversus dicti monasterii, testis citatus et iuratus consimili modo et forma quo supra, et interrogatus primo de vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit quod, dum erat in seculo, et postquam intravit religionem, audivit publice ab annis quadraginta et citra quod dictus frater Thomas fuit homo sancte conversationis et vite; aliud dixit se nescire in specie de vita sua.
Item interrogatus de miraculis ipsius fratris Thome factis sive in vita sive post mortem ipsius, dixit quod dum frater Guillelmus de Tocco et socius eius, ordinis fratrum Predicatorum, prosecutores negotii dicti fratris Thome, morarentur in dicto monasterio Fosse Nove, et haberent ibi duos mulos pro equitaturis eorum, quos oportebat ferrari; et ipse testis requireretur ut ferraret ipsos, quia ferrarius est, ipse, tedio laboris affectus, concepit et dixit in mente sua: Quantum infestant, et attediant nos isti fratres Predicatores occasione istius fratris Thome, si fuit ita santus homo, faciat aliquod magnum miraculum, ita quod isti fratres Predicatores hinc recedant et hic amplius non morentur. Et statim percussus est in brachio dextro tali dolore quod illud movere non poterat, nec ponere ad os suum nec aliquod ministerium facere cum ipso; et talem dolorem quod impedimentum passus fuit usque in sequentem diem. Ipso autem sequenti die, recordatur quod male conceperat contra fratrem predictum, et recognoscens et penitens se male fecisse, ivit ad sepulcrum ipsius fratris Thome, et appodiato brachio impedito ad sepulcrum ipsius, stans ibi per horam et orans, statim consecutus fuit dicti brachii sanitatem, ita quod die lune sequenti laboravit de arte sua, et cum magno gaudio dictos mulos predictorum fratrum ferravit.
Interrogatus de tempore, mense et die, dixit quod fuit hoc anno de mense iunii presentis secunde indictionis, videlicet quodam die sabbati post nonam et ante vesperas quo dictam infirmitatem incurrit, et postea die dominico de mane sequenti post missam accessit ad dictum sepulcrum ubi liberatus fuit, ut supra dicitur. Interrogatus qui fuerunt presentes dicto miraculo, dixit quod nullus, dixit tamen quod discipuli eius in ipsa arte ferrarie viderunt ipsum predicto morbo impeditum, et postea liberatum, quibus ipse revelavit dictum impedimentum et liberationem ipsius predictam. Interrogatus de nominibus dictorum discipulorum suorum, dixit quod unus vocatur Iacobus de Sompnino et alter vocatur Leo de Piperno.
Item interrogatus si scit de aliis miraculis dicti fratris Thome, dixit se audivisse dici quod multa alia miracula fecit Deus meritis ipsius fratris Thome; nescit tamen alia in specie quia ipse est novitius in dicto ordine et monasterio, dixit etiam quod de premissis que deposuit est publica vox et fama in dicto monasterio et locis vicinis.

[PCN27] Processus canonizationis Neapoli, n. 27 Eodem die, ibidem, frater Iohannes de Adelasia de Piperno, sacerdos et monachus dicti monasterii, testis citatus et iuratus simili modo et forma quo supra, et interrogatus primo de vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit se audivisse per vocem et famam publicam a multis religiosis quod ipse frater Thomas fuit homo sancte vite et conversationis quamdiu vixit, et quod fuit tante orationis et contemplationis quod videbatur totus a terrenis abstractus ad divina: audivit etiam quod fuit virgo quamdiu vixit, et quod omni die celebrabat, et quod in fine sua recepit corpus dominicum cum magna reverentia et devotione. In cuius susceptione dixit: Multa scripsi de Corpore sanctissimo Christi, que omnia relinquo correctioni sancte romane Ecclesie; et quando etiam recepit sanctam unctionem extremam, ipse frater Thomas respondebat in ipso officio unctionis. Interrogatus de nominibus illorum a quibus predicta audivit dici, dixit quod a fratre Nicolao, nunc abbate dicti monasterii Fosse Nove, a fratre Petro de Monte Sancti Iohannis, olim abbate eiusdem monasterii, et a fratre Riccardo ordinis Predicatorum, nepote fratris Raynaldi eiusdem ordinis, qui fuit socius dicti fratris Thome per longum tempus, et a multis aliis religiosis Predicatoribus et monachis dicti monasterii de quorum ad presens nominibus dixit se non recordari. Interrogatus de loco ubi audivit dici predicta, dixit quod in predicto monasterio, in civitate Anagnie et pluribus aliis locis.

[PCN28] Processus canonizationis Neapoli, n. 28 Item interrogatus de miraculis dicti fratris Thome factis in vita et post mortem ipsius, dixit quod dum hoc anno, de mense ianuarii presentis secunde indictionis, sentiret quadam nocte gravissimum dolorem in intestinis propter quem credebat vere mori: cepit invocare nomen dicti fratris Thome cum magna devotione; et dum durasset sibi dictus dolor usque ad medietatem noctis, dictus dolor cepit in tantum invalescere et vehementius eum affligere quod perdidit vires corporis et videbatur spiritum exalare, et tunc ipse compunctus corde et mente cum maiori devotione et cum effusione lacrimarum cepit dicti fratris Thome nomen invocare et eius auxilium implorare. Post quam vocationem contritam et lacrimosam subito per quemdam vomitum et secessum per quem nichil aliud quasi emisit nisi carnem et sanguinem fuit ab ipso dolore totaliter liberatus. Mane vero adveniente, medicus dicti monasterii videns ea que emiserat per vomitum et secessum, dixit quod fuit apostematis, ex quo quidem apostemate debuit naturaliter mori.
Interrogatus de tempore, mense et die, dixit quod fuit de presenti anno, de mense ianuarii presentis secunde indictionis, et quodam die sabbati, de nocte, adveniente die dominico. Interrogatus qui fuerunt presentes dicto miraculo, dixit quod fuerunt presentes frater Riccardus de Fundis, sacrista, frater Nicolaus de Rocca, tunc prior dicti monasterii et plures alii monachi dicti monasterii. Interrogatus de loco, dixit quod fuit in camera infirmitorii dicti monasterii. Interrogatus quibus verbis interpositis et per que verba oravit, dixit sic orasse: Beate Thoma de Aquino, adiuva et libera me de ista infirmitate; quia ego ero devotus tuus toto tempore vite mee. Interrogatus quamdiu passus fuit dictum dolorem, dixit quod a primo sompno dicte noctis usque ad medietatem noctis eiusdem. Interrogatus si credit et tenet quod meritis dicti fratris Thome fuerit miraculose liberatus, an beneficio nature, dixit quod firmiter tenet et tenuit, credidit et credit quod secundum dispositionem corporis sui et vehementiam doloris et passionis ac acerbitatem dicte egritudinis, meritis dicti fratris Thome fuerit miraculose liberatus, et non beneficio nature; et hoc idem iudicavit et tenuit medicus supradictus. Interrogatus de nomine dicti medici, dixit quod vocatur magister Nicolaus magistri Iohannis de Piperno.

[PCN29] Processus canonizationis Neapoli, n. 29 Item interrogatus si sciret alia miracula dicti fratris Thome, dixit quod vidit Nicolaum Massimi qui fuerat percussus in brachio ab inimicis suis. Ex qua percussione os ipsius brachii, quod iungitur cum humero, erat totaliter mosum et fractum et ab invicem separatum, et licet opere medicorum caro super ipsum os solidata esset, tamen os remanserat divisum ita quod opere medici non potuit solidari; propter quod remansit ab ipso brachio debilitatus adeo quod non poterat ipsum movere. Tandem uno sero cum posuit se in lecto, conversus ad devotionem dicti fratris Thome, oravit ut liberaret eumdem: de mane vero excitatus a sompno sentiit se totaliter liberatum, quod, dicto osse sic remanente diviso, habuit et nunc habet potentiam et vires et usum in dicto brachio sicut habuerat ante percussionem et cum eo operatur et exercet omne usus, sicut plene sanus.
Interrogatus de causa scientie, dixit quod, ipso Nicolao veniente ad monasterium predictum causa implendi votum quod promiserat fratri Thome, narrante ipsi testi ac pluribus aliis monachis dicti monasterii dictum modum sue liberationis, et ipse testis ad certificationem ipsius tetigit locum vulneris et invenit dictum os divisum; et hoc non obstante vidit ipsum Nicolaum dictum brachium movere hinc, inde, in altum et bassum, ac si nullam lexionem habuisset in eo. Interrogatus de tempore, die et mense quibus vidit predicta, dixit quod presenti anno secunde indictionis, de mense et die dixit se non recordari.

[PCN30] Processus canonizationis Neapoli, n. 30 Item interrogatus si scit alia miracula de dicto fratre Thoma, dixit quod vidit fratrem petrum Francisci de Piperno, conversum dicti monasterii, quasi amentem et demoniacum sicut per signa oris, oculorum et gestis corporis demonstrabat, et mater eius venit ad monasterium ad videndum ipsum et ille non cognoscebat dictam matrem suam. Vidit ipsum postea sanum, et dum peteret qualiter fuerat liberatus, audivit a fratre Gregorio de sancto Stephano et Perrotto, gallico, oblato dicti monasterii, quod, ipsi duxerant dictum fratrem petrum ad sepulcrum dicti fratris Thome et posuerunt super ipsum sepulcrum et dum orarent pro illo iacente, et quasi dormiente super ipsum sepulcrum, subito evigilans, sanus surrexit, et sic vidit ipsum postea semper sanum. Interrogatus de tempore, mense et die, dixit quod non recordatur.

[PCN31] Processus canonizationis Neapoli, n. 31 Die sabbati XXVIII eiusdem mensis et indictionis, ibidem, frater Iohannes de Sclavis, sacerdos et monachus dicti monasterii Fosse Nove, testis citatus et iuratus secundum formam supradictam, et interrogatus primo super vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit se audivisse dici a pluribus religiosis et secularibus quod dictus frater Thomas fuit homo sancte conversationis et vite, ieiuniorum et orationum, et homo devotus Deo et maxime honestatis. Interrogatus de nominibus illorum a quibus audivit dici, dixit quod a fratre Nicolao de Sora, monacho dicti monasterii, avunculo suo, qui dictum fratrem Thomam cognoverat et fuerat conversatus cum eo et a pluribus aliis de quorum nominibus dixit se non recordari.
Item interrogatus de miraculis dicti fratris Thome factis in vita vel in morte vel post mortem ipsius, dixit quod vidit Petrum Francisci de Piperno, nunc monachum conversum dicti monasterii, a demoniis impeditum et vexatum, et vidit ipsum postea liberum et sanum; et dum ipse peteret qualiter fuerat sanatus et liberatus, dictum fuit ei quod fuerat portatus ad sepulcrum dicti fratris Thome et per merita ipsius fratris Thome fuit ibi miraculose et subito sanatus et liberatus. Interrogatus a quibus audivit dici, dixit quod ab ipso fratre Petro liberato et a Perrotto gallico et a fratre Gregorio de sancto Stephano qui ipsum portaverunt ad dictum sepulcrum et viderunt ipsum miraculum ita factum. Interrogatus de tempore, mense et die, dixit se non recordari; videtur tamen sibi quod sint anni quinque elapsi.

[PCN32] Processus canonizationis Neapoli, n. 32 Item interrogatus si scit alia miracula de dicto fratre Thoma, dixit quod ipse vidit Nicolaum de Maximo de Piperno, qui dicebat se fuisse percussum in brachio a quodam inimico suo; ex qua percussione os ipsius brachii fuerat totaliter fractum et divisum; et recitavit eidem testi et pluribus aliis monachis modum ipsius liberationis sue: videlicet quod ipse voverat se multis santis pro sanitate ipsius brachii recuperandi et non fuerat consecutus sanitatem. Sed convertens se ad suffragium ipsius fratris Thome et vovens se sibi, fuit liberatus miraculose et subito: hoc modo quod remanente osse diviso ducebat ipsum brachium ac si in ipso nullam umquam habuisset lexionem. Quo miraculo audito, plures ex monachis dicti monasterii per certificationem eorum tetigerunt brachium ipsius in loco percussionis; et invenerunt os ipsius brachii divisum ut ipsi tangentes referabant, et ipso testa presente, et vidente, prefatus Nicolaus ducebat ipsum brachium libere tanquam sanum, et poterat cum ipso libere operari. Interrogatus de nominibus illorum monachorum qui tetigerunt dictum brachium, dixit se non recordari. Interrogatus de presentibus, dixit quod fuerunt presentes ipse testis, frater Riccardus, sacrista ipsius monasterii, et plures alii de quibus propter multitudinem existentium ibi non recordatur. Interrogatus de tempore, mense et die, dixit quod fuit hoc anno presentis secunde indictionis, de mense et die dixit se non recordari. Interrogatus de loco, dixit quod fuit in claustro dicti monasterii. Interrogatus si de predictis est publica vox et fama, dixit quod sic in dicto monasterio, in Piperno et aliis locis vicinis de hiis que supra deposuit.

[PCN33] Processus canonizationis Neapoli, n. 33 Eodem die, ibidem, frater Iacobus de Fresolino, dictus Rubeus, sacerdos et monachus dicti monasterii, testis citatus et iuratus secundum formam superius annotatam, et interrogatus primo de vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit se publice audivisse dici a pluribus religiosis et secularibus personis quod dictus frater Thomas fuit homo sancte vite et conversationis honeste, homo magne orationis, devotionis et reverentie et honestatis erga Deum.
Item interrogatus de miraculis ipsius fratris Thome, dixit quod dum ipse passus fuit quamdam febrem gravem per tres dies continuos cuius febris accessio invadebat eum hora completorii et tenebat seu affligebat ipsum usque in horam nonam sequentis diei tertia vero die de nocte circa horam matutinalem dum a dicta febre detineretur graviter, ipse vovit se dicto fratri Thome ut liberaret eum ab ipsa febre; et modico intervallo facto seu elapso ante laudes ipsius matutini, a dicta febre fuit plene liberatus ita quod nunquam eum postea ipsa febris invasit.
Interrogatus de tempore, mense et die, dixit quod fuit de mense septembris proxime preterito; de die, dixit se non recordari. Interrogatus de loco, dixit quod fuit in dormitorio monachorum dicti monasterii ubi ipse iacebat. Interrogatus quibus verbis usus fuit in dicto voto, dixit quod inquit: Beate Thoma, corpus sanctum, libera me ab ista febre et ego promitto tibi facere unum votum de cera si liberabor a dicta febre. Interrogatus si tenet et credit quod meritis dicti fratris Thome fuit liberatus vel per aliquam naturalem terminationem ipsius febris, dixit quod firmiter credit et indubitanter tenet quod propter merita dicti fratris Thome miraculose fuerit liberatus et non propter beneficium nature: cum non intervenerit sudor nec aliquod aliud amminiculum per quod consueverunt infirmi ab huiusmodi infirmitatibus liberari. Interrogatus se aliqui fuerunt presentes, dixit quod non, cum fuerit de nocte, tamen de mane pluribus propalavit et specialiter fratri Riccardo, sacriste dicti monasterii.

[PCN34] Processus canonizationis Neapoli, n. 34 Item interrogatus si sciret alia miracula dicti fratris Thome, dixit quod scit miraculum factum in persona Nicolai de Maximo de Piperno qui habuit et habet os brachii ex quadam percussione cultelli fractum et totaliter divisum. Qui, veniens ad dictum monasterium Fosse Nove, recitavit sibi testi et nonnullis aliis monachis dicti monasterii qualiter fuerat a quodam inimico suo percussus in dicto brachio et qualiter ex ipsa percussione habuerat et habebat os ipsius brachii fractum et divisum licet caro supra fracturam ipsius ossis, ministerio medicorum, fuisset solidata et integra; et quod ipsum brachium ita debilitatum fuerat et factum inutile quod ipsum movere non poterat nisi per alium moveretur; et quod vovens se quodam sero dicto fratri Thome pro recuperanda sanitate et potentia ipsius brachii, de mane surrexit restitutus ad vires et potentiam et ad omne exercitium operandi cum ipso brachio, osse predicto nihilominus remanente diviso. Quo audito, ipse testis volens certificari de predictis, tetigit, manu propria, brachium predictum, nuda carne in fractura dicti ossis, ex quo tactu sentiit ipsum os divisum.
Interrogatus in quo loco erat fractura ipsius ossis, dixit quod quasi in medio ossis existentis inter cubitum et humerum. Interrogatus si fuit brachium dextrum vel sinistrum, dixit se non recordari. Interrogatus qui fuerunt presentes: dixit quod presentibus fratre Iacobo de Piperno, qui etiam, modo simili, tetigit ipsum brachium reperiens ita os, et pluribus aliis de quorum nominibus dixit se non recordari. Interrogatus de loco, dixit quod in claustro ipsius monasterii. Interrogatus si vidit dictum Nicolaum movere dictum brachium sicut sanum et alia exercitia facientem cum ipso brachio, dixit quod vidit ipsum ducentem ipsum brachium hinc, inde, sursum et deorsum ac si nullam in eo habuisset lesionem. Interrogatus si ab alia hora in antea vidit dictum Nicolaum cum dicto brachio operantem aliquid, dixit quod ipse pluries ab illa ora citra vidit ipsum Nicolaum elevantem pondera, et onerantem sommarios frumento, et laborantem ac cum furcis et palis revolventem et ventilantem frumentum in areis. Interrogatus quod votum emisisse dicebat dictus Nicolaus et quibus verbis usus fuerat in ipso voto, dixit quod, prout dictus Nicolaus recitavit, promisit facere brachium de cera et ponere ipsum ad sepulcrum ipsius fratris Thome, de forma vero verborum quibus usus fuerit in ipso voto, dixit se non aliud inde scire. Interrogatus ad cuius vocationem ivit audire et videre predicta, dixit quod ad dictum monachorum aliquorum narrationem predictam ipse ivit, audivit et palpavit predicta ut supra dictum est. Interrogatus si ante dictam percussionem et miraculum cognovit dictum Nicolaum, dixit quod sic, quia pluries vidit ipsum in dicto monasterio. Interrogatus si de predictis est publica vox et fama, dixit quod sic de illis que supra deposuit tam in dicto monasterio quam in locis vicinis et specialiter in catro Piperni et castro Sompnini.

[PCN35] Processus canonizationis Neapoli, n. 35 Die lune, penultima eiusdem mensis et indictionis, ibidem, frater Petrus de Fundis, sacerdos et monachus monasterii Fosse Nove predicti, citatus et iuratus in forma super scripta, et interrogatus primo super vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit se nichil aliud inde scire, pro eo quod dictum fratrem Thomam non vidit nec cognovit: nisi quod a quadraginta duobus annis circa quod ipse fuit monachus dicti monasterii, quasi continue audivit dici in monasterio supradicto et in castris et locis circumadiacentibus quod dictus frater Thomas quandiu vixit fuit sancte vite et sancte conversationis, homo magne orationis, honestissime ac mundissime vite et magne humilitatis et devotionis, et quod in fine vite sue cum magna reverentia et devotione recepit Eucharistie sacramentum et cetera ecclesiastica sacramenta. Interrogatus a quibus predicta audiverat dici, dixit quod a fratre Nicolao, qui nunc est abbas predicti monasterii, a fratre Petro de monte Sancti Iohannis et a fratre Octaviano, monachis eiusdem monasterii, qui referebant ei se vidisse predicta et cognovisse predictum fratrem Thomam, et asserentes se cum eo conversatos fuisse et qui fuerant presentes quando dictus frater Thomas obiit in monasterio supradicto.

[PCN36] Processus canonizationis Neapoli, n. 36 Item interrogatus super miraculis eiusdem fratris Thome, si qua sciret facta fuisse in vita et in morte vel post mortem ipsius, dixit quod quidam puer paraliticus qui vocatur Iacobus, filius Iacobi Romani de Piperno, fuit subito liberatus et sanatus ab ipso morbo paralisis, cum fuisset positus super sepulcro dicti fratris Thome. Interrogatus quomodo sciret, dixit quod ipse fuit presens quando pater dicti paralitici, qui vocatur Iacobus Romanus, portavit ipsum paraliticum ad dictum monasterium et posuit eum cum devotione super dicto sepulcro et oravit ibi pro restitutione sanitatis dicti filii sui. Qui puer, dum staret super dicto sepulcro per horam, donec missa, que tunc dicebatur in ecclesia dicti monasterii, duceretur ad finem, in fine vero ipsius misse fuit ad plenum restitutus pristine sanitate. Interrogatus de tempore, anno et mense et die, dixit quod fuit tempore quo ipse erat novitius in dicto monasterio, qui sunt anni XLII vel circa; de mense et die certo dixit se non recordari; tamen dixit se recordari quod fuit prima dominica quadragesime illius anni circa horam tertiam: in qua quidem hora missa consuevit in dicto monasterio celebrari. Interrogatus qui fuerunt presentes dicto miraculo, dixit quod ipse fuit presens, et pater dicti pueri et frater Blasius de Florentino, monachus eiusdem monasterii, qui tunc erat magister ipsius testis tunc novitii, qui mortuus est, et plures etiam alii monachi de quorum nominibus dixit se non recordari. Interrogatus de loco, dixit quod fuit super dicto sepulcro ut supra dixit. Interrogatus que verba protulit et interposuit in oratione, quam fecit pater dicti pueri paralitici pro sanitate recuperanda ipsius filii sui, dixit se non audivisse quia illic oravit plane ita quod non potuit intelligere, tamen dixit quod statim posito filio suo predicto super dicto sepulcro apposuit ibi votum de cera in modum ymaginis unius pueri. Interrogatus si vidisset et cognovisset dictum puerum ante quam fuisset ibi tunc portatus, dixit quod non. Interrogatus quomodo sciret quod dictus puer fuisset paraliticus, dixit quod tunc quando fuit portatus ad dictum sepulcrum, vidit ipsum trementem manibus, brachiis et aliis membris suis et propter debilitatem nervorum hinc inde agitatum ita quod per se sine substentatione non poterat firmus stare. Interrogatus si sciret quanto tempore fuerat paraliticus dictus puer, dixit se nescire. Interrogatus si sciret quanto tempore permansit sanus post dictam sanitatem recuperatam, dixit quod ab eo tempore quo fuit sanatus et circa permansit sanus, et nunc sanus est et conversus dicti monasterii. Interrogatus ad cuius vocationem iverat ipse testis ad videndum predicta, dixit quod ad nullius vocationem set stabat tunc in choro ecclesie dicti monasterii unde vidit omnia supradicta.

[PCN37] Processus canonizationis Neapoli, n. 37 Item interrogatus si sciret alia miracula predicti fratris Thome, dixit etiam scire quod quidam medicus, nomine magister Raynaldus de santo Laurentio de Valle, qui patiebatur in pedibus graviter morbum podagre, fuit ad sepulcrum dicti fratris Thome subito et miraculose liberatus. Interrogatus quomodo sciret, dixit quod ipse vidit dictum magistrum Raynaldum, quando venit ad dictum monasterium super quodam asino, dicto morbo detineri; et ipsum dicto morbo taliter gravatum quod non poterat per se ambulare set substentatione baculorum ambulabat, et postea vidit ipsum post modicum intervallum bene sanum ita quod per se ipsum sine aliqua substentatione currendo ambulabat et discurrebat per dictum monasterium: qui asserebat se fuisse sanatum meritis predicti fratris Thome asserens se ivisse ad sepulcrum ipsius et cum devotione orasse ibidem pro sanitate recuperanda et plures alii monachi dicti monasterii qui presentes fuerunt et predicta viderant hoc idem similiter asserebant. Interrogatus de causa propter quam dictus magister Raynaldus venerat tunc ad dictum monasterium, dixit quod venerat ad curandum fratrem Iohannem de Anico, monachum et tunc cellararium monasterii supradicti, qui patiebatur. Interrogatus qua arte medicine utebatur dictus magister Raynaldus, dixit quod chirurgia. Interrogatus de tempore scilicet de anno, mense et die, quibus factum fuit dictum miraculum, dixit se non recordari propter diuturnitatem temporis; dixit tamen quod iam sunt anni XXXVII vel circa quod fuit factum dictum miraculum et dixit quod fuit tempore messium, quadam die circa horam nonam.
Interrogatus quibus presentibus fuerat factum dictum miraculum, dixit quod presentibus fratre Petro de Monte sancti Iohannis, monacho, tunc abbate dicti monasterii, fratre Nicolao de Fresolone, fratre Octaviano, fratre Martino, fratre Nicolao de Palearis, monachis monasterii supradicti. Interrogatus de loco, dixit quod fuit in loco sepulcri predicti, ut supradixit. Interrogatus ad cuius vocationem ipse ivit ad videndum dictum magistrum Raynaldum sanatum, dixit quod ad sonum campanarum pro eo quod, facto dicto miraculo, omnes campane tam magne quam parve dicti monasterii fuerunt pulsate; propter quam pulsationem ipse et multi monachi ad sonum dictarum campanarum convenerunt ad audiendum et videndum dictum miraculum et cetera supradicta. Dixit etiam quod monachi predicti monasterii propter dictum miraculum cantaverunt cum magna solempnitate Te Deum laudamus in choro ipsius ecclesie. Interrogatus si sciret quibus verbis usus fuerat dictus magister Raynaldus ad sepulcrum dicti fratris Thome, dixit se nescire quia non audivit. Interrogatus si sciret dictum magistrum Raynaldum emisisse votum aliquod super sepulcro eiusdem fratris Thome pro sanitate recuperanda, dixit se audivisse dici ab ipso quod inter alia voverat idem magister Raynaldus ad ordinem Minorum, de quo ordine ipse fuerat religiosus, reddire si Deus meritis dicti fratris Thome a dicta infirmitate liberaret eundem. Interrogatus si cognoverat dictum magistrum Raynaldum prius quam veniret ad dictum monasterium, dixit quod non. Interrogatus quot diebus vidit dictum magistrum Raynaldum infirmum ante dictum miraculum, dixit quod illo die quando venit tantum usque ad horam recuperate sanitatis predicte. Interrogatus quanto tempore vidit eum sanum post dictum miraculum, dixit quod pluribus diebus quibus permansit in dicto monasterio pro cura supradicti monachi pro quo venerat ad ipsum monasterium; set postquam de ipso monasterio recessit, ulterius non vidit eum nec de eo quesivit. Interrogatus de quo loco fuerat oriundus dictus magister Raynaldus, dixit se nescire, set audiverat dici quod erat habitator castri Sancti Laurentii de Valle. Interrogatus cuius stature et temporis erat dictus magister Raynaldus, dixit tunc, quando vidit eum infirmum et postea sanatum, quod erat mediocris stature et etatis L annorum vel circa ut eius effigies demonstrabat. Interrogatus quibus pannis erat indutus quando venit ad dictum monasterium, dixit quod desuper erat indutus quadam capa rubei coloris.

[PCN38] Processus canonizationis Neapoli, n. 38 Item interrogatus si sciret alia miracula de dicto fratre Thoma, dixit quod audivit dici a fratre Petro Francisci de Piperno, nunc converso dicti monasterii Fosse Nove, quod antequam efficeret ipsius monasterii conversus dum staret ut serviens in ipso monasterio, fuerat vexatus et impeditus a demonio et meritis dicti fratris Thome fuerat ad sepulcrum ipsius subito et miraculose liberatus; et hec eadem dixit se audivisse a fratre Gregorio de Sancto Stephano, monacho eiusdem monasterii, qui adhuc vivit, et a quodam gallico nomine Perrotto, modo defuncto, qui fuerat serviens in dicto monasterio: qui ambo asserebant se portasse dictum fratrem Petrum, a demonio vexatum et impeditum, ad sepulcrum dicti fratris Thome quando fuit ibi subito et miraculose sanatus et liberatus; et a pluribus monachis se audivisse quod viderant dictum fratrem petrum a demonio vexatum et impeditum, et postea viderant ipsum meritis dicti fratris Thome super ipsius sarcophago liberatum, et ipse testis dixit se vidisse ipsum fratrem petrum plene sanum et nunc sanus est conversus monasterii supradicti.

[PCN39] Processus canonizationis Neapoli, n. 39 Item interrogatus si sciret alia miracula de dicto fratre Thoma, dixit se scire quod Nicolaus Maximi de Piperno, qui ex quadam percussione, quam habuit in brachio, habuit incisum et separatum sive divisum os brachii sui, solidata carne et ipso osse remanente diviso, ex devotione, quam habuit ad dictum fratrem Thomam, et ex voto quod fecit sibi, miraculose fuit restitutus ad potentiam ipsius brachii, ita quod tunc ipso brachio, quod ducebat tanquam sanum, laborabat et faciebat quidquid volebat ac si os ipsius brachii esset sanum, sicut facere poterat antequam fuisset percussus, et dictum os esset separatum. Interrogatus quomodo sciret, dixit quod ipse vidit dictum Nicolaum venientem ad dictum monasterium cum quodam voto seu brachio de cera, quod portavit ad sepulcrum dicti fratris Thome. Quod brachium de cera idem Nicolaus asserabat se vovisse portare ad dictum sepulcrum si Deus meritis ipsius fratris Thome restitueret sibi sanitatem et potentiam dicti sui brachii; quod quidem votum cereum portavit ad dictum sepulcrum postquam fuit reassecutus potentiam in dicto brachio, et dictum votum cereum adhuc pendet super dicto sepulcro. Ac etiam vidit fratrem Iohannem Adelasie de Piperno et fratrem Riccardum de Fundis, sacristam, monachos dicti monasterii, tangentes brachium dicti Nicolai quod fuerat percussum. Qui monachi, postquam tetigerunt dictum brachium in loco percusso, retulerunt publice ipsi testi et pluribus aliis quod ipsi invenerunt carnem solidatam et os ipsius brachii divisum et separatum.
Interrogatus de tempore, scilicet anno, mense et die quo ipse audivit et vidit predicta, dixit se non recordari, tamen dixit quod iam est annus unus vel circa sicut credit. Interrogatus qui fuerunt presentes quando ipse audivit et vidit predicta, dixit quod ipse et predicti duo monachi et plures alii monachi de quorum nominibus dixit se non recordari. Interrogatus de loco in quo audivit et vidit predicta, dixit quod fuit in curti sive platea que est inter portam ecclesie dicti monasterii et portam introitus dicti monasterii. Interrogatus ad cuius vocationem accesserat ad audiendum et videndum predicta, dixit quod ad nullius vocationem accessit, set a casu dum ambularet per monasterium invenit dictum Nicolaum dicentem et referentem supradicto modo dictum miraculum quod receperat in persona sua meritis dicti fratris Thome, et sic ipse substitit et stetit ad videndum predicta. Interrogatus si sciret per que verba dictus Nicolaus se vovit et recommendavit dicto fratri Thome, dixit se nescire nisi quatenus vidit dictum votum sive brachium cereum ut supra dixit. Interrogatus si cognoverat dictum Nicolaum antequam esset percussus et antequam fuisset, ut supra dicitur, sanatus, dixit quod sic. Interrogatus quanto tempore cognoverat eum ante, dixit quod fere per viginti annos. Interrogatus quanto tempore steterat dictus Nicolaus impeditus de dicto brachio et quot diebus vidit eum impeditum, dixit quod audiverat dici quod quasi per mensem steterat impeditus, set ipse non vidit eum ex quo fuit percussus et impeditus, nisi illo die quo venit ad monasterium predictum, et asserebat se predicto modo miraculose sanatum. Interrogatus quanto tempore viderat eum postea sanum et potentem de dicto brachio, dixit quod multotiens vidit ipsum, et quotiens contingit eum videre, vidit eum sanum et vidit ipsum laborantem cum dicto brachio de arte mortelle de qua consueverat laborare in dicto monasterio et ducere somarios oneratos ac etiam ipsum brachium libere ducere sicut sanum prout volebat, et adhuc est sanus et cum ipso brachio operatur tanquam cum sano. Interrogatus si dictus Nicolaus erat homo iuvenis vel senex, dixit quod poterat esse, ut credebat, etatis XXX annorum vel circa.

[PCN40] Processus canonizationis Neapoli, n. 40 Item interrogatus si sciret alia miracula eiusdem fratris Thome, dixit quod ipse recepit in se beneficium miraculosum meritis dicti fratris Thome: videlicet quod ipse, tempore quo dictus episcopus Viterbiensis venit ad supradictum monasterium pro exequenda inquisitione sibi ab apostolica sede commissa super vita et miraculis ipsius fratris Thome, fuerat passus et patiebatur in pede sinistro morbum podagre cum dolore vehementi; et ipse, dolens in corde suo si non posset interesse ad testificandum de miraculis dicti fratris Thome, rogavit fratrem Guillelmum de Tocco, ordinis Predicatorum, tunc in dicto monasterio presentem, ut rogaret predictum sancte memorie fratrem Thomam ut liberaret eum ab ipso morbo ut posset accedere Neapolim cum aliis monachis dicti monasterii ad testificandum de predictis miraculis coram domino archiepiscopo Neapolitano et episcopo supradicto: cum ipse testis se reputaret indignum ad impetrandum gratiam supradictam a tam preclarissime vite viro, videlicet fratre Thoma predicto. Et dictus frater Guillelmus ad preces ipsius, ut ipse frater Guillelmus retulit ipsi testi, rogavit dictum sanctum virum ut dictum testem, scilicet fratrem Petrum de Fundis, liberaret a morbo predicto et sic ipse testis statim fuit plene sanatus de morbo predicto.
Interrogatus de tempore, scilicet anno, mense et die quibus dictum miraculum in se factum fuit, dixit quod fuit de presenti anno millesimo CCCº XVIIIº, de mense iulii, die martis XVII eiusdem mensis, quo predictus dominus episcopus Viterbiensis venerat ad predictum monasterium pro negotio supradicto. Interrogatus per quot dies fuerat passus dictum morbum tunc antequam dictus episcopus applicaret dicto monasterio, dixit quod per tres dies. Interrogatus si dictus frater Guillelmus fecit orationem dicto fratri Thome pro restitutione dicte sanitatis, dixit quod sic, prout sibi dictus frater Guillelmus retulerat. Interrogatus quo die et qua hora fecerat dictam orationem, dixit quod supradicto die martis, de mane ante tertiam. Interrogatus si statim fuit consecutus sanitatem, dixit quod sic, quia cum ipse non posset ambulare propter dictum morbum, ipso die fuit liberatus ita quod libere ambulavit et venit et interfuit in cena dicti domini episcopi cum aliis monachis monasterii supradicti. Interrogatus per que verba oravit dictus frater Guillelmus pro ipso dictum fratrem Thomam, dixit se nescire: sed ipse frater Guillelmus scit, qui oravit. Interrogatus si alias ante habuerat dictum morbum, dixit quod pluribus vicibus habuerat. Interrogatus quanto tempore stetit sanus post predictam sanitatem recuperatam, dixit quod a predicto die circa semper fuit sanus, et sperat semper esse sanus de ipso morbo meritis predicti fratris Thome. Interrogatus si est publica vox et fama de predictis omnibus que deposuit, dixit quod sic tam in predicto monasterio quam in Piperno et in pluribus aliis locis circumadiacentibus.

[PCN41] Processus canonizationis Neapoli, n. 41 Eodem die, ibidem, nobilis vir dominus Henricus de Caracchulis, de Neapoli, miles, testis citatus et iuratus in forma supradicta super dicta inquisitione dicere veritatem; et interrogatus primo de vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit quod multotiens audivit recitare vitam et conversationem dicti fratris Thome fuisse honestam, puram et sanctam, et quod fuit homo magne contemplationis et orationis et quod quolibet die dicebat missam et aliam missam audiebat, et quando non poterat ipse dicere missam audiebat duas missas et postea vacabat studio ita quod toto tempore vite sue, preter usus naturales, aut legebat aut scribebat aut orabat. Interrogatus a quibus audiverat, dixit quod a fratre Iohanne de Neapoli, magistro in theologia, ordinis Predicatorum, a fratre Guillelmo de Tocco et a domino Bartholomeo de Capua et a pluribus aliis.
Item interrogatus de miraculis eiusdem fratris Thome, dixit quod dum ipse iret Romam peregre cum domino Nicolao de Filimarino et domino Petro Grasso et aliis Neapolitanis, ipse, causa devotionis et causa videndi sepulcrum dicti fratris Thome et etiam monasterium Fosse Nove cum dictis domino Nicolao et domino Petro, declinavit ad dictum monasterium, ubi dictus dominus Petrus Grassus supra dicto sepulcro oravit, prostratus super ipso, et post orationem surrexit et retulit ipsi testi quod ipse ibidem senserat bonum adiuvamentum a dicto fratre Thoma quia sentiebat se liberatum de brachio, ut dicebat. Et tunc ipse testis ymaginatus et coniecturatus est infra se perpendisse, et commemorabat quodam modo se vidisse dictum dominum Petrum non libere usum fuisse dicto brachio tanquam sano, set post verba predicta dicti domini Petri vidit ipsum dominum Petrum libere uti dicto brachio sicut sano et adhuc eo tanquam sano utitur. Interrogatus in causa scientie, dixit quod ipse fuit presens quando dictus dominus Petrus dedit se in orationem super dicto sepulcro et audivit ab ipso domino Petro recitari predicta. Interrogatus de tempore dixit quod fuit tempore quadragesimali, anno proximo preterito, prime indictionis, de mense et die dixit se non recordari. Interrogatus si ipse cognoverat ante dictum dominum Petrum, dixit quod sic per magnum tempus tanquam concivem et amicum suum. Interrogatus quanto tempore vidit eum infirmum, dixit de coniectura ut supra. Interrogatus quanto tempore vidit eum postea sanum, dixit quod, ab illo tempore circa, semper vidit eum sanum. Interrogatus si sciret alia miracula, dixit quod non, tamen dixit se audivisse publice quod Deus multa miracula fecerat meritis ipsius fratris Thome, dixit etiam quod publica vox et fama erat Neapoli de omnibus que ipse deposuit.

[PCN42] Processus canonizationis Neapoli, n. 42 Die martis, ultimo mensis predicti, ibidem, frater Iacobus de Caiatia, ordinis fratrum Predicatorum, testis citatus et iuratus in forma supradicta super dicta inquisitione dicere veritatem; et primo interrogatus super vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit quod ipse vidit dictum fratrem Thomam, hominem contemplativum et totaliter abstractum a terrenis ad celestia, solitudinis amatorem: quoniam libenter solitarius morabatur, et erat magne honestatis et pudicitie et magne sobrietatis, nunquam petens speciales cibos, set tantum contentus erat hiis que apponebantur sibi, et illis temperate et sobrie utebatur; et omni die celebrabat missam et aliam audiebat, deinde vacabat sine otio orationibus, studio et scripture. Interrogatus quomodo hoc sciebat, dixit quod cognoverat et viderat eum. Interrogatus in quibus locis viderat eum, dixit quod Neapoli et Capue in locis et conventibus Predicatorum. Interrogatus cuius stature erat dictus frater Thomas, dixit quod erat magne stature et calvus in fronte. Interrogatus quantum tempus et quod vidit eum, dixit quod, prout sibi viderat, sunt anni quatraginta quinque vel circa. Interrogatus cuius etatis erat frater Thomas quando vidit eum, dixit quod quando primo vidit eum poterat esse quatraginta sex annorum vel circa.
Item interrogatus de miraculis dicti fratris Thome si qua sciret, dixit se pluries audivisse dici quod Deus propter merita dicti fratris Thome multa miracula fecerat, et plures in diversis locis de diversis infirmitatibus curaverat. Interrogatus ubi predicta audivit dici, dixit quod in civitatibus Neapolitana et Capuana et in pluribus aliis locis ultramontanis et citramontanis. Interrogatus a quibus predicta audiverat dici, dixit quod a multis religiosis et secularibus et specialiter a domino Bartholomeo de Capua. Interrogatus si erat publica vox et fama de predictis que deposuerat, dixit quod sic. Interrogatus in quibus locis erat publica dicta vox et fama, dixit quod Neapoli, Capue et in multis locis citramontanis et ultramontanis.

[PCN43] Processus canonizationis Neapoli, n. 43 Eodem die, ibidem, nobilis vir dominus Nicolaus de Filimarino, testis citatus et iuratus in forma supradicta super dicta inquisitione dicere veritatem, et primo interrogatus de vita et conversatione supradicti fratris Thome, dixit se audivisse dici quod fuerat sancte vite et conversationis honeste, homo magne castitatis, humilitatis et sobrietatis et excellentissime sanctitatis. Interrogatus a quibus predicta audiverat dici, dixit quod a domino Marino, patre suo et a domino Marino, patruo suo quodam archiepiscopo Capuano, qui dictum fratrem Thomam cognoverant et viderant, et diu conversati fuerant cum eo et quem habuerant in maxima devotione et reverentia, adeo quod quando predictus patruus suus nominabat dictum fratrem Thomam propter sanctam vitam ipsius semper quasi lacrimabatur.
Item interrogatus de miraculis dicti fratris Thome, si qua sciret, dixit se hoc scire quod dum ipse una cum domino Petro Grasso et domino Henrico [de] Caracchulis, domino Iacobo Capuano, militibus de Neapoli et pluribus aliis dudum in anno prime indictionis proxime preterite, tempore quadragesimali, causa peregrinationis, iret ad urbem, declinavit ad monasterium Fosse Nove, cum predictis domino Petro et domino Henrico, ubi ipse testis vidit dictum dominum Petrum inclinantem et prostrantem se super sepulcro dicti fratris Thome, et oravit ibidem per modicam horam. Dictus dominus Petrus surgens a dicta oratione statim asseruit et dixit ipsi testi et aliis ibi presentibus: Audite magnum miraculum, quia ego patiebar magnum dolorem in brachio et modo super isto sepulcro, postquam oravi, sum sanatus. Et hoc affirmabat cum adiuratione sanctorum.
Interrogatus qui fuerunt presentes quando dictus dominus Petrus predicta retulit, dixit quod ipse testis, dominus Henricus Caracchulis et dominus Iacobus Capuanus supradicti. Interrogatus de tempore, dixit quod fuit in anno prime indictionis proxime preterite, de mense dixit se non recordari, tamen dixit quod fuit die iovis inter dominicam de passione et dominicam Palmarum, hora vesperarum. Interrogatus ad cuius vocationem accessit ad predictum locum ad videndum predicta, dixit quod ipse et alii supradicti accesserunt ad supradictum locum ob devotionem quam habebant ad beatum Thomam predictum, predicto domino Petro primo movente verba quod declinarent ad locum predictum. Interrogatus per que verba oraverat dictus dominus Petrus super dicto sepulcro, dixit se nescire quia ille secrete oravit et ipse non advertit. Interrogatus si ante cognoverat dictum dominum Petrum, dixit quod longo tempore ante cognovit eum tanquam civem Neapolitanum. Interrogatus si scivit quanto tempore dictus dominus Petrus fuerat passus dolorem in dicto brachio, dixit se nescire; nisi quod ipse dominus Petrus dixit quod fuerat passus longo tempore. Interrogatus de quo loco est oriundus dictus dominus Petrus, dixit quod credebat eum esse oriundum de Neapoli. Interrogatus quanto tempore vidit eum postea sanum, dixit quod ex tunc vidit eum sanum quotienscumque vidit eum.

[PCN44] Processus canonizationis Neapoli, n. 44 Interrogatus si scit alia miracula dicti fratris Thome, dixit se hoc scire, scilicet quod quando ipse una cum supradicta societate accessit ad dictum monasterium et supradictus dominus Iacobus Capuanus similiter oravit super sepulcro dicti fratris Thome, et postquam surrexit ab oratione ipsi testi et predicto domino Petro asseruit se esse sanatum per dictum fratrem Thomam a quodam dolore quem se passum fore asserebat in oculis. Interrogatus quibus verbis interpositis oravit dictus dominus Iacobus, dixit se nescire, quia licet viderit eum super dicto sepulcro prostratum ad orandum non tamen audivit verba que proferebat. Interrogatus si cognoverat dictum dominum Iacobum ante, dixit quod sic et per longum tempus. Interrogatus si scivit eum ante patientem in oculis dolorem, dixit quod ipse nescivit eum patientem in oculis, nisi quatenus dictus dominus Iacobus dixit eidem testi et predicto domino Petro quod ipse fuerat passus dolorem in oculis, et tunc predicto modo fuerat sanatus. Interrogatus si vidit postea dictum dominum Iacobum sanum de oculis, dixit quod ex tunc vidit eum semper sanum. Interrogatus de qua terra esset oriundus predictus dominus Iacobus, dixit quod de Neapoli. Interrogatus si erat publica vox et fama de predictis que deposuit, dixit quod de vita et conversatione predicta erat publica vox et fama Neapoli et in multis diversis locis, de miraculis vero predictis scitur inter personas superius nominatas.

[PCN45] Processus canonizationis Neapoli, n. 45 Eodem die, ibidem, frater Petrus de Sancta Felice, ordinis fratrum Predicatorum, testis citatus et iuratus in forma supradicta super dicta inquisitione dicere veritatem; et primo interrogatus de vita et conversatione predicti fratris Thome, dixit quod dictus frater Thomas fuit homo magne munditie quoad se et quoad alios, cupiens eos esse ut se ipsum et mire humilitatis et patientie, adeo quod nunquam aliquem corruscavit aliquo verbo ampulloso aut contumelioso. Item quod erat homo magne contemplationis, et continue aut orabat aut scribebat aut studebat, et quod quolibet die ipse celebrabat missam et aliam missam audiebat et erat taliter a terrenis abstractus ad divina: et quod nunquam petebat speciales cibos, sed contentus erat hiis que apponebantur; et quod etiam in mensa sepe contemplabatur ita quod homo poterat sibi auferre ea que erant ante ipsum et non perpendebat. Dixit etiam quod non fuit curiosus in vestimentis. Interrogatus quomodo sciebat predicta, dixit quod ipse vidit eum et fuit discipulus eius et per annum conversatus fuit cum eo in ordine: et etiam audivit predicta recitari a pluribus fratribus predicatoribus et specialiter a fratre Raynaldo de Piperno, qui fuit socius dicti fratris Thome longo tempore, et a fratre Benedicto de Monte sancti Iohannis de ordine fratrum Predicatorum.
Interrogatus in quo loco vidit eum, dixit quod in conventu Neapolitano in cella sua, in choro ecclesie conventus predicti et in cathedra legentem et etiam predicantem. Interrogatus cuius stature fuit dictus frater Thomas, dixit quod fuit magne stature et fuit grossus et calvus in fronte.
Item interrogatus si sciret alia miracula dicti fratris Thome, dixit se audivisse relatione multorum, fide dignorum, quod post mortem dicti fratris Thome Deus fecit et facit multa miracula propter merita dicti fratris Thome et multi de diversis locis et diversis infirmitatibus meritis ipsius santi sanati sunt. Interrogatus si de supradictis omnibus que deposuit erat publica vox et fama, dixit quod sic in tota provincia Terre Laboris et multis aliis locis.

[PCN46] Processus canonizationis Neapoli, n. 46 Eodem die, ibidem, abbas Thomas de Mathia, canonicus Salernitanus, testis citatus et iuratus super dicta inquisitione dicere veritatem secundum formam superius annotatam; et primo interrogatus de vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit quod audivit per famam publicam dici quod dictus frater Thomas fuit homo sancte vite et conversationis honeste, aliud nescit.
Item interrogatus de miraculis dicti fratris Thome, dixit quod cum ipse, olim, ad laudem Dei et sancte Crucis, inciperet edificare quamdam cappellam in loco Crucis et cum magna sollicitudine quereret reliquias sanctorum ad collocandum eas in cappella predicta, accessit ad cappellam Sancti Severini, Salernitane diocesis, et invenit ibi dompnum Mattheum de Adiutorio, cappellanum ipsius cappelle, petiitque ab eo ut reliquias sanctorum, si quas haberet, sibi ostenderet. Qui cappellanus ostendit eidem primo pluries reliquias sanctorum quas reverenter vidit. Postmodum vero dictus cappellanus dixit eidem abbati Thome quod pretiosiores reliquias habebat. Et interrogatus quas, respondit quod habebat manum fratris Thome de Aquino, de ordine Predicatorum. Qui testis, derisive et truffatorie recipiens, dixit quod ipse frater Thomas non est santus, sed fuit quidam predicator; et respuit eam videre: et incontinenti eum arripuit quidam tremor et videbatur ei quod haberet caput grossum ad modum unius magne ciste et valde ponderosum.
Deinde ipse penitens se de hiis que dixerat et de incredulitate sua predicta, cepit plorare et petiit a sacerdote ipsius cappelle veniam et penitens de contemptu et verbis per eum dictis de dicto fratre Thoma petiit veniam a sacerdote predicto. Qua obtenta, accessit cum devotione ad orandum et osculandum manum predictam; in cuius manus osculatione et adoratione fuit dictus testis a tremore et inflatione capitis subito liberatus et sanus factus, et sentiit odorem maximum ex dicta manu progredientem, et ex tactu manus predicte in caputio suo quod tenebat in collo, ipse et caputium adeo redolebant quod per magnum tempus videbatur illis inter quos conversabatur quod ipse secum portaret muscum; et ex hoc oportebat eum predicta omnia et miraculum recitare.
Dixit etiam quod tunc sentiit tantam consolationem cum perfusione lacrimarum, et tantam fidem ex tunc habuit in dicto fratre Thoma et habet, quod temptatus aliquando de peccato carnali, et cum plena deliberatione cogitans ducere ad effectum peccare carnaliter, recommendans dicto fratri Thome sentiit in se cogitationes predictas extinctas, et ex tunc pluries in huiusmodi temptationibus invocans nomen dicti fratris Thome sentiit iuvamen et extingui in se stimulos temptationum huiusmodi.
Interrogatus de tempore, mense et die dicti miraculi et dicte sue liberationis, dixit quod fuit in anno septime indictionis proxime preterite; de mense vero et die dixit se non recordari. Interrogatus qui fuerunt tunc presentes cum ipso dicto miraculo, dixit quod dictus cappellanus, qui mortuus est, et Maffeus Acconzaiocus de Ravello et quidam famulus ipsius Maffei cuius nomen ignorat. Interrogatus de loco, dixit quod in castro Sancti Severini et in ecclesia ipsius castri. Interrogatus quibus verbis usus fuit in oratione quam fecit dicto fratri Thome, dixit quod per hec verba: O beate Thoma, ego habeo te pro sancto et penitet me de hiis que dixi et mentitus fui, recommendo me tibi, adiuva me. Qua oratione dicta, dixit se incontinenti fuisse liberatum et sanum factum. Interrogatus quanto tempore fuit passus dictum tremorem et grossitiem et ponderositatem capitis, dixit quod donec confessus fuit, et reddiit ad altare et fecit orationem predictam. Interrogatus quanto tempore postea fuit sanus, dixit quod semper postea sanus fuit. Interrogatus quomodo dicta manus dicti fratris Thome pervenerat ad dictam ecclesiam Sancti Severini, dixit quod supradictus cappellanus narravit ipsi testi quod domina comitissa, uxor quondam domini Rogerii, comitis Sancti Severini, soror dicti fratris Thome ob devotionem et amorem quem habuit ad dictum fratrem Thomam procuravit sibi dari ipsam manum ab abbate et conventu monasterii Fosse Nove. Quam manum postea dicta domina posuerat in ecclesia supradicta. Interrogatus si dicta manus erat integra dixit quod vidit eam cum pelle, carne, ossibus, nervis et unguibus integram, police tamen carent. Interrogatus si de predictis miraculis est publica vox et fama, dixit quod sic in dicto castro post relationem per eum de ipso miraculo factam.

[PCN47] Processus canonizationis Neapoli, n. 47 Eodem die, ibidem, frater Corradus de Suessa, sacerdos ordinis Predicatorum antiquus, testis citatus et iuratus super dicta inquisitione dicere veritatem secundum formam superius annotatam; et interrogatus primo de vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit quod ipse frater Thomas fuit homo sancte vite et conversationis honeste, pacificus, sobrius, humilis, quietus, devotus, contemplativus et castus ita quod reputabatur virgo; et in cibo et potu fuit tante sobrietatis quod singularitates ciborum non petebat, nec etiam curabat de cultu vestimentorum et omni die cum magna devotione aut ipse celebrabat aut audiebat unam aut duas missas; et preter naturalis quietis horas semper vacabat aut lectioni, aut scripturis aut orationi aut predicationi. Item interrogatus quomodo scit predicta, dixit quod cognovit et vidit eum facientem predictam vitam et conversatus fuit cum eo pluribus annis Neapoli, Rome et in Urbe Veteri, tempore felicis recordationis domini Urbani pape, ubi de mandato suo idem frater Thomas fecit expositiones super quatuor evangeliis. Interrogatus si predictus frater Thomas continuavit dictam vitam dum cognovit eum, dixit quod sic immo semper de bono in melius proficiscebatur et de virtute in virtutem crescebat. Interrogatus quanto tempore conversatus fuit cum eo et habuit notitiam de dicta vita sua, dixit quod pluribus annis et diversis temporibus. Interrogatus quantum tempus est quod ipse primo vidit et cognovit eum, dixit quod sunt elapsi sexaginta duo anni. Interrogatus quot annorum esset ipse testis, dixit quod erat annorum LXXVII: quam etatem eius effigies et aspectus corporis etiam demonstrabat.
Item interrogatus de miraculis dicti fratris dixit quod audivit dici quod Deus multa miracula meritis suis fecit. Interrogatus si de predictis est publica vox et fama, dixit quod sic de hiis que supra deposuit in dicto ordine inter illos qui cognoverunt eum.

[PCN48] Processus canonizationis Neapoli, n. 48 Die mercurii primo mensis augusti, secunde indictionis, Neapoli in palatio archiepiscopali, frater Iohannes de Neapoli, ordinis fratrum Predicatorum, sacre theologie doctor, testis citatus et iuratus in forma supradicta super dicta inquisitione, dicere veritatem, et interrogatus primo super vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit quod audivit dici a multis fratribus ordinis Predicatorum antiquis qui fuerunt in diversis conventibus cum eo, quod fuit homo sancte vite et conversationis, contemplationis exemplaris, et quod omni die communiter celebrabat unam missam et aliam audiebat vel duas audiebat si non celebrabat; sed primum erat frequentius scilicet quod unam celebrabat et aliam audiebat.
Item quod in nullo videbatur affectus ad temporalia quecumque, honores scilicet et divitias huius mundi. Item quod totum quasi tempus suum in bono opere occupabat, scilicet in studio, lectione, scriptura vel oratione, et quod pertinentia ad recreationem corporis ut comestionem et dormitionem et huiusmodi naturalia transitorie faciebat ita quod parum de tempore in talibus occupabat. Interrogatus a quibus predicta audiverat dici, dixit quod a multis antiquis fratribus dicti ordinis qui dicebant sibi se fuisse conversatos cum dicto fratre Thoma; tamen de omnibus eorum determinate non recordabatur. Interrogatus si ipse audivit dici a predictis vel aliis quod dictus frater continuaverit dictam vitam suam quandiu vixit, dixit quod sic et nunquam audivit contrarium.
Item interrogatus super miraculis dicti fratris Thome si qua, sciret dixit quod audivit dici et recitari sibi a fratre Landulfo de Neapoli, ordinis Predicatorum, qui fuit in ordine ipso lector gratiosus, et prior et inquisitor heretice pravitatis, et postea episcopus Equensis et tandem archiepiscopus Acherontinus: quod cum quadam vice declinasset ad monasterium Fosse Nove ut ibi hospitaretur, vadens versus Romanam provinciam, subito arripuerunt eum magni dolores yliaci quos frequenter alias habere consueverat, propter quos prorupit in magnos clamores et eiulatus; ad quos occurrentes monachi ipsius monasterii et causam clamorum petentes et ab eo audientes, dixerunt quod consulebant ei quod uteretur medicina qua ipsi utebantur in suis infirmitatibus et doloribus et sanabantur frequenter: corrigiam scilicet, qua accinctus erat, super sepulcro bone memorie fratris Thome de Aquino, ordinis fratrum predicatorum, qui in ipso monasterio sepultus erat, extendendo, et tandem toto corpore se super idem sepulcrum prosternendo. Qui frater Landulfus, devotione concepta propter verba audita, respondit quod libenter vellet uti tali medicina quia ipse noverat fratrem Thomam predictum dum viveret et sciebat eum fuisse multum sancte et religiose vite et magni meriti apud Deum; et surgens ivit ad dictum sepulcrum et iuxta consilium sibi datum primo corrigiam suam super ipsum extendit et postea se super illud prosternens cum devotione predictum fratrem Thomam oravit, et statim surrexit perfecte sanatus, sic quod nunquam postea tales dolores sentiit. Interrogatus de loco in quo dictus Landulfus sibi dixerat predicta, dixit se non recordari, tamen dixit quod pro certo constat sibi quod hoc ab eo immediate audivit.

[PCN49] Processus canonizationis Neapoli, n. 49 Eodem die, ibidem, frater Petrus de castro Montis Sancti Iohannis, sacerdos et monachus antiquus monasterii Fosse Nove, testis citatus et iuratus in suprascripta forma, super dicta inquisitione dicere veritatem, et interrogatus primo super vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit se scire dictum fratrem Thomam fuisse hominem sancte vite et conversationis honeste, contemplativum ad Deum, purum, humilem, pacificum et modestum, abdicatum a terrenis et abstractum ad celestia seu divina, continue quasi oculis elevatis ad celum, et sobrium in cibo et potu, et quod quasi semper vacabat studio aut lectioni aut scripture aut orationi; et quod omni die celebrabat missam cum lacrimis, et aliam audiebat cum devotione. Interrogatus quomodo sciret predicta, dixit quod vidit et cognovit eum et conversatus fuit cum eo per longum tempus et in diversis locis. Interrogatus in quibus locis, dixit quod in castro sancti Iohannis Marsici, in civitate Neapolitana, in castro Magentie et in monasterio Fosse Nove, in quibus locis dixit quod viderat eum facere predictam vitam et ipsum esse, ut superius dixit. Interrogatus quanto tempore cognovit eum et conversatus fuit cum eo, dixit quod per annos decem, infra quos annos per diversa et crebra temporum intervalla fuit conversatus cum eo, et vidit eum semper facere predictam vitam quam continuavit et continuasse communiter et publice dicitur usque ad ultimum finem vite eius, cui dictus frater Petrus interfuit ministrando eidem.
Dixit etiam quod dum dictus frater Thomas iret ad concilium Lugduni, vocatus a felicis recordationis domino Gregorio papa X, et faceret transitum per castrum Magentie, Terracinensis diocesis, et ibi per aliquos dies moram traheret pro eo quod erat aliquantulum discrasiatus, frater Iacobus de Florentino, tunc prior dicti monasterii Fosse Nove, una cum ipso teste, fratre Iohanne de Pede Montis et fratre Fidele, monachis eiusdem monasterii, ivit ad visitandum dictum fratrem Thomam ad dictum castrum Magentie, ubi ipsi prior et monachi steterunt cum eo per dies quatuor vel quinque, infra quos vidit eum celebrantem cum magna devotione et effusione lacrimarum, ut supradixit.
In quo quidem loco, dum dictus prior sollicitatus esset secrete a fratre Raynaldo, socio dicti fratris Thome, ut quereret ab eo quod acciderat sibi quando recepit magisterium in theologia et supplicaret ipse eidem fratri Thome ut diceret ista sibi, ipse frater Thomas ad magnam instantiam dicti prioris narravit sibi quod cum iniunctum fuisset sibi per priorem suum Parisiensem de mandato cancellarii Parisiensis ut pararet se ad recipiendum magisterium in theologia, et ipse reputaret se inhabilem ad hoc propter iuventutem, et positus in perplexitate quodam quid ageret, dedit se in oratione circa quoddam altare ubi sibi obdormienti apparuit in sompnis quidam frater Predicator, canus et antiquus, qui dixit sibi: Quid cogitas, frater Thoma? Et ipse respondit: Mandatum est mihi ut preparem me ad recipiendum conventum et cogito quid debeam proponere. Et ille dixit ei: hoc verbum proponas et non aliud: Rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra Et hanc auctoritatem dixit se proposuisse in dicto suo conventu, et illam fuisse prosecutum.
Transactis vero dictis diebus quatuor, predictus frater Thomas equitavit cum dictis priore et monachis et aliis sociis suis ab dicto castro Magentie ad dictum monasterium Fosse Nove, et cum intrasset dictum monasterium in loco parlatorii dixit hec verba. Hec est requies mea in seculum seculi, et cetera Et stans in ipso monasterio sepit infirmitate gravari, quam quidem infirmitatem cum magna patientia supportans reverenter et devote recepit ecclesiastica sacramenta, et specialiter Corpus Christi cum lacrimis multis et devotione magna suscepit. Et ante susceptionem ipsius Corporis Christi, multa decora verba dixit de ipso Corpore Christi coram toto conventu dicti monasterii et multis de ordine Predicatorum et Minorum. Inter que inseruit ista verba: Ego de isto santissimo Corpore et aliis sacramentis multa docui et scripsi, in fide Christi et sancte romane Ecclesie cuius correctioni omnia subicio et expono. Et recepto ipso Corpore, vixit per tres dies et ipso tertio die obdormivit in Domino.
In cuius funere quidam frater Predicator qui fuerat longo tempore ipsius fratris Thome confessor, predicavit publice coram omnibus ibi adstantibus dicens: Ego confessionem generalem istius sancti viri audivi de quo testificor quia ita inveni eum purum sicut puerum V annorum quia nunquam sue carnis sentiit corruptelam.
Post hec, corpus ipsius fratris Thome cum solempnitate debita fuit sepultum in monasterio supradicto.

[PCN50] Processus canonizationis Neapoli, n. 50 Item interrogatus si sciret alia miracula dicti fratris Thome facta in vita, in morte vel post mortem ipsius, dixit in vita sua hoc miraculum accidisse: videlicet quod dictus frater Thomas dum viveret et esset in dicto castro Magentie et cepisset aliquantulum infirmari et propter debilitatem requireretur a socio suo ut sumeret cibum, dictus frater Thomas dixit eidem socio: Credis quod invenirentur arenge recentes. Et socius respondit: Credo quod in partibus ultramontanis anglicanis et gallicanis inveniuntur. Et dum hec ad invicem conferrent quidam piscarolus, Bordonarius nuncupatus, veniens de Terracena Magentiam cum sardis, sicut consueverat, dictus socius dicti fratris Thome, qui vocatur frater Raynaldus de Piperno, interrogavit ipsum piscarolum quod pisces haberet; et ille dixit sardas. Et dum fecisset discoperiri cistas in quibus portabantur dicti pisces, invenit unam de ipsis cistis plenam arengis recentibus. Quo viso, omnes hoc videntes gavisi et mirati sunt, pro eo quod in partibus Italie nunquam invente fuerunt arenge recentes, et dictus mercator piscium vehementius admirabatur et affirmabat omnino, quod emerat sardas et non arengas, et predictus frater Raynaldus currens ad dictum fratrem Thomam dixit ei: Deus adimplevit voluntatem vestram, et habetis quod disideratis, quia arenge, quas nominatis, invente sunt. Et ille dixit: Unde venerunt et quis portavit eas huc? Et ille dixit: Deus misit vobis.
Interrogatus quomodo scit predicta, dixit quod hoc fuit et accidit infra illos quatuor dies superius dictos, quibus ipse testis fuit cum supradictis suo priore et aliis monachis in predicto castro Magentie, et fuit presens et vidit predicta, ac etiam ipse comedit; de quibus etiam arengis comedit dictus frater Thomas cum tota sua societate et multi alii religiosi et seculares comederunt; et domina comitissa Franscisca, uxor domini Annibaldi de Ceccano, domini dicti castro, et neptis dicti fratris Thome, similiter comedit de ipsis arengis. Interrogatus de tempore, mense et die, dixit quod fuit supradicto tempore, quando felicis recordationis dominus Gregorius papa X erat Lugduni, et convocabat concilium, ad quod concilium dictus frater Thomas vocatus ibat; de mense et die certa, dixit se non recordari, tamen dixit quod fuit tempore quatragesimali et infra supradictos quatuor dies. Interrogatus qui fuerunt presentes et videntes predicta; dixit quod fuit ipse testis et supranominatus prior, frater Iohannes de Pede Montis, et frater Fidelis de Tuscia, monachi supradicti, et frater Raynaldus de Piperno, socius fratris Thome supradicti, et quidam famulus dicti fratris Thome qui vocabatur Iacobus de Salerno. Interrogatus si predicti vivant ad presens, dixit quod non quia omnes mortui sunt, ipso teste dumtaxat excepto. Interrogatus de loco, dixit quod fuit in dicto castro Magentie. Interrogatus ad cuius vocationem iverat ad videndum predicta, dixit quod ad dictum castrum Magentie accessit cum dicto suo priore ad mandatum ipsius ad visitandum dictum fratrem Thomam, et dum esset ibi occurit dictus casus miraculosus, ita quod vidit et comedit, ut dixit. Interrogatus si sciret que verba fuerunt interposita per dictum fratrem Thomam postquam secutum fuit dictum miraculum, dixit quod illa que dixit supra, que verba dixit se audivisse fuisse prolata a dicto fratre Thoma dicto socio suo, et ab eo socio suo ipsi fratri Thome.
Interrogatus quomodo sciret quod predicti pisces essent arenge, dixit quod ipse viderat in curia romana apud Viterbum arengas salitas, ita quod per illas recognovit istas esse arengas, quia erant eis similes, et predictus frater Raynaldus, socius dicti fratris Thome, qui viderat et comederat de arengis recentibus in partibus ultramontanis, testificabatur et affirmabat eas esse arengas. Interrogatus qualiter ipse et alii, qui comederunt de dictis arengis, comederunt eas paratas, dixit quod elissitas in brodio et etiam assatas.

[PCN51] Processus canonizationis Neapoli, n. 51 Item interrogatus si sciret aliquod miraculum ipsius fratris Thome factum in mortem vel post mortem ipsius, dixit quod dicto fratre Thoma mortuo iacente adhuc in lecto in camera in qua obiit, antequam eius corpus lavaretur, frater Iohannes de Florentino, tunc supprior dicti monasterii, qui perdiderat lumen oculorum cum oscularetur cum devotione pedes ipsius fratris Thome, sicut ceteri monachi, propter santam vitam ipsius, fuit ipsi fratri Iohanni consulendo dictu: Iungatis et supponatis oculos vestros oculis huius santi viri. Et tunc ipse frater Iohannes cum devotione superposuit et iunxit oculos suos super oculis dicti fratris Thome. Qui statim et subito lumen pristinum recepit et fuit plene liberatus et illuminatus. Interrogatus quomodo sciret predicta, dixit quod ipse fuit presens et vidit ac etiam fuit unus de illis qui dederunt dicto fratri Iohanni consilium supradictum. Interrogatus de tempore, mense et die, dixit quod fuit in die mortis sue, alias de mense et die determinate dixit se non recordari, sed recordatur quod fuit tempore concilii supradicti. Interrogatus qui alii fuerunt presentes quando dictus frater Iohannes predicto modo recuperavit lumen oculorum, dixit quod fuerunt presentes bone memorie Franciscus, episcopus Terracinensis, frater Raynaldus supradictus, quinque aut quatuor fratres Minores et fratres predicatores plures et monachi et conversi predicti monasterii quasi numero centum.
Interrogatus in quo loco fuit factum dictum miraculum, dixit quod in supradicto monasterio in camera et in lecto in quo dictus frater Thomas iacebat mortuus. Interrogatus ad cuius vocationem ipse testis accessit ad videndum dictum miraculum, dixit quod non ivit ad vocationem alicuius, sed ipse continue morabatur et assistebat dicto fratri Thome dum iaceret infirmus in dicto monasterio et in morte ipsius similiter astitit obsequiose, ita quod ipse frater Thomas mortuus fuit iuxta latus ipsius testis assitentis sibi in serviendo; et postquam fuit mortuus permansit et lavit cum aliis monachis corpus eius et propterea vidit presentialiter omnia supradicta.
Interrogatus quibus verbis usus fuit dictus frater Iohannes in oratione quando superposuit oculos suos super oculis dicti fratris Thome, dixit se non audivisse quia mentaliter oraverat. Interrogatus si ante dictum miraculum cognoverat dictum fratrem Iohannem, dixit quod sic quia erat socius suus in dicto monasterio. Interrogatus per quantum tempus vidit eum ante dictum miraculum patientem defectum in visu oculorum, dixit quod per XX dies. Interrogatus quomodo sciret quod dictus frater Iohannes careret lumine, dixit quod vidit eum non discernentem nec cognoscentem homines visu, nec etiam legere poterat. Interrogatus quanto tempore scivit dictum fratrem Iohannem sic sanatum de lumine, dixit quod ex tunc in antea per triginta annos vidit et scivit eum esse sanum de lumine. Interrogatus de quo loco fuerat oriundus dictus frater Iohannes, dixit quod de Florentino de Campania.

[PCN52] Processus canonizationis Neapoli, n. 52 Item interrogatus si sciret alia miracula dicti fratris Thome facta post mortem ipsius, dixit quod post septem menses postquam fuit sepultus in capella sancti Stephani dicti monasterii, fuit exhumatum corpus ipsius de ipsa capella et translatum et sepultum ante altare magnum ecclesie ipsius monasterii, et in apertura ipsius sepulcri tanta manavit inde fragrantia odoris quod replevit totam ipsam cappellam et etiam claustrum; et vestimenta ipsius cum quibus sepultus fuerat adhuc erant sana et integra, et etiam totum corpus ipsius erat integrum et inllesum excepto quod modica ruptura apparebat in puncta nasi eius. Et nonnulli ex monachis dicti monasterii, volentes certiorari unde manabat tantus odor, appropinquaverunt et posuerunt nasum eorum super corpus ipsius et odorantes senserunt in ipso odoratu dictam suavitatem odoris prodire de corpore et vestimentis ipsius, propter quod assumpta maiori devotione per monachos dicti monasterii, prior dicti monasterii et duo alii ministri ex dictis monachis paraverunt se paramentis seu vestimentis sericis, et ipsi sic parati et totus conventus processionaliter transtulerunt ipsum corpus de ipsa sepultura in qua erat ad quamdam sepulturam aliam que est ante altare predictum.
De quo quidem sepulcro post annos septem, cum ipse testis esset assumptus in abbatem dicti monasterii, iterato fecit ipsum corpus exumari et transferri in alium locum honorabiliorem: videlicet ad sinistram partem altaris, cum itur ad illud, in sepulcro lapideo super terram. In cuius apertura sepulcri, similis odor emanabat ex ipso corpore, sicut in prima translatione iam dicta; et tam corpus ipsum quam etiam vestimenta sua predicta erant integra et illesa, ut supra in prima apertura predicta, excepto quod deficiebat modicum de puncta policis manus destre. Et tam in dicta prima translatione quam in secunda fuit cantata missa de uno confessore per monachos ipsius monasterii, pro eo quod reputabant ipsum fratrem Thomam sanctum, nec reputabant congruum et bene agere si cantarent missam de Requiem eternam, tanquam pro defuncto.
Interrogatus quomodo sciret predicta, dixit quod, in prima et in secunda translatione prefata, fuit presens et vidit et sentiit predicta, et etiam predictam secundam translationem ipse fecit fieri tanquam abbas dicti monasterii.
Interrogatus de tempore, mensibus et diebus utriusque translationis ipsius, dixit quod prima translatio facta fuit quasi septem mensibus elapsis post obitum ipsius fratris Thome; secunda vero translatio facta fuit septem annis iam elapsis post ipsam primam translationem; de mensibus et diebus distinctis et certis dixit se non recordari propter longitudinem temporis.
Interrogatus qui fuerunt presentes ipsis prime et secunde translationibus, dixit quod tam prime quam secunde translationibus fuerunt presentes frater Leo de Santo Stephano, frater Girlandus de Castro Novo, supradictus Frater Iacobus, prior, frater Petrus Francisci de Piperno, frater Mauritius, monachi dicti monasterii et generaliter totus conventus monachorum et conversorum dicti monasterii. Interrogatus de loco dixit ut supra. Interrogatus ad cuius vocationem, dixit quod in prima translatione, ipse ivit simul cum aliis monachis ipsius monasterii ad mandatum et vocationem prioris dicti monasterii; in secunda vero translatione, ipse ut abbas dicti monasterii vocavit ad hec alios, non ipse fuit vocatus ab ipsis.

[PCN53] Processus canonizationis Neapoli, n. 53 Item interrogatus si sciret alia miracula dicti fratris Thome, dixit quod post mortem ipsius, pluribus annis elapsis, quidam medicus chyrurgicus qui vocatur magister Raynaldus de santo Laurentio, cum pateretur morbum podagre in pedibus adeo graviter quod sine substentatione aliorum non poterat ambulare, ob devotionem recuperande sanitatis, audita fama sanctitatis dicti fratris Thome, venit equester ad dictum monasterium et postquam intravit dictum monasterium fecit se portari ad sepulcrum ipsius fratris Thome super quo prosternens se et orans surrexit statim perfecte sanatus, ita quod statim cucurrit et ambulavit per se tanquam sanus clamando et dicendo: Sanus sum meritis fratris Thome de Aquino Propter quod miraculum conventus monachorum qui erant tunc presentes in ecclesia dicti monasterii ad horas canonicas dicendas, viso ipso miraculo, pulsatis campanis ipsius monasterii, Te Deum laudamus sollempniter cantaverunt.
Interrogatus quomodo scit predicta, dixit quod fuit presens, et vidit ipsum infirmum dicta infirmitate portari ad dictum sepulcrum et recumbentem super ipso sepulcro ac orantem et surgentem sanum, ambulantem et currentem ut sanum; et audivit eum clamantem et dicentem: Benedictus Deus quia sanus factus sum meritis santi Thome de Aquino. Et ipse testis qui tunc erat abbas ipsius monasterii simul cum aliis fratribus eiusdem monasterii cantavit propter ipsum miraculum dictum ymnum Te Deum laudamus. Interrogatus de tempore, mense et die, dixit se non recordari. Interrogatus horam vesperarum ut sibi videtur, tamen non ad plenum recordatur. Interrogatus qui fuerunt presentes, dixit quod monachi et conventus qui erant tunc in ipso monasterio, qui convenerant tunc in ipsa Ecclesia ad cantandum vesperas.
Interrogatus de loco, dixit ut supra. Interrogatus ad cuius vocationem ipse ivit ad videndum predicta, dixit quod tam ipse quam alii monachi convenerant in ipsa ecclesia ad horas canonicas dicendas. Interrogatus quibus verbis usus fuit in oratione sua dictus magister Raynaldus, dixit se non audivisse quia secrete oravit. Interrogatus quanto tempore cognoverat eumdem magistrum Raynaldum ante dictum miraculum, dixit quod annos XII ver circa. Interrogatus quanto tempore fuerat dicta infirmitate detentus et quot diebus viderat eum infirmum dixit quod infra dictum tempus duodecim annorum multoties per diversa intervalla temporis vidit eum et quotiens vidit eum totiens vidit eum dicta infirmitate detentum. Interrogatus quanto tempore vidit eum post dictum miraculum sanum, dixit quod per plures annos et scivit eum sanum usque ab obitum suum. Interrogatus de qua terra fuit oriundis dictus magister Raynaldus, dixit quod de castro sancti Laurentii predicto. Interrogatus cuius etatis et stature erat dictus magister Raynaldus, dixit quod erat stature et etatis mediocris.

[PCN54] Processus canonizationis Neapoli, n. 54 Item interrogatus si sciret alia miracula de dicto fratre Thoma, dixit se scire quod quedam mulier, nomine Margarita de Piperno, dum esset subarrata et tradenda nuptui, supervenit sibi infirmitas in gutture ita quod habebat ipsum guttur scrupulosum et valde inflatum, propter quam infirmitatem et deformationem recusabat eam traducere ille qui etam subarraverat. Unde mater dicte Margarite et ipsa Margarita, audita fama sanctitatis dicti fratris Thome, cum devotione magna venerunt usque ad portam magnam dicti monasterii Fosse Nove, et cum ipsa non posset ingredi dictum monasterium ex eo quod nulla mulier permittitur intrare ipsum monasterium, rogaverunt multum et efficaciter dictum fratrem petrum, testem, ut pro Deo faceret eis apportari aliquid de reliquiis dicti fratris Thome, ut possent superponere gutturi dicte Margarite, sperantes ex hoc, meritis dicti fratris Thome, ut ipsa Margarita consequeretur sanitatem. Ad quarum mulierum preces, dictus frater Petrus fecit portari eisdem mulieribus caput dicti fratris Thome per sacristam dicti monasterii, quod caput erat separatum a corpore dicti fratris Thome et custodiebatur et custoditur in sacristia ipsius monasterii. Et ipsum caput dictus sacrista posuit super guttur dicte Margarite ubi patiebatur; quo facto dicta Margarita cum dicta matre sua recedens ab ipso monasterio Pipernum, quod distat ab ipso monasterio per duo miliaria, in via dum recederet, vomit de ore quasi frustrum carnis, et sanata fuit ad plenum de ipso gutture, post ipsum vomitum in ipso recessu, sicut ipsa Margarita retulit ipsi testi et retulit multis de Piperno, et adhuc fatetur et testatur publice quod meritis dicti fratris Thome, predicto modo, fuit sanata.
Interrogatus quomodo scit, dixit quod ipse interfuit quando dictum caput, ut supra dixit, fuit dicte mulieri portatum et appositum gutturi suo, et postea vidit ipsam mulierem de dicta infirmitate plene sanam, que profitebatur fuisse sanata meritis dicti fratris Thome. Interrogatus de tempore, mense et die, dixit se non recordari. Interrogatus qui fuerunt presentes, dixit quod ipse testis et predictus sacrista, frater Petrus dictus de Morrone, monachus dicti monasterii, frater germanus dicte Margarite et mater dicte Margarite et plures mulieres de Piperno que ipsam mulierem secute fuerunt. Interrogatus quibus verbis fuit usa dicta mulier quando superpositum fuit gutturi suo dictum caput, dixit quod dicta mulier inclinavit se et genuflexit cum devotione, sed non audivit ipsam verba proferentem. Interrogatus si habuerat notitia dicte mulieris, dixit quod sic per longum tempus ante. Interrogatus si sciret quanto tempore fuerat passa dictum morbum, dixit quod per magnum tempus, et pluries per intervallum vidit dictam mulierem cum dicto gutture suo grosso et inflato. Interrogatus quanto tempore dicta mulier fuit postea sana, dixit quod ex tunc pluribus vicibus vidit eam sanam et adhuc est sana. Interrogatus si post dictam sanitatem restitutam sibi in dicto gutture ipsa mulier consumaverat et perfecerat matrimonium cum viro cui ante fuerat subarrata, dixit quod sic et ex eo habuit et habet prolem. Interrogatus unde esset oriunda dicta mulier, dixit quod de castro Piperni.

[PCN55] Processus canonizationis Neapoli, n. 55 Interrogatus si sciret alia miracula dicti fratris Thome, dixit de visu alia se nescire, nisi predicta; tamen audivit dici a fratre Petro Francisci de Piperno, converso dicti monasterii, quomodo fuerat a demonio vexatus et impeditus et virtutibus naturalibus destitutus, et quod meritis dicti fratris Thome, dum fuisset portatus ad sepulcrum ipsius, extitit miraculose et subito liberatus, et quod vidit eundem fratrem petrum predicta narrantem sanum; qui etiam nunc est sanus in dicto monasterio; adiciens quod predictum miraculum fuit et est notorium in dicto monasterio.
Item dixit se audivisse a patre Nicolai de Maximo de Piperno quod ipse Nicolaus, filius suus, ex quadam percussione cultelli habuerat os brachii sui fractum totaliter et divisum, et quod vovens se dicto fratri Thome recuperavit potentiam et sanitatem ipsius brachii, ita quod ipso osse existente diviso faciebat cum ipso brachio omnia sicut cum sano. Interrogatus si de predictis est publica vox et fama, dixit quod sic in dicto monasterio, castro Piperni et aliis locis vicinis.

[PCN56] Processus canonizationis Neapoli, n. 56 Die veneris, III dicti mensis augusti, secunde indictionis, frater Petrus de Piperno, dictus de Morrone, monachus supradicti monasterii, testis citatus et iuratus in simili forma, dicere veritatem super dicta inquisitione, et primo interrogatus de vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit quod publice intellexit et audivit dici quod dictus frater Thomas fuit homo sancte vite et conversationis, et multa bona dicuntur de sanitate sua, aliter ipse nescit cum ipse non sit etatis quod potuerit eum videre.
Item interrogatus si sciret aliqua miracula dicti fratris Thome, dixit se scire quod soror sua, nomine Margarita de Piperno, que ab annis pueritie sue habuerat guttur grossum et inflatum ex congregatione humorum, accedens cum ipso teste et matre sua ad monasterium Fosse Nove ob devotionem quam conceperat ex auditu magne fame santitatis dicti fratris Thome et quomodo Deus meritis ipsius multa miracula faciebat, cum pervenit ad portam dicti monasterii quod nulla mulier ingredi potest, rogavit humiliter fratrem petrum de Monte sancti Iohannis, monachum dicti monasterii ut sibi faceret portari aliquid de reliquiis dicti fratris Thome et poni faceret super dicto gutture suo. Qui frater Petrus annuens petitioni sue fecit per sacristam dicti monasterii portari caput dicti fratris Thome, quod erat in sacrario dicti monasterii et poni super gutture dicte mulieris. Que mulier in recessus suo vomens humores congluttinatos ad instar frusti carnis fuit ad plenum sanata in via de dicta infirmitate gutturis.
Interrogatus quomodo scit, dixit quod ipse interfuit et vidit superponi dictum caput super gutture dicte sororis sue, et eo remanente in dicto monasterio infra tres dies ivit Pipernum et invenit dictam sororem suam sanam de dita infirmitate; et ipsa narravit sibi quod predicto modo fuerat in via, quando redibat a dicto monasterio, sanata. Interrogatus de tempore, dixit quod iam est quasi annus unus elapsus, de mense dixit se non recordari, tamen dixit quod fuit quodam die dominico post prandium.
Interrogatus de presentibus, dixit quod fuerunt presentes ipse testis et supradicti frater Petrus et sacrista et mater sua. Interrogatus de nomine sacriste et si vivat, dixit quod vocatur frater Riccardus de Fundis, qui vivit et exercet officium sacriste in dicto monasterio. Interrogatus de loco, dixit quod ante portam primam dicti monasterii fuit superpositum dictum caput gutturi dicte mulieris, sed sanata fuerat in via in dicto suo reditu. Interrogatus ad cuius vocationem ipse ivit ad videndum predicta, dixit quod ad petitionem matris sue et dicte sororis sue. Interrogatus per que verba dicta mulier oravit et se recommendavit dicto fratri Thome, dixit non se audivisse verba, tamen vidit quod dicta soror sua humiliter et cum devotione genuflexit, quando dictum caput fuit positum super gutture suo. Interrogatus quanto tempore fuerit passa et quot diebus vidit eam patientem dictam infirmitatem, dixit quod a tempore sue pueritie habuerat guttur grossum et inflatum, et viderat eam sic.
Interrogatus quanto tempore dicta mulier fuit et permansit sana de dicta infirmitate, dixit quod a die dicti miraculi circa fuit et est sana. Interrogatus de quo loco dicta soror sua et ipse fuerunt oriundi, dixit quod de Piperno. Interrogatus si dicta soror sua sit nupta, dixit quod ante dictum miraculum erat subarrata viro qui eam propter dictam deformitatem recusabat traducere, set post dictum miraculum consumavit matrimonium cum ipsa et ex ea habet prolem. Interrogatus de nomine matris sue et de nomine viri dicte sororis sue, dixit quod mater vocatur Bellicia, et dictus vir vocatus Nicolaus.

[PCN57] Processus canonizationis Neapoli, n. 57 Item interrogatus si scit alia miracula dicti fratris Thome, dixit se audivisse a patre suo, quod ipse fuerat sanatus miraculose de dolore yliaco meritis dicti fratris Thome cui se devote recommendaverat.
Item dixit se publice audivisse dicti in monasterio supradicto quod Nicolaus Maximi de Piperno qui, ex quadam percussione quam habuerat in brachio, habuit et habet os brachii ipsius incisum et separatum ita quod omnem virtutem, actum et potentiam ipsius brachii perdiderat et a nemine poterat curari, meritis dicti fratris Thome cui devote se commendavit, fuit miraculose plene restitutus ad omnem virtutem, potentiam et actum dicti brachii sui, etiam osse dicti brachii remanente diviso et hoc miraculum dixit esse publicum in dicto monasterio et castro Piperni.
Item dixit se publice audivisse dici in dicto monasterio quod frater Petrus Francisci de Piperno, conversus dicti monasterii, qui a spiritu maligno fuit vexatus et impeditus, portatus ad sepulcrum dicti fratris Thome fuit ibi miraculose, subito liberatus et hoc miraculum dixit similiter esse publicum in dicto monasterio et in castro Piperni predicto.

[PCN58] Processus canonizationis Neapoli, n. 58 Die sabbati, IV mensis augusti, eiusdem secunde indictionis, ibidem, frater Guillelmus de Tocco, ordinis fratrum Predicatorum, sacerdos et antiquus religiosus, prior loci Predicatorum in Benevento, testis citatus et iuratus simili modo quo supra super dicta inquisitione dicere veritatem, et interrogatus primo de vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit quod vidit eum scribentem super librum De generatione et corruptione quod credit fuisse ultimum opus suum in philosophia; et audivit eum predicantem et legentem, et magnus populus confluebat cum devotione ad audiendum predicationem suam. Dixit etiam quod fuit homo dulcis, mitis, humilis, despectivus temporalium honorum, purissimus et castus adeo quod communiter dicebatur esse virgo sicut ab utero matris sue: et hoc affirmavit frater Petrus de Sectia, procurator Predicatorum de Anagnia, qui predicavit in funere dicti fratris Thome, in ipsa predicatione qua dicebat se audivisse in morte sua generalem confessionem ipsius; et tota vita eius fuit aut orare et contemplari, aut legere, predicare et disputare, aut scribere aut dictare, et quod fuit adeo sobrius quod nunquam curabat de delicantia et singularitate ciborum nec de cultu vestimentorum.
Item dixit se audivisse a fratre Raynaldo de Piperno, socio dicti fratris Thome, de scientia ipsius fratris Thome quod scientia ipsius fratris Thome non fuerat a naturali ingenio acquisita set per revelationem et infusionem Spiritus Sancti, quia nunquam ponebat se ad scribendum aliquod opus nisi premissa oratione et effusione lacrimarum, et quando in aliquo dubitabat, recurrebat, ad orationem et perfusus lacrimis de ipso dubio revertebatur clarificatus et doctus: et hoc testimonium retulit ipsi testi et multis aliis publice in scholis dictus frater Raynaldus cum lacrimis asserendo quod ipse fuerat prohibitus a dicto fratre Thoma quod in vita sua hoc nemini revelaret.

[PCN59] Processus canonizationis Neapoli, n. 59 Item dixit quod audivit frequenter ab ore domini Franscisci de Amore, de Alatro, vicario domini episcopi Nolani, quod ipse dominus Fransciscus frequenter audivit ab ore fratris Raynaldi, socii predicti fratris Thome, quod quando scribebat dictus frater Thomas super Ysaiam venit ad quendam passum scripture quem non poterat intelligere plene, et multis diebus afflixit se orationibus et ieiuniis, rogans Deum ut revelaret sibi secretum dicte scripture. Post aliquos vero dies dictus frater Raynaldus audivit noctis tempore dictum fratrem Thomam in camera sua loquentem cum aliis cum quibus vel quo nesciens. Post quam locutionem statim predictus frater Thomas rogavit dictum socium suum ut accenderet sibi candelam. Qua accensa dixit ei: Scribatis in quaterno super Ysaiam. Et cum diu scripsisset et expedivisset dictum passum dubium dixit ei: Fili, vade ad quiescendum. Qui genuflexus, petivit cum lacrimis et adiuravit eum quod revelaret sibi cum quibus vel quo fuerat locutus. Qui, ne videretur contempnere nomen Domini, per quod adiuratus erat, prorupit in lacrimas et dixit quod Deus misertus eius misit ei beatos apostolos Petrum et paulum qui ipsum locum dubium illum et secretum plenissime docuerunt, et addidit: Ex parte Dei, tibi precipio quod hec in vita mea non audeas revelare.
Interrogatus quomodo ipse sciret supradicta que dixit de vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit quod ipse vidit et cognovit dictum fratrem Thomam, et conversatus fuerat cum eo pluribus vicibus Neapoli, et audivit etiam dici et referri predicta a pluribus religiosis et secularibus antiquis, qui eum cognoverunt et conversati fuerunt cum eo, et specialiter a supradicto fratre Raynaldo et a domino Bartholomeo de Capua.

[PCN60] Processus canonizationis Neapoli, n. 60 Item interrogatus de miraculis eiusdem fratris Thome si qua sciret facta fuisse sive in vita, sive in morte sive post mortem ipsius, dixit quod communiter narrantur inter fratres Predicatores miracula facta in vita dicti fratris Thome eius meritis. Primum scilicet de dente superfluo quem Parisius surgens de sompno, invenit supercrevisse sibi qui eum impediebat in locutione. Qui cum deberet determinare de mane unam questionem, nesciens quod remedium adhiberet ad consuetum orationis locum accessit et orando dens in eius manu cecidit, quem socio suo ostendit et ad recolendum beneficium Dei secum magno tempore portavit dentem eumdem.
Hoc predictus deponens dixit se frequenter audivisse a domino Thomasio de sancto Severino, comite Marsici, dicti fratris Thome nepote, et a fratre Tholomeo, episcopo Torcellensi, qui est in curia cum domino Sabiensi, qui fuit studens fratris Thome et multa de eius sanctitate scripsit.
Interrogatus de tempore quo predicta audivit, dixit quod audivit predicta a dicto fratre Tholomeo de mense augusti proxime preteriti anni prime indictionis, quo ipse testis fuit in curia Romana; sed a domino comite predicto dixit se audivisse, ut credit, de mense novembris anni XV indictionis proxime preterite.
Item dixit predictus deponens quod audivit a dicto fratre Tholomeo quod cum socius dicti fratris Thome, supradictus frater Raynaldus, infirmaretur febre continua, dictus frater Thomas reliquias sancte Agnetis quas ad collum pro devotione gestabat, posuit super pectus infirmi, orans pro ipso beatam Agnetem, et immediate curatus est. Interrogatus de tempore, dixit quod audivit eodem tempore et mense quo fuit in curia Romana.
Item dixit quod audivit communiter dici a fratribus antiquioribus dicti ordinis Predicatorum et a domino comite predicto quod quando dictus frater Thomas fuit factus magister in theologia, cum oraret, missus fuit ad eum frater quidam de Caputio senex, qui ei dixit quod secure reciperet magisterium et nichil aliud proponeret pro suo principio nisi hoc: Rigans montes de superioribus suis, de fructu operum tuorum satiabitur terra. Quod dictus dominus comes audivit ab ore dicti fratris Thome, sicut retulerat ipsi testi. Interrogatus de tempore, dixit ut prius.

[PCN61] Processus canonizationis Neapoli, n. 61 Item dixit idem deponens quod cum rediens de curia proximo preterito anno circa finem decembris, transiret per Anagniam et esset ibidem in conventu Predicatorum audivit a fratre Roberto de Sitia, qui magnus frater est in ordine et lector et solempnis predicator, quod ipse cum fratre Stephano, avunculo suo, viro ad modum religioso, quod quando frater Thomas predictus fuit in carcere in castro Montis sancti Iohannis, extractus de ordine per fratres suos cum nullo modo vellet deponere habitum nec mutare propositum sue voluntatis; volentes ipsum omnino extrahere, miserunt ad ipsum iuvenculam pulcherrimam et ornatam que ipsum induceret ad peccandum: quam cum ipse frater Thomas vidisset et sensisset in se carnis stimulum excitari, assumpto de camino ardente titione, ipsam cum indignatione expulit, et accedens ad angulum camere signum crucis cum sumitate titionis in pariete impressit, et diu orans cum lacrimis petivit a Deo ut nunquam sentiret carnis stimulum, quod eius integritatem mentis et corporis violaret. Et sic orans obdormivit, et ecce ad ipsum in visione missi fuerunt duo angeli, qui ei revelaverunt a Deo esse exauditum, et de pugna, quam habuit, habuisse triumphum: et hinc inde strinserunt ipsum in renibus et dixerunt Ecce ex parte Dei cingimus te cingulo castitatis quod nulla possit temptatione dissolvi. Qui in illa strictura sensibilem sentiens dolorem clamavit et excitatus est, quod excitatus noluit revelare ad quid clamasset. Postmodum vero hec et alia multa revelavit predicto socio suo pro eius consolatione.

[PCN62] Processus canonizationis Neapoli, n. 62 Item dixit quod, cum dictus deponens esset in Marsico cum dicto domino comite Marsici et inquireret miracula que Deus meritis dicti fratris Thome de Aquino fecerat tam in vita quam post mortem, de mandato provincialis Regni Sicilie qui hoc mandaverat ad intimandum Summo Pontifice, domina Catharina, neptis dicti fratris mater domini Rogerii de Morra, domina antiqua et ad modum devota, coram ipso deponente, iudice et notario publico et testibus iuratis ad sancta Dei evangelia, dixit se audivisse a domina Theodora, matre fratris Thome predicti, quod cum esset in castro suo Rocce Sicce, venit ad ipsam quidam heremita, frater Bonus nomine, qui in monte dicte Rocce Sicce cum multis aliis vitam heremitan duxerat et santus reputabatur ab omnibus regionis illius, et dixit ei: Gaude Domina, quia tu es pregnans et paries filium quem vocabis Thomam; et tu et vir tuus cogitabitis ipsum facere monachum in Monte Casino, set Deus de illo aliter ordinabit quia erit frater ordinis Predicatorum, tante sanctitatis et scientie quod similis quo tempore non posset inveniri. Dixit etiam quomodo fuit nutritus in monasterio predicto, inde missus Neapolim ubi intravit ordinem fratrum Predicatorum, et quomodo mater voluit ipsum videre et fratres fugaverunt ipsum Romam ad conventum sancte Sabine; et quomodo inde dictus frater fuit captus a fratribus suis qui erant cum imperatore Frederico, et missus cum habitu dicti ordinis ad matrem suam, et quomodo servatus fuit in carcere usque ad reditum fratrum et quod in ipso carcere habuit impugnationem ut dimitteret habitum quem nunquam dimittere voluit, et quomodo in carcere sorores suas docuit litteras, et ipse etiam multa didicit, et quod tandem victi parentes et fratres sui eius constantia restituerunt ipsum ordini, et tunc missus fuit in Coloniam ad studium.
Interrogatus coram quibus facta fuit dicta depositio, dixit quod fuit coram dicto domino comite et domina Suana, consorte eius, comitissa et multis de sua familia quorum non recordatur. Interrogatus de tempore, dixit quod fuit in proxime preterito anno prime indictionis de mense februarii, ut credit, de die dixit se non recordari.

[PCN63] Processus canonizationis Neapoli, n. 63 Item dixit deponens quod cum ipse esset in monasterio Fosse Nove et expectaret ibi predictum dominum episcopum Viterbiensem, inquisitorem dictorum miraculorum dicti fratris Thome per Summum Pontificem constitutum, pridie eius scito adventus, dominus Petrus de Fundis, monachus dicti monasterii, qui erat unus de testibus miraculorum dicti fratris Thome, dixit dicto deponenti: Attende, frater Guillelme, quia ego non potero venire Neapolim, quia patior podagram in pedibus; rogo tamen dictum santum quod suis meritis Deus me liberet. Qui promisit santum rogare, qui cum adhuc gavaretur, predictus deponens cum lacrimis rogavit. Et rediens ad locum ubi patiens sedebat in claustro secundo invenit ipsum liberum et sanum incedentem; et secundo die equitavit cum aliis et venit Neapolim. Interrogatus de tempore, dixit quod fuit de mense iulii, XVII die eiusdem. Interrogatus coram quibus, dixit quod solum ipsum patientem invenit et querentem, set sua infirmitas fuit nota omnibus de monasterio et similiter curatio: nescit tamen si adverterunt.
Item dixit quod cum esset in monasterio Fosse Nove, quedam mulier venit ad ipsum, nomine Stephania de Rocca, habitatrix castri Sompnini, ydropica et toto corpore tumida, venit ad portam dicti monasterii, rogans quod portarentur ei reliquie fratris Thome de Aquino, quia ad ipsum conceperat devotionem et credebat eius meritis curari. Ad quam, cum dictus deponens cum multis monachis detulisset aliquid de reliquiis predictis, quia mulier dictum monasterium non audebat intrare, facta ibi oratione ab ipsa infirma et monachis et applicatis ad pectus infirme reliquiis, recessit et in via recedendo curata est, et misit filium suum hoc intimare dicto deponenti et monachis; quod etiam dictus deponens a multis aliis audivit quod perfecte curata fuit a die quo ipsas reliquias vidit et venarata est. Interrogatus de tempore, dixit quod fuit de mense iunii, die XII eiusdem mensis, presentis anni IIº indictionis.

[PCN64] Processus canonizationis Neapoli, n. 64 Item dixit quod eodem anno et mense, die XIII mensis eiusdem, cum dictus deponens esset in ostio dicti monasterii, venit quedam paupercula de Carpeneto, nomine Maria de Nicolao, et asseruit coram multis quod cum diu fuisset paralitica, venit tremens, ut potuit, colligendo spicas, ut paupercula, ad scartias dicti monasterii. Quam cum conversi illius monasterii vidissent trementem, consuluerunt ei ut voveret se dicto fratri Thome, qui pro certo eam liberaret. Que cum votum fecisset deferre candelam accensam et mittere ad sepulcrum dicti fratris Thome, immediate curata est. Interrogatus coram quibus, dixit se ignorare nomina conversorum illorum.
Item dixit quod Nicolaus de Leone de Sompnino cum esset in agro solus, subito, gravus dolor ipsum apprehendit in anca tam forte quod non credebat posse redire ad domum suam. Tunc recolens se vidisse quod multa miracula faciebat Deus ad sepulcrum dicti fratris Thome eius meritis, cum magna devotione vovit ipsum sepulcrum visitare, discalciatis pedibus cum lapide suspenso ad collum, et confestim liberatus est plene, et sequenti die venit ad dictum deponentem et narravit ei miraculum. Interrogatus coram quibus factum fuit dictum miraculum, dixit quod nullum testem miraculi habuit cum fuisset solus, set de solutione voti dixit quod interfuit dompnus Riccardus de Fundis, monachus et sacrista dicti monasterii cui narravit miraculum ipsum cum lapide suspenso ad collum. Interrogatus de tempore, dixit quod fuit de mense iulii, die XVI eiusdem, presentis anni secunde indictionis.
Item dixit quod Iacobus, filius Petri de Thibaldo de Piperno, venit ad dictum deponentem et narravit ei quod cum ipse pateretur dolorem vehementissimum brachii destri in die quo actualiter patiebatur febrem et dolorem, vovit se dicto fratri Thome de Aquino quod si eius meritis a Deo curaretur, iret ad sepulcrum eius discalciatus et portaret candelam et faceret ibi cantari unam missam. Quo voto facto, statim dimisit eum febris et dolor, et nunquam postmodum sentit. Interrogatus de tempore, dixit quod fuit de presenti anno secunde indictionis, de mense februarii, die dominica LXXª. Interrogatus de tempore, dixit quod fuit de presentibus, dixit quod interfuerunt domina Thomasia, mater sua, cum tota familia eius, et Naldus frater eiusdem Iacobi.

[PCN65] Processus canonizationis Neapoli, n. 65 Item dixit quod Nicolaus Maximi de Piperno cum fuisset percussus in brachio destro et os fuisset fractum, remediis medicine curatus fuit a vulnere, osse fracto remanente, qui cum brachium movere non posset, ad inductionem aliorum vovit se dicto fratri Thome parcere inimicis et brachium cere ad eius sepulcrum portaret. Qui, facto voto, dormivit et excitatus innovit se plene curatum, et cepit plicare dictum brachium sicut sanum et de ipso operari. Quod miraculum volens videre dictus deponens fecit dictum Nicolaum rogari ut ad ipsum veniret. Qui venit usque ad sepulcrum et ibi expolians brachium ut ostenderet miraculum, dictus deponens manu ipsius brachium tetigit et ut visum est ei os fractum invenit, ut ex tactu perpendere potuit. Interrogatus de tempore, dixit quod hoc anno presentis secunde indictionis de mense martii, de die vero non recordatur, Interrogatus qui interfuerunt, dixit quod sola uxor dicti Nicolai interfuit quando dictus Nicolaus fecit votum.
Item dixit quod Petrus Balie de Piperno, cum multis annis incepisset perdere lumen fere per annos decem, ultimo totaliter perdidit; et tunc faciens se duci ad sepulcrum dicti fratris Thome et ibi votum faciens et orans surrexit plene illuminatus. Interrogatus de tempore, dixit quod fuit illo anno quo mortuus fuit frater Thomas predictus, nescivit tamen dicere de mense nec de die. Interrogatus coram quibus, duxit quod non recordabatur, qui monachi fuerunt tunc presentes vel seculares; hoc miraculum narravit dictus Petrus predicto deponenti cum occurrisset ei in porta Piperni.
Item dixit predictus deponens quod veniens ad dictum monasterium Fosse Nove intrans sacristiam, fecit sibi ostendi per dompnum Riccardum de Fundis, sacristam, scrineum in quo aliquid de ossibus corporis dicti fratris Thome erat repositum. Ad que ossa cum debitam fecisset reverentiam, aperiens scrineum, sentit magnum odorem dissimilem odoribus aliarum rerum naturalium. De quo odore cum interrogasset dictum sacristam, iuravit super altare quod nichil odoriferum unquam apposuit; sed dixit quod sic redolent omnia ossa dicti fratris Thome, et dixit idem deponens quod secundum dispositionem devotionis sue et aliorum aliquando redebant dicta ossa odorem plus vel minus. Interrogatus de tempore quo ipse vidit ipsas reliquias, dixit quod hoc anno presentis secunde indictionis, in octava Pasce et deinde usque ad diem XV mensis iulii, quo inde recessit, pluries vidit reliquias predictas.

[PCN66] Processus canonizationis Neapoli, n. 66 Eodem die, ibidem, frater Antonius de Brixia, ordine Predicatorum, sacerdos studens in conventu Neapolitano, testis citatus et iuratus in forma supradicta super eadem inquisitione dicere veritatem, et interrogatus primo de vita et conversatione dicti Fratri Thome, dixit quod audivit dici et recitari, in insula Cipri, a quodam fratre Nicolao de Marsiliaco, dicti ordinis Predicatorum, antiquo capellano et consiliario regis Cipri, qui fuerat discipulus dicti fratris Thome et conversatus fuerat per longum tempus cum eo Parisius, quod dictus frater Thomas fuit homo sancte vite et conversationis honeste, et inter alia fuit precipuus paupertatis amator, adeo quod dum scriberet Summam contra Gentiles non habebat cartas de papirro, in quibus illam scriberet, ita quod illam scripsit in cedulis minutis et fuit homo magne honestatis et semper fugiebat consortia mulierum.
Item dixit quod audivit dici quod dictus frater Thomas fuit contemptor bonorum temporalium et inter alia audivit dici quod dictus frater Thomas ingressus civitatem Parisius dixit: Potius habere vellem Chrysostomum super Matheum quam istam civitatem.
Item interrogatus si scit alia miracula de dicto fratre Thoma, dixit quod audivit frequenter a fratre Alberto de Brixia, viro maximo sanctitatis et lectore Brixiensi, quod dictus frater Thomas tante fuit sanctitatis quod multis miraculis claruit, et dictus frater Albertus, existens specialis imitator doctrine dicti fratris Thome, frequenter legendo asserebat dictum fratrem Thomam sanctum esse quasi sibi de eius sanctitatis gloria constaret, dicens: Ego scio, fratres carissimi, quod ipse est magnus sanctus in celo. De cuius assertione frequenter audita, dictus deponens cum alio suo socio dictum fratrem Albertum diu rogaverunt et tandem adiurationibus constrinxerunt ut eis diceret quomodo tam certitudinaliter dictum fratrem Thomam assereret esse santum in vita eterna. Qui ne videretur nomen Dei contempnere per quod fuerat adiuratus dixit: Carissimi filii, vos scitis quomodo secutus sum in omnibus doctrinam fratris Thome de Aquino et frequenter admiratus sum quomodo potuit in tam parvo tempore quo vixit ad tantam sanctitatem et scientiam pervenire. Unde cum super hoc mirabili Deum, beatam Virginem et beatum Augustinum frequentius exorassem ut ostenderetur mihi eius gloria quam habebat, quadam vice me ad orationem proieci ante altare beate Virginis et cum instensius cum lacrimis diu orassem, vigilanti mihi in oratione aparuerunt due reverende persone cum splendore mirabili et ornatu; quarum una mitram portabat in capite, alia erat in habitu ordinis fratrum Predicatorum qui coronam portabat in capite auream, intextam lapidibus pretiosis, et habebat circa collum duas annulas argenteam et auream et in pectore habebat magnum lapidem pretiosum qui Ecclesiam illuminabat, cappam vero gestabat insertam per totum lapidibus pretiosis, tunicam vero et capucium candors nivei. Qui frater Albertus stupefactus de visione mirabili proiecit se ad pedes eorum, orans ut ei indicarent qui essent qui ei tam mirabiles apparerent, et tunc ille qui mitram gestabat respondit: Quid, frater Alberte, sic admiraris, exaudite sunt preces tue, et ecce nunc manifesto tibi quod ego sum Augustinus, doctor Ecclesie, qui missus sum ad te, ut indicarem tibi doctrinam et gloriam fratris Thome de Aquino qui mecum est; ipse enim est filius meus qui doctrinam apostolicam et meam in omnibus est secutus, et Ecclesiam Dei sua doctrina illuminavit, quod designant lapides pretiosi et precipue lapis quem gestat in pectore, qui designat intentionem rectam quam ad defentionem fidei habuit et declarationem ostendit. Qui lapides pretiosi libros multos et opera scripture sue que composuit significant, qui mihi in gloria est equalis excepto quod ipse in virginitatis aureola me excedit.
Post que dictus frater Albertus prohibuit dicto deponenti et socio ne in vita sua predicta alicui revelarent nisi fieret inquisitio de eius miraculis et canonizatione. Interrogatus qui fuerunt, presentes quando predicta revelavit, dixit quod non alius nisi ipse deponens et frater Ianinus eius socius de Brixia qui mortuus est. Interrogatus de tempore, dixit quod sunt iam novem anni quod predicta audivit, de mense ianuarii, de die dixit se non recordari. Interrogatus de loco, dixit quod hec eis revelavit dictus frater Albertus in cella sua.

[PCN67] Processus canonizationis Neapoli, n. 67 Item dixit quod audivit a dicto frater Alberto quod quando mortuus fuit dictus frater Thomas, dominus Albertus Teotonicus, cum esset in mensa, in quatragesima, subito prorupit in lacrimas. Qui, querenti priori quare lacrimasset, dixit dicto fratre Alberto et priori conventus: Ego dico vobis graves rumores, quia frater Thomas de Aquino, filius meus in Christo, qui fuit lumen Ecclesie mortuus est, et mihi revelatum est a Deo. Et tunc prior notavit et compertum est tunc fuisse mortuum quando hoc fuit revelatum. De tempore, socio et loco, dixit ut prius.
Item dixit quod audivit a domino Gratia de Brixia, ordinis sancti Benedicti qui erat homo magne sanctitatis et scientie, imitator doctrine fratris Thome, qui dixit predicto deponenti cum mentio esset de fratre Thoma predicto: Fili, ego vidi et mihi Deus revelavit quod beatus Augustinus et frater Thomas sub eodem iugo erant ambulantes in gloria paradisi, et scio quod sanctus frater Thomas fuit maxime puritatis. Interrogatus de tempore, dixit quod fuerunt decem anni, de mense novembris, in festo beate Cecilie. Interrogatus qui fuerunt cum eo quando hoc audivit, dixit quod de socio non recordatur. Interrogatus de loco, dixit quod fuit in camera dicti fratris Gratie, iuxta ecclesiam sancti Clementis de Brixia.
Item dixit quod audivit a fratre Nicolao de Marsiliaco, consiliario et capellano regis Cipri, ordinis fratrum Predicatorum, qui fuit Parisius discipulus dicti Fratris Thome, magne sanctitatis et scienti, qui dixit dicto deponenti cum lacrimis: Frater Antoni, ego fui cum fratre Thoma Parisius et coram Deo, dico quod numquam vidi hominem tante puritatis et paupertatis amatorem, quia cum scriberet et componeret librum contra Gentiles, non habebat cartas set in cedulis scribebat ipsum, cum tamen certum erat quod potuisset habere set de temporalibus non curabat. Interrogatus de tempore, dixit quod sunt anni XIII, de mense septembris, de die dixit se non recordari. Interrogatus de hiis qui interfuerunt, dixit quod fuit frater Petrus Mantuanus, et quam plures alii de quorum nominibus dixit se non recordari. Interrogatus de loco, dixit quod fuit in conventu Nicosiensi insule Cipri, in scolis conventus.

[PCN68] Processus canonizationis Neapoli, n. 68 Eodem die, ibidem, Maffeus Aconzaiocus de Barello, testis citatus et iuratus in forma prescripta super dicta inquisitione dicere veritatem, et interrogatus primo super vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit se ex certa scientia nichil inde scire, set ex auditu dixit quod publice audivit dici pluries a religiosis et laycis antiquis quod dictus frater Thomas fuit homo sancte vite et conversationis, et quod Deus fecerat et faciebat multa miracula meritis ipsius fratris Thome.
Item interrogatus si sciret aliqua miracula ipsius fratris Thome, dixit quod ipse una vice accessit cum abbate Thomasio de Marchia, canonico Salernitano, ad castrum sancti Severini ad ecclesiam sancti Severini, que est in ipso castro, secundum quod ipse alias consueverat accedere ad videndum certas reliquias sanctorum, que sunt in ipsa ecclesia, inter quas est una manus dicti fratris Thome; et presente dicto abbate Thomasio adoravit dictas reliquias et dictam manum dicti fratris Thome sicut homo qui habebat et habet magnam devotionem in dicto fratre Thoma, sicut in sancto. Et predictus abbas Thomasius fuit truffatus de ipso pro eo quod adorabat dictam manum dicti fratris Thome. Qui abbas Thomasius incontinenti post ipsam derisionem incepit totus tremere et dicere: Ego non video. Et statim vocavit sacerdotem cui confessus fuit cum magna contritione et cum magno planctu. Postquam confessionem et absolutionem receptam adoravit dictam manum, et incontinenti et subito cessavit tremor ipsius et recuperavit visum, sicut ipse abbas Thomasius tunc publice asseruit.
Interrogatus quomodo ipse sciret predicta, dixit quod ipse vidit dictum abbatem Thomasium post dictam derisionem totum trementem; et post confessionem, absolutionem et adorationem predictas factas per eumdem abbatem Thomasium, ipso teste presente, vidit ipsum liberatum a dicto tremore; sed carentiam visus et restitutionem ipsius visus dixit se nescire, nisi per confessionem dicti abbatis Thomasii qui predicta sibi et dicto cappellano predicte ecclesie asseruit. Interrogatus de presentibus, dixit quod non fuerunt presentes cum dicto abbate Thomasio nisi ipse testis et cappellanus dicte ecclesie qui nunc defunctus est. Interrogatus cui sacerdoti fuit confessus dictus abbas Thomasius, dixit quod a cappellano predicto. Interrogatus de tempore, mense et die, dixit se non recordari. Interrogatus ex tunc semper fuit sanus de dicta infirmitate, dixit quod sic.

[PCN69] Processus canonizationis Neapoli, n. 69 Die lune, VI dicti mensis augusti secunde indictionis, ibidem, dominus Iacobus Capuanus de Neapoli, miles, testis citatus et iuratus in infrascripta forma dicere veritatem, et interrogatus primo de vita et conversatione diti fratris Thome, dixit se nichil inde scire ex certa scientia, set audivit dici per vocem publicam quod fuit homo magne scientie et sancte vite et conversationis honeste.
Item interrogatus si sciret aliqua miracula de dicto fratre Thoma, dixit quod ipse in se recepit beneficium miraculosum ex meritis ipsius fratris Thome: videlicet cum ipse haberet in oculis humorem sanguineum ex quo patiebatur gravem dolorem in ipsis oculis et accederet peregre ad urbem, audita in via fama sanctitatis dicti fratris Thome, devotione assumpta, declinavit ad monasterium Fosse Nove supradictum, in quo corpus dicti fratris Thome quiescit; et cum magna devotione ante sepulcrum ipsius fratris Thome genuflexit et inclinavit caput suum, apponens super ipso sepulcro et cum oculis suis tangens sepulcrum ipsum; et oravit ad Deum ut meritis ipsius fratris Thome liberaret eum a dicta egritudine oculorum, et dixit ibi: Pater noster; et statim exurgens antequam ad alios actus diverteret et ecclesiam exiret, fuit liberatus a morbo oculorum predicto. Interrogatus de tempore, mense et die, dixit quod fuit olim in anno prime indictionis proxime, tempore quatragesimali, in quinta feria post dominicam de Passione. Interrogatus qui fuerunt presentes, dixit quod dominus D. Petrus Grassus, dominus Nicolaus Filimarinus, dominus Henricus Carracculus, abbas Raynaldus Magnotia et duo alii clerici de Neapoli de quorum nominibus dixit se non recordari. Interrogatus quibus verbis usus fuit in dicta oratione sua, dixit ut supra. Interrogatus quanto tempore fuerat passus dictam infirmitatem oculorum, dixit quod per plures dies antequam tunc recederet de Neapoli. Interrogatus quanto tempore post dictam liberationem fuit sanus a dicto morbo, dixit quod semper.

[PCN70] Processus canonizationis Neapoli, n. 70 Eodem die, ibidem, dominus Iohannes Blasii, iudex de Neapoli, familiaris excellentissime domine D. Marie, regine Scicilie, testis citatus et iuratus super dicta inquisitione in infrascripta forma dicere veritatem, et interrogatus primo de vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit quod ipse fuit homo sancte vite et conversationis et magne honestatis et sobrietatis et semper commedebat in refectorio fratrum et semel in die tantum. Interrogatus in causa scientie, dixit quod ipse vidit eum predicantem per annos decem et ultra et conversatus fuit cum eo per annos V et ultra in refectorio et in cella sua; quo tempore semper videbat ipsum celebrantem omni die et vidit ipsum per totam unam quatragesimam predicantem oculis clausis, contemplativis et directis ad celum; et predicatio sua fuit in ipsa quatragesima super Ave Maria gratia plena, Dominus tecum.
Et dum esset cum eo quadam die in cella et egrederetur dictus frater Thomas de ipsa cella sua ad quoddam solarium discopertum apparuit sibi visibiliter demon in figura cuiusdam hominis nigri et inducti pannis nigris: et dum idem frater Thomas adverteret et videret illum esse demonem cucurrit contra eum cum pugno elevato, et cum percuteret cum ipso pugno dicendo: Quare venisti huc ad tentandum me. Et dum appropinquaret ad eum, dictus demon evanuit nec ibi ultra apparuit. Interrogatus quomodo scit illum fuisse demonem, dixit quod alias viderat ipsum demonem in quodam cristallo, dum fieret quedam coniuratio demonum pro inveniendo quodam libro furto substracto cuidam scolari, quem tunc recognovit in illa apparitione quam fecit dicto fratri Thome. Interrogatus de tempore, mense et die, dixit se non recordari. Interrogatus de hora, dixit quod fuit circa horam tertiam. Interrogatus qui fuerunt presentes, dixit quod non alius erat presens, nisi ipse testis et dictus frater Thomas et ipse demon. Interrogatus de loco, dixit in civitate Neapoli in loco fratrum Predicatorum, in quodam solario seu terratia discoperta iuxta cellam in qua dictus frater Thomas habitabat.

[PCN71] Processus canonizationis Neapoli, n. 71 Die martis, VII dicti mensis et eiusdem indictionis, ibidem, frater Nicolaus de Rocca Sicca, monachus et sacerdos monasterii Fosse Nove, testis citatus et iuratus super dicta inquisitione in forma predicta dicere veritatem, et interrogatus primo super vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit se ex certa scientia nichil inde scire quia iuvenis est et dictum fratrem Thomam non vidit; set asseruit se pluries audivisse dici et recitari ab antiquis monachis dicti monasterii, qui dictum fratrem Thomam viderunt et cognoverunt, quod fuit sancte conversationis et vite et homo adeo magne castitatis quod videbatur fuisse virgo, quamdiu vixit, sicut ab utero matris sue, et quod continue vacabat in legendo, scribendo, studendo et orando, et quod talem vitam continuavit usque ad mortem, et dixit quod de predicta santa vita et conversatione fuerat et erat publica vox et fama in dicto monasterio et in castro Piperni et in aliis locis circumadiacentibus.
Item interrogatus si sciret aliqua miracula dicti fratris Thome, dixit se scire quod frater Iohannes Adelasia, monachus dicti monasterii, quadam nocte, de sero existens sanus, subito fuit magnis doloribus corporis cruciatus adeo quod credebatur mori et nullum inveniebat locum quietis. Propter quam infirmitatem, ipse frater Iohannes, habens recursum cum magna devotione ad dictum fratrem Thomam, vovit se dicto fratri Thome et Deum exoravit ut meritis ipsius fratris Thome a dictis doloribus et infirmitate liberaret eum; propter quod ipsa nocte statim miraculose apostema quod creatum erat in corpore suo fractum fuit et ipsum misit per secessum et plene liberatus fuit eadem nocte.
Interrogatus in causa scientie, dixit quod de sero ipsius noctis in qua passus fuit, vidit ipsum sanum stantem cum ipso teste et cum quibusdam aliis monachis ad ignem; et postquam venerunt omnes ad dormiendum, supervenit dicta infirmitas dicto fratri Iohanni qui, cum non posset quiescere, surrexit clamando et dolendo de dictis doloribus, et ipse testis et plures alii monachi surrexerunt ad clamorem ipsius et vidit ipsum dictis doloribus torqueri et graviter affligi, ita quod videbatur mori ut dixit supra. De mane vero ipse testis accessit ad infirmitorium in quo iacebat dictus frater Iohannes, et credens ipsum inveniri in periculo mortis, invenit eum sanatum; et dum quereret ab ipso qualiter sanatus fuisset, recitavit sibi quod sanatus fuerat propter merita dicti fratris Thome per modum supradictum. Interrogatus de tempore, mense et die quibus evenerunt supradicta, dixit quod fuit hoc anno presenti, de mense ianuarii proxime preteriti, ut sibi videtur, quodam die sabbati de sero. Interrogatus qui fuerunt presentes, dixit quod ipse testis et frater Riccardus de Fundis, monachus et sacrista dicti monasterii, fuerunt presentes et viderunt dictum fratrem Iohannem dictis doloribus, ut dixit, graviter torqueri et affligi; modum vero predicte liberationis recitavit sibi, ut dixit: si vero recitavit aliis et alii interfuerunt, non recordatur. Interrogatus ad cuius vocationem ipse ivit ad videndum predicta, dixit quod dictus frater Iohannes, cum affligeretur doloribus, clamavit dictum sacristam, et dictus sacrista vocavit dictum testem.
Interrogatus quanto tempore vidit ipsum postea sanum, dixit quod dictus frater Iohannes fuit ex tunc semper sanus ab ipsa infirmitate, ut ipse vidit. Interrogatus unde esset oriundus dictus frater Iohannes, dixit quod de Piperno.
Item interrogatus si sciret alia miracula dicti fratris Thome, dixit quod audivit ab ore Gregorii Ciceris de Piperno, quod, dum esset in Piperno et pateretur in genu suo dolorem adeo gravem quod non poterat firmare pedem in terra, vovit se cum devotione dicto fratri Thome et statim sanatus fuit et adhuc est sanus.
Item dixit se audivisse a Nicolao Moleo de castro Postertii quod, cum ipse ammisisset lumen unius oculi propter quamdam percussionem et transitum faceret per loca propinqua monasterio supradicto, vidit dictum monasterium; et reducto ad memoriam suam quod in ipso monasterio iacebat corpus dicti fratris Thome, propter cuius merita Deus fecerat et faciebat plura miracula, vovit se cum devotione dicto fratri Thome ut restitueret sibi visum dicti oculi. Quo voto facto, statim recuperavit visum in oculo predicto.
Interrogatus si de predictis, que deposuit, erat publica vox et fama in dicto monasterio et in locis circumadiacentibus, dixit quod sic.

[PCN72] Processus canonizationis Neapoli, n. 72 Eodem die, ibidem, frater Riccardus de Fundis, monachus et sacrista predicti monasterii, testis citatus et iuratus super dicta inquisitione in forma prescripta dicere veritatem, et interrogatus primo super vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit se audivisse pluries dici et recitari quod dictus frater Thomas fuit, toto tempore vite sue usque ad mortem, sancte conversationis et vite.
Item interrogatus si sciret aliqua miracula eiusdem fratris Thome, dixit se hoc scire quod frater Iohannes Adelasie de Piperno, quadam nocte, postquam sanus et ilaris ivit ad lectum ad dormiendum, surrexit cum magnis dolorosis clamoribus et vocavit ipsum sacristam ut surgeret et aperiret sibi et iuvaret eum; et ipse sacrista surrexit et aperuit sibi; et quesito ab eo quid haberet, dixit sibi quod ipse habebat ita vehementem dolorem in corpore quod moriebatur, et proiecit se super lectum ipsius, de dictis doloribus multum afflictus. Cum ipse sacrista persuasit eidem patienti quod voveret se ipsi fratri Thome cum devotione ut liberaret eum, qui cum magna devotione vovens se ipsi fratri Thome rogavit Deum ut meritis ipsius fratris Thome liberaret eum a dictis doloribus. Postea dictus infirmus fuit portatus ad lectum in infirmitorio dicti monasterii, et ipse sacrista remansit in lecto suo ad dormiendum. De mane vero surgens dictus sacrista accessit ad dictum fratrem Iohannem patientem ad videndum quid esset de eo, et invenit eum plene sanatum, et quesito qualiter sanus factus fuit, dixit sibi quod postquam vovit se dicto fratri Thome, apostema quod habuerat in corpore fuit fractum et emisit ipsum apostema per secessum, unde erat sanus factus.
Interrogatus in causa scientie, dixit quod fuit presens et vidit predicta, ut supradixit. Interrogatus de tempore, mense et die, dixit quod fuit anno presenti, tempore yemali, et quod die sabbati de nocte, de mense vero et die dixit se non recordari. Interrogatus de presentibus, dixit quod ipse testis et frater Nicolaus de Rocca Sicca fuerunt presentes. Interrogatus ad cuius vocationem ipse vidit predicta, dixit quod ad vocationem dicti patientis, ut supra dixit. Interrogatus quibus verbis interpositis oravit dictum fratrem Thomam, dixit quod iunctis manibus et elevatis ad celum dixit: O beate Thoma, rogo te ut liberes me de istis gravibus doloribus quibus affligor. Interrogatus quanto tempore fuit passus dictos dolores, dixit quod tantum a prima hora noctis, in qua sanus ivit ad dormiendum, et postea surrexit infirmus, ut supradixit; et stetit tantum infirmus donec eadem nocte sanus factus fuit. Interrogatus quomodo sciret quod predicta infirmitas fuisset apostema et quod fuerit apostema mortale, dixit quod magister Nicolaus magistri Iohannis de Piperno, medicus predicti monasterii, vidit dictum fratrem Iohannem sanatum et secessum ipsius, et iudicavit fuisse apostema ita periculosum quod nullus habens tale apostema secundum naturam et secundum artem medicine poterat liberari, et iudicavit ipsum miraculose fuisse sanatum.

[PCN73] Processus canonizationis Neapoli, n. 73 Item dixit quod quidam nomine Nicolaus Moleus de castro Postertii de Campania, qui ex quadam percussione quam habuerat in supercilio unius oculi ammiserat visum ipsius oculi, veniens de castro Sompnini, vidit predictum monasterium Fosse Nove, et recordatus quod in ipso monasterio iacebat corpus dicti fratris Thome de Aquino, de quo audiverat quod Deus meritis ipsius multa miracula fecerat et faciebat, cum devotione statim genuflexit in loco de quo videbat ipsum monasterium, et ibi oravit et se recommendavit dicto fratri Thome, et statim miraculose recuperavit visum sive lumen.
Interrogatus quomodo sciret predicta, dixit quod audivit dici a dicto Nicolao Moleo, qui sibi predicta in sacristia dicti monasterii narravit et exposuit cum iuramento. Interrogatus coram quibus narravit sibi predicta, dixit quod coram fratre Nicolao de Rocca Sicca, qui erat presens cum ipso. Interrogatus quo tempore narravit sibi predicta dictus Nicolaus Moleus dixit quod hoc anno presenti, de mense et die dixit se non recordari. Interrogatus quanto tempore caruerat visu dictus Nicolaus Moleus postquam fuerat percussus in dicto supercilio, dixit se non recordari. Interrogatus si cognoverat eum ante, dixit quod non nisi ex auditu, dixit tamen quod semper vidit eum sanum postea.

[PCN74] Processus canonizationis Neapoli, n. 74 Item dixit quod Iacobus Martellutii de Piperno habebat guttur grossum et inflatum qui ob devotionem quam habuit ad dictum fratrem Thomam de Aquino, venit ad dictum monasterium Fosse Nove et rogavit ipsum sacristam ut reliquias beati Thome que habebat in sacristia ostenderet sibi et superponeret gutturi suo; et ipse ostendit et superposuit sibi in gutture dictas reliquias fratris Thome. Quem euntem et redeuntem ad ipsum monasterium infra triduum cum voto cereo ad sepulcrum dicti fratris Thome, ipse testis vidit eum plenarie sanatum de ipso gutture. Interrogatus que reliquie fratris Thome sunt ille quas superposuit gutturi predicto, dixit quod sunt tres modice particule de osse colli ipsius fratris Thome. Interrogatus quo tempore fuit hoc, dixit quod hoc anno, de mense et die non recordatur. Interrogatus de presentibus, dixit quod nullus fuit presens nisi ipse testis et dictus Iacobus. Interrogatus de loco, dixit quod fuit in sacristia predicta superpositio dictarum reliquarum. Interrogatus quanto tempore dictus Iacobus habuerat dictum guttur inflatum, dixit quod a tempore dicte sue nativitatis ut ille sibi retulit, set non viderat eum ante. Interrogatus quanto tempore ille stetit postea sanus de dicto gutture, dixit quod semper fuit postea sanus et semper vidit eum postea sanum. Interrogatus quibus verbis fuit usus dictus Iacobus quando superposuit gutturi suo dictas reliquias, dixit quod dixit: Pater noster.
Item dixit quod de reliquiis et de capite dicti fratris Thome que sunt in sacristia dicti monasterii continue emanat suavissimus odor.
Item dixit quod de hiis que deposuit erat publica vox et fama in predicto monasterio et in locis circumadiacentibus.

[PCN75] Processus canonizationis Neapoli, n. 75 Die mercurii, VIII dicti mensis augusti, ibidem, frater Leonardus de Gaieta, sacerdos et antiquus frater dicti monasterii fratrum Predicatorum, testis citatus et iuratus super dicta inquisitione in prescripta forma dicere veritatem, et interrogatus primo super vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit quod fuit homo sancte conversationis et vite, utpote qui omni die aut celebrabat unam missam et aliam audiebat aut duas audiebat, deinde continue vacabat aut in predicationibus aut in lectura aut in studio et in scriptura aut in orationibus. Fuitque homo magne humilitatis et patiens ita quod nunquam videbatur turbari de aliquo, homo magne sobrietatis et vigilantie ita quod modicam horam occupabat in sumendo cibum vel in dormiendo. Interrogatus de causa scientie, dixit quod eum vidit et cognovit et conversatus fuit cum eo in ordine apud Neapolim ubi vidit eum continue facientem vitam predictam; et talem vitam, ut ipse vidit et ab aliis fratribus audivit, continuavit usque ad ultimum vite sue.
Item interrogatus de miraculis dicti fratris Thome, dixit se audivisse a fratre Raynaldo de Piperno, qui fuit socius continuus dicti fratris Thome, quod, dum quoddam die, scilicet die Resurectionis dominice, dictus frater Thomas predicaret in ecclesia sancte Marie Maioris de urbe, una mulier, que longo tempore passa fuerat et patiebatur flussum sanguinis, stans ad audiendum dictam predicationem cogitavit quod, si posset tangere fimbriam vestimenti ejus, sanaretur a fluxu predicto. Et completa predicatione predicta, dicta mulier tantum fecit quod tetigit fimbriam dicti vestimenti eius sicut cogitaverat, et statim sanata fuit. Et dictus testis quesivit a dicto fratre Raynaldo quomodo hec sciebat, dixit quod dicta mulier dixerat sibi predicta.
Interrogatus coram quibus recitavit predicta dictus frater Raynaldus ipsi testi, dixit quod coram frater Iohanne de Caiatia, qui erat tunc prior provincialis provincie Romane, et coram frater Angelo de Termulis qui erat tunc prior sancti Sisti de urbe qui, diu est, quod mortui sunt. Interrogatus de tempore, mense et die, coram quibus audivit dici predicta, dixit se non recordari quia iam sunt anni triginta V elapsi et plus.
Item dixit se audivisse a fratre Thoma de Fuscis de urbe, qui fuit discipulus dicti fratris Thome de Aquino, quod ipse audiverat a quodam heremita sancte vite de Campania quod ipse heremita tempore mortis dicti fratris Thome viderat quamdam magnam stellam cadentem super monasterium Fosse Nove, et vidit duas alias stellas descendentes que sublevarunt dictam magnam stellam ad celum.

[PCN76] Processus canonizationis Neapoli, n. 76 Eodem die, ibidem, vir magnificus dominus Bartholomeus de Capua, logotheta et prothonotarius regni Sicilie, testis citatus et iuratus in forma prescripta, et interrogatus quid sciret et quomodo de vita et miraculis supradicti recolende memorie fratris Thome de Aquino, sacre theologie doctoris, ordinis fratrum Predicatorum, dixit se hec inde scire de scientia subdistincta quod, dum ipse venisset ad Neapolitanum studium, multum iuvenis, iba frequenter ad locum beati Dominici dicti ordinis, et conversabatur ibidem cum quodam fratre Iohanne de Caiatia, ipsius ordinis fratrum predicatorum, qui erat homo magne auctoritatis et bonus clericus, multum familiaris dicto fratri Thome et fuerat scolaris eius Parisius et in Regno; et erant tunc in dicto loco fratrum Predicatorum Neapolis, viri religiosi magne scientie, auctoritatis et reverentie, frater Eufrano de Porta, frater Iacobus de Manzano, frater Troianus, frater Mattheus de Castro Maioris, frater Hugo de Magdalano, et frater Iohannes de sancto Iuliano, antiquus frater valde, homo magne vite et humilitatis, qui dicebatur notorie dictum fratrem Thomam de Aquino recepisse in ordine Predicatorum. Et audivit dici dictus testis ab eodem fratre Iohanne de Caiatia et ab ipso fratre Iohanne de sancto Iuliano et ex quodam communi preeloquio quod pater dicti fratris Thome origine nobilis atque potens, monachavit dictum fratrem Thomam puerum disponens eum abbatie preficere Cassinensi.
Idem vero frater Thomas crescens in vita, moribus et scientia, merituosus, exemplaris erat hominibus et missus ad Neapolitanum studium in gramaticalibus et logicalibus antecedebat omnes conferendo et disputando.
Qui statim quod ad annos discretionis, multum anticipando, pervenit, nondum pubes adhuc, intravit prefatum Predicatorum ordinem. Sed fratres Predicatores, timentes genitoris dicti fratris Thome potentiam, procuraverunt ipsum fratrem Thomam de Regno extrahi et ad generale ipsorum studium destinari. Set factum est favore et potentia dicti patris quod idem frater Thomas captus fuit et in castro paterno detentus in quo plusquam per annum extitit arcte detrusus. Et licet idem suus genitor sibi monachales vel laycales vestes offerret, eas nunquam recipere voluit quod potius, patris corde durato, et filii constantia permanente, religionis vestes, quas portabat ipse vir Dei, totaliter quasi sunt confracte. Nec fuit immemor in ingressu carceris petere bibliam et breviarum ab ipsis fratribus que statim, assistente Domino, set sicut petiit, assecutus. In qua quidem biblia sic mirabiliter et profunde profecit quod exiens de paterno carcere in paucis punctis biblie dubitabat. Demum cum eius constantia duritate et asperitate paterna convinci non posset, pater idem multis precibus uxoris sue, matris electi viri prefati, ac intercessionibus exoratus, dictum fratrem Thomam a carcere liberavit.
Dixit etiam idem testis quod audivit dici asseveratione communi tam fratrum quam aliorum quod prefatus frater Iohannes sancti Iuliani captus fuit una cum prefato fratre Thoma per dictum patrem eius. Quod frater Iohannes multa et magna miraculosa et miranda narravit de constantia et sinceritate dicti fratris Thome.

[PCN77] Processus canonizationis Neapoli, n. 77 Item dixit idem testis quod ipse audivit communiter et asseveranter dici a pluribus et diversis personis qui conversabantur cum dicto fratre Thoma et specialiter ab aliquibus et predictis fratribus predicatoribus magne auctoritatis et reverentie quod ipsi vere credebant Spiritum Sanctum esse cum eo, quia semper videbant ipsum habere alacrem vultum, mitem et suavem, nullis se negotiis secularibus implicantem, semper vacantem ad studium et lectiones et scribendum pro illuminatione fidelium et in orationibus, et audivit a dicto fratre Iohanne de Caiatia quod idem frater Thomas semper erat primus, qui de nocte surgebat ad orationes, et statim quod sentiebat alios venientes ad orationes ipse recedebat et ibat ad cameram; et ipse testis vidit frequenter dictum fratrem Thomam, quem libenter aspiciebat quandocumque poterat, semper abstractum et remotum a quibuslibet implicationibus temporalibus, respicientem semper superiora. Et audivit publice dici, et sic tenetur communiter, quod ipse fuit virgo, mundus et integer, nec est inventus qui audiret unum verbum otiosum de ore suo: immo in disputationibus, in quibus consueverunt homines aliquando modum excedere, semper inveniebatur mitis et humilis, nullis verbis gloriosis et ampullosis utens. Et sic erat abstractus a temporalium applicatione quod in mensa dum comedebat semper habebat oculos ad superiora et ponebatur coram eo scutella et removebatur pluries ipso non sentiente; et dum fratres ducerent eum ad viridarium causa recreationis, ipse subito solus retrocedebat totus abstractus et redibat ad cameram.
Item dixit dictus testis quod ipse audivit a prefatis fratribus vel ab aliquibus ex eis et pluribus aliis et specialiter a domino Nicolao Fricia, qui intrabat scholas dicti fratris Thome et omni die ibat ad audiendum missam in dicto loco fratrum Predicatorum, quod idem frater Thomas, omni die, summo diluculo, celebrabat missam in capella sancti Nicolai et ea celebrata statim erat paratus sacerdos alius qui missam aliam celebrabat: et post auditam ipsam missam, exutis vestibus, statim ascendebat cathedram. Post descensum cathedre ponebat se ad scribendum et dictandum pluribus scriptoribus, postea commedebat et deinde redibat ad cameram et se divinis occupabat usque ad quietem, et post quietem scribere assumebat et sic totam vitam ordinabat ad Deum. Et sicut audivit idem testis a multis et multis ex quodam vulgato notorio, vix invenitur spatium temporis quod sibi inutiliter laberetur.
Et ipse testis qui dictum fratrem Thomam pluribus annis vidit Neapoli et conversatus est in dicto loco fratrum Predicatorum nunquam recordatur quod viderit eum extra claustrum, nisi semel, tantum circa vesperas, et alia vice vidit eum Capue ubi erat regis curia, quo accessit pro quodam impedimento quod contigit comiti Fundorum, nepoti suo, sicut audivit dici dictus testis.
Item dixit dictus testis se audivisse a pluribus fratribus Predicatoribus, fide dignis, quod quando idem frater Thomas, una vice, disputabat Parisius ubi erat frater Iohannes de Pizano, ordinis fratrum Minorum, qui fuit postea archiepiscopus Cantuariensis, quantumcumque dictus frater Iohannes exasperaret eundem fratrem Thomam verbis ampullosis et tumidis nunquam tamen ipse frater Thomas restrinxit verbum humilitatis set semper cum dulcedine et humanitate respondit. Et idem faciebat dictus frater Thomas in omni disputatione, quantumcumque acuta et solerti.

[PCN78] Processus canonizationis Neapoli, n. 78 Item dixit idem testis quod ipse audivit dici a dicto fratre Iohanne de Caiatia, qui erat multum familiaris dicto fratri Thome, sicut firmiter credit testis ipse, quod prefatus frater Thomas petit a Deo in oratione devota quod ipse nunquam afficeretur ad amorem terrenorum nec unquam mutaret statum et quod Deus revelaret sibi quid esset de anima domini Raynaldi, fratris sui, quem imperator Fredericus occiderat et ut credebat iniuste; et ipse responsum habuit quod nunquam mutaret statum nec afficeretur ad amorem terrenorum et quod nomen domini Raynaldi scriptum erat in libro vite.
Et dum ipse frater Thomas esset in via eundi ad concilium Lugduni, vocatus a felicis recordationis domino Gregorio papa decimo, descendens de civitate Theani per viam Burgi Novi percussit caput in quadam arbore que ceciderat per transversum ita quod fere stupefactus quodammodo fuit circa casum; cui statim occurit frater Raynaldus de Piperno, socius et continuus et familiaris, et quidam dominus Guillelmus, tunc decanus Theanensis, qui postea fuit episcopus Theanensis, et abbas Roffridus, nepos eius, qui fuit postea decanus; et dictus frater Raynaldus, nepos eius, qui fuit postea decanus; et dictus frater Raynaldus interrogavit eundem fratrem Thomam si lesus esset ex percussione, et ipse respondit quod parum.
Tunc idem frater Raynaldus voluit ponere dictum fratrem Thomam in verbis secundum opinionem suam alicuius diversionis et dixit ei: Domine, vos itis ad concilium et ibi fient multa bona pro universali ecclesia, pro ordine nostro et regno Sicilie Et ipse frater Thomas respondit: Deus concedat quod fiant ibi bona. Tunc idem frater Raynaldus processit ultra et dixit: Vos et frater Bonaventura eritis cardinales et exaltabitis ordinis vestros. Et tunc respondit idem frater Thomas: Raynalde, in nullo statu possum esse ita utilis ordini nostro, sicut in isto. Tunc replicavit idem frater Raynaldus: Pater, non dico hoc pro vobis, sed pro bono communi. Statim idem frater Thomas intercidit verbum et respondit: Raynalde, sis securus quod ego nunquam in perpetuum mutabo statum. Haec dixit predicto testi memoratus abbas Roffridus, notus et domesticus dicto testi, qui interfuit, vidit et audivit predicta, una cum eodem episcopo Theanensi.
Et dum ipse frater Thomas rediret de sancto Dyonisio Parisius et plures fratres comitarentur eundem, cum fuerunt prope Parisius et viderunt eam, quieverunt aliquantulum et unus illorum fratrum dixit dirigens sermonem suum ad eumdem fratrem Thomam: Pater, quam pulchra villa est ista Parisius. Frater Thomas respondit: Certe pulchra. Tunc dixit frater: Utinam esset vestra. Et idem frater Thomas respondit: Quid facerem ego de ipsa. Et frater dixit: Venderetis eam regi Francie et de pecunia edificaretis omnia loca fratrum Predicatorum. Et idem frater Thomas respondit: In veritate plus vellem Crisostomum super Matheum. Hec a multis et multis prefatus testis audivisse se dixit et specialiter a fratre Nicolao de Mala Sorte de Neapoli, consiliario regis Francorum, qui fuerat scolaris dicti testis et specialis amicus, et veniens nuntius ab eodem rege Francorum ad illustrem principem dominum regem Carolum secundum, dixit hoc dicto testi in terra sancti Germani; et dixit quod hoc erat vulgariter et quasi communiter notum Parisius.

[PCN79] Processus canonizationis Neapoli, n. 79 Item dixit idem testis quod, cum dictus frater Thomas celebraret missam in dicta capella sancti Nicolai Neapoli, fuit mira mutatione commotus, et post ipsam missam nunquam scripsit neque dictavit aliquid, immo suspendit organa scriptionis in tertia parte Summe, in tractatu de Penitentia. Et dum idem frater Raynaldus videret quod ipse frater Thomas cessaverat scribere dixit ei: Pater, quomodo dimisistis opus tam grande quod ad laudem Dei et illuminationem mundi cepisti? Cui respondit dictus frater Thomas: Raynalde, non possum. Idem vero frater Raynaldus, timens ne propter multum studium aliquam incurisset amentiam, instabat semper quod idem frater Thomas continuaret scripturam et similiter ipse frater Thomas respondit: Raynalde, non possum quia omnia que scripsi videntur mihi palee. Tunc frater Raynaldus stupefactus quod... dictus frater Thomas iret ad comitissam sancti Severini, sororem suam, quam caritative diligebat, quo properavit cum difficultate magna et cum illuc accederet, ipsi comitisse sibi occurenti vix locutus est. Tunc comitissa dixit dicto fratri Raynaldo cum magno timore: Quid est hoc quod frater Thomas totus est stupefactus et vix michi locutus est? Respondens idem frater Raynaldus ait: A festo beati Nicolai circa fuit in isto statu et ex tunc nichil scripsit. Et idem frater Raynaldus cepit instare apud dictum fratrem Thomam ut diceret sibi qua de causa scribere recusaverat et quare erat ita stupefactus et post multas interrogationes omni importunitate factas per ipsum fratrem Raynaldum respondit frater Thomas eidem fratri Raynaldo: Ego adiuro te per Deum vivum omnipotentem et per fidem quam tenetis ordini nostro et per caritatem quam michi stringeris quod ea que tibi dixero nulli reveles in vita mea. Et subiunxit sibi: Omnis que scripsi videntur michi palee respectu eorum que vidi et revelata sunt michi.
Predicta vero comitissa remanente multum desolata, recessit frater Thomas et rediit Neapolim; et deinde assumpsit iter eundi ad concilium iuxta vocationem sibi factam, penitus nichil scribens. Et in itinere invasit ipsum infirmitas in castro Magentie de Campania, de qua postmodum decessit.
Postea vero elapsis aliquibus annis, dictus frater Raynaldus, infirmitate gravatus de qua mortuus fuit, confessus est in extremis suis fratri Iohanni Iudici, de ordine Predicatorum, oriundo de Anagnia, viro utique antiquo, magne conscientie et probatatis, sicut habebatur in ordine, particulariter et distincte ea que in presenti articulo continentur.
Et idem frater Iohannes de Iudice hec omnia revelavit dicto testi et confessus fuit sibi Anagnie in loco fratrum Predicatorum ubi dictus testis erat hospitatus, paulo antequam dominus papa Bonifacius caperetur, et dictus testis hec revelavit et dixit quam cito potuit fratri Guillelmo de Tocco et pluribus aliis fratribus Predicatoribus, et postea felicis recordationis domino Benedicto pape et in urbe moranti qui predicta audivit cum attentione magna et exultatione vehementi.

[PCN80] Processus canonizationis Neapoli, n. 80 Item dixit dictus testis quod quando idem frater Thomas incepit gravari infirmitate, in eodem castro Magentie, petiit cum multa devotione quod portaretur ad monasterium sancte Marie de Fossa Nova, sicque factum est. Et cum dictus Frater Thomas intrasset monasterium infirmus et debilis, adhesit per manum posti et dixit: Hec requies mea in seculum seculi, hic habitabo quoniam elegi eam. Et hoc est vulgare et notorium in ipso monasterio et multis aliis bonis viris. Et stetit in eodem monasterio pluribus diebus infirmus cum patientia et humilitate multa et voluit sumere Corpus Salvatoris nostri; et cum Corpus ipsum fuit sibi portatum, genuflexit et cum verbis mire et longe adorationis et glorificationis salutavit et adoravit ipsum, et ante susceptionem Corporis dixit: Summo te pretium redemptionis anime mee, sumo te viaticum peregrinationis mee, pro cuius amore studui, vigilavi et laboravi et predicavi et docui; nichil unquam contra te dixi, set si quid dixi ignorans, nec sum pertinax in sensu meo; set si quid male dixi, totum relinquo correctioni ecclesie Romane. Et subsequenter mortuus est, et sepultus prope altare magnum ecclesie ipsius monasterii in loco palustri prope quodam viridarium ipsius monasterii, ubi est fluvius ex quo perducitur aqua per rotam per quam totus locus ille humectatus, sicut ipse testis frequenter et diligenter inspexit.
Postea vero elapsis VIII mensibus vel circa, insonuit rumor quod frater Petrus de Tarentasis, de ordine fratrum Predicatorum, factus erat papa et volebat quod corpus prefati fratris Thome transferretur in aliquem locum honorabiliorem fratrum Predicatorum, propter quod monachi dicti monasterii Fosse Nove timentes perdere corpus prefati fratris Thome restrinserunt se ad tres, et quadam nocte exhumaverunt corpus dicti fratris Thome de loco ubi erat, et amputaverunt sibi caput et posuerunt illud in quodam loco secreto in angulo cuiusdam capelle, que est post chorum, quam vidit idem testis pluries, illa consideratione quod si dictum corpus perderent, caput saltem remaneret eisdem. Et audivit ipse testis a fratre Petro de Monte Sancti Iohannis et quodam alio fratre Siculo, subpriore tunc, ut dicebatur, quod totum corpus erat integrum et nullam diminutionem et corruptionem habebat, nec capilli capitis ceciderant, manu tamen excepta quam habebat comitissa sancti Severini, soror sua, et habebat diminutionem ante punctum nasi ad modum morsi muris et corpus redolebat: et hoc est notorium et vulgatum in ipso monasterio et fuit a multis et multis annis citra, et ipse frequenter et sepius audivit in eodem monasterio et extra quando ipse testis propter devotionem quam habebat et habet ad ipsum sanctum virum, quando ibat ad romanam curiam [pro] preclare memorie regibus Sicilie dominis suis, dimissa via Campanie breviori, ibat ad maritimam et hospitabatur in eodem monasterio, unde semper conferebat cum monachis dicti monasterii de istis et aliis contigentibus: sanctitate, puritate et miraculis dicti fratris Thome.
Unde omnia premissa in presenti articulo et quam pluria alia in superioribus publicata novit ipse testis ex quodam notorio, frequenti auditu et habitaculi conversatione quam habuit cum dictis fratribus a multis et multis annis citra, temporibus succesivis. Et audivit idem testis in dicto monasterio quod, quando corpus eiusdem fratris Thome portabatur de nocte post dictam exumationem per ecclesiam, erat circa corpus quedam illustratio ad modum lustrationis alabastri.

[PCN81] Processus canonizationis Neapoli, n. 81 Item dixit idem testis quod ipse audivit publice dici quod uno anno fuit generalis epidemia mortalitatis hominum in terra Piperni de Campania, que est prope dictum monasterium ad unum vel duo miliaria, et infirmi veniebant ad sepulcrum dicti fratris Thome et communiter omnes sani recedebant.
Item audivit dici dictus testis multum communiter et asseveranter quod monachi ipsius monasterii timentes perdere corpus eiusdem fratris Thome multa que Deus fecit per eum miracula celaverunt.
Item dixit idem testis se audivisse a prefato fratre Iohanne de Campania sicut firmiter credit, et alias vulgate ab aliis didicit, quod dum idem frater Thomas de nocte surgeret ad orationem invenit ex una parte oris eius unum dentem qui subito sibi natus fuerat illa nocte, qui tenebat labium suum aliquantulum revolutum et impediebat verbum suum ne articulate posset loqui. Quod cum sensit idem frater Thomas dixit: Ha, Deus, istud impediet lectionem et predicationem. Et immediate ivit ad orationem, more solito, ante magnum altare beati Dominici et dum staret ibi ad orationem dens ille superfluus subito natus cecidit in manu eius.
Item dixit idem testis quod audivit dici a fratribus Predicatoribus quod iam dictus frater Raynaldus de Piperno, domesticus et continuus socius ipsius fratris Thome, dixerat post mortem eius in cathedra legens tanquam lector, iurans sub virtute Dei et religionis ordinis sui, quod in dubiis punctis que occurrebant dicto fratri Thome, ipse ibat ad altare et erat ibi cum multis et magnis lacrimis et singultu et postea redibat ad cameram continuans scripta sua.
Item dixit idem testis quod audivit dici a fratribus quod una de potissimis recreationibus corporis dicti fratris Thome erat incedere solus per claustrum, capite elevato, et ipse testis frequenter vidit eum sic solum incedentem per claustrum dicti conventus beati Dominici.
Item dixit dictus testis quod ipse audivit a multis fratribus Predicatoribus qui conversabantur cum eodem fratre Thoma quod quando moriebantur nepotes et alii carnales consanguinei ipsius et dicebatur ei de ipsorum morte, ipse nec faciem nec oculum immutabat, nec verbo nec facto indicabat doloris indicium, set facie sincera et quieta faciebat celebrare et orare et ipse orabat pro eis: per significationem mortis eorumdem nepotum et consanguineorum nulla in eo immutatio poterat cognosci.

[PCN82] Processus canonizationis Neapoli, n. 82 Item dixit idem testis quod audivit a fratre Ugone de Luca, priore provinciali in Tuscia, cuius familiarem amicitiam habuit, primo in Anagnia, deinde in Luca, quando ipse testis ibat in Provinciam, quod quando dictus frater Thomas fuit mortuus, frater Albertus, qui fuerat doctor eius, audiens mortem ipsius ploravit tunc fortiter, et quotiescumque audiebat postea memoriam eius plorabat dicens: quod ipse fuerat flos et decus mundi, ita quod frater dolebant de ipso ploratu timentes ne propter senectutem dicti fratris Alberti ipse lacrime ex levitate capitis provenirent: Postea insonuit rumor quod scripta Fratris Thome Parisius impugnabantur, unde dictus frater Albertus dixit se illuc velle accedere pro defensione illorum scriptorum; fratres vero Predicatores timentes decrepitum etatis ipsius et longum viagium dissuaverunt sibi iter predictum per aliquod tempus, ea ratione precipue quia dictus frater Albertus fuerat homo Parisius magne auctoritatis et reputationis, timebant ne propter etatem declinaret in memoria et intellectu communi. Finaliter tamen dixit frater Albertus, qui erat archiepiscopus vel episcopus, se velle Parisius omnino accedere pro defensione tam nobilium scripturarum; et ivit Parisius, in cuius societate frater Hugo predictus accessit, sicut ipse asseruit ipsi testi. Cum vero fuit Parisius dictus frater Albertus, facta convocatione studii generalis Parisiensis, ascendit cathedram fratrum Predicatorum Parisius proponendo auctoritatem: Que laus vivo si laudatur a mortuis, supponendo dictum fratrem Thomam vivum et alios mortuos, et ipsius fratris Thome laudes gloriosas et excelsas dicens, quod ipse paratus erat in examine peritorum defendere scripta dicti fratris Thome tanquam veritate fulgentia et sanctitate.
Et post multa dicta et collecta in honorem Dei et approbationem eorumdem scriptorum, idem frater Albertus rediit Coloniam, et dictus frater Ugo cum eo, ut ipse dixit eidem testi. Et voluit dictus frater Albertus post ipsum redditum facere sibi perlegi omnia scripta dicti fratris Thome per certum ordinem, et facta per eum congregatione sollempni, extulit de ipso fratre Thoma commendationes eximias, gloriosas et excelsas, et in fine conclusit quod idem frater Thomas in scripturis suis imposuit finem omnibus laborantibus usque ad finem seculi et quod omnes deinceps frustra laborent. Et sicut idem frater Ugo retulit ipsi testi nunquam idem frater Thomas fuit nominatus coram ipso fratre Alberto quod ipse non prorumperet ad lacrimas.

[PCN83] Processus canonizationis Neapoli, n. 83 Item dixit predictus testis quod bone memorie frater Iacobus de Viterbio, sacre pagine doctor, archiepiscopus Neapolitanus, pater et amicus precipuus dicti testis, dixit sibi frequenter et familiariter quod ipse credebat in fide et Spiritu Sancto quod Salvator noster, doctor veritatis, pro illuminatione orbis et universalis ecclesie misisset Paulum apostolum et postea Augustinum et novissimo tempore dictum fratrem Thomam cui usque ad finem seculi non credebat alium successurum.
Dixit etiam idem frater Iacobus ipsi testi quod frater Egidius de Roma, sacre theologie doctor, ordinis Augustinianorum, frequenter sibi dixerat in domestico sermone Parisius: Frater Iacobe, si fratres Predicatores voluissent, ipsi fuissent scientes et intelligentes et nos idiote, non comunicassent nobis scripta fratris Thome.
Item dixit idem frater Iacobus dicto testi quod in scriptis ipsius inveniuntur communis veritas, communis claritas, communis illuminatio, communis ordo et doctrina cito perveniendi ad perfectam intelligentiam, et dixit idem frater Iacobus ipsi testi quod postquam gustavit dulcedinem eorumdem scriptorum, nunquam voluit videre alia scripta nisi originalia et scripta dicti fratris Thome; et tenebat ac credebat idem frater Iacobus sicut pluries et pluries dixit familiariter dicto testi quod ea que scripsit idem frater Thomas erant potius ex cogitatione spirituali per illuminationem Spiritus sancti quam per humanum ingenium acquisita.
Et quando dictus frater Iacobus primo venit Neapolim visitavit locum Predicatorum et fecit se duci ad cameram que fuerat dicti fratris Thome et ostendi sibi locum ubi fuerat discus eius, et statim genuflexus ibidem coram multis fratribus dixit: Veni adorare in loco ubi steterunt pedes eius.
Et hoc credit et tenet idem testis secundum exigentiam intellectus sui consideratione multiplici.
Primo quia tot magna scripta que fecit summatim, inferius declaranda, non est verisimile secumdum humanum genus quod potuisset fieri tam brevi tempore sicut vixit idem frater Thomas qui in quatragesimo octavo anno finisse dicitur communiter dies suos, divina officia, lectiones et orationes continuans nec illa aliquatenus interrumpens.
Secundo quia plura scripta magnorum sanctorum et doctorum post mortem eorum invenirentur impugnata fore et lacerata, set scripta ipsius fratris Thome licet post eius mortem a multis et magnis impugnata fuerunt, et reprehentionum morsibus attemptata, tamen nunquam decrevit eius auctoritas sed semper invaluit, et diffusa sunt ubique terrarum cum cultu et reverentia, et sicut idem testis audivit a multis et multis etiam ad barbaras nationes.
Tertia consideratio est quia quilibet secundum modulum sue cogitationis seu capacitatis potest facile capere fructum ex scriptis eiusdem, et propterea etiam layci et parum intelligentes querunt et appetunt ipsa scripta habere.

[PCN84] Processus canonizationis Neapoli, n. 84 Item dixit dictus testis quod de vita, conversatione, doctrina et sanctitate dicti fratris Thome est vox et fama publica, quasi ubicumque, per Regnum, specialiter apud magnates, bonos et litteratos viros, et quasi communiter maior pars bonorum virorum et intelligentium dicti Regni credit, tenet et sentit quod dictus frater Thomas fuerit vir Dei electus, doctor egregius, virgo, purus et integer, humilis et devotus et a quibuslibet implicationibus secularibus abstractus.
Item dixit idem testis de se ipso quod dum ipse esset in quadam gravi persecutione rogavit specialiter et devote dictum electum virum Dei ut assisteret sibi et eum a persequentibus liberaret, et certa die dictus frater Thomas apparuit ipsi testi in habitu, in quo consueverat eum videre, visibiliter et dixit eidem testi: Ne timeas quia liberaveris et non prevalebunt adversus te vel similia verba de quibus aperte non recordatur dictus testis. Bene habet tamen in memoria quod ipse liberatus fuit omnino a persecutione predicta per illum modum vel quasi, quem dixerat ipse Dei electus.
Item dixit dictus testis quod cum ipse legisset aliquibus annis in scriptis dicti fratris Thome occurit sibi quadam vice memorie se legisse in eis quod consuetudo populi christiani pro lege servanda est. Et dum hec verba idem testis studiose perquireret per plures dies, cum essent sibi oportuna, nullo modo potuit illa invenire, finaliter tamen idem testis genuflexit et rogavit dictum fratrem Thomam quod revelaret sibi, quod statim aperto libro secunde partis secunde, sine revolutione cartarum invenit ipsa verba in tractatu de ieiunio.
Et dixit idem testis quod semper in omnibus necessitatibus suis invocavit eundem fratrem Thomam et continue invenit ipsum propitium sibi secundum fidem et devotionem eius.

[PCN85] Processus canonizationis Neapoli, n. 85 Item dixit idem testis quod isti sunt libri quos dedit frater Thomas de Aquino predictus:
Primo contra inpugnantes dei cultum et Religionem, contra Magistros Parisienses tempore Alexandri pape quarti.
De operationibus occultis ad quendam Militem ultramontanum.
Item in quibus potest homo licite uti Judicio astrorum ad eundem.
De principiis nature ad fratrem Silvestrum.
De regno ad Regnum Cipri.
De substantiis separatis ad fratrem Raynaldum de piperno.
De rationibus fidei ad Cantorem Antiochenum.
De perfectione vite spiritualis contra Magistrum Geraldum.
Contra doctrinam retrahentium a Religione contra Geraldos.
De sortibus ad dominum Jacobum de Tolongo.
De forma penitentie absolutionis sacramentalis ad Magistrum ordinis.
Contra errores Grecorum ad Urbanum papam.
Declaratio triginta sex questionum ad lectorem Venetum.
De regimine Judeorum ad ducissam Brambancie.
Declaratio quatraginta trium questionum ad magistrum ordinis.
Declaratio sex questionum ad lectionem Bissuntinum.
De ente et exentia ad fratres socios.
De mistione elimentorum ad Magistrum Philippum de Castro celi.
De motu ordinis ad eundem.
De unitate intellectius contra Averroystas Parisienses.
De eternitate mundi contra murmurantes.
Expositio contra primam decretalem de fide catholica et summa trinitate et secundam dampnamus Archidiaconum Tudertinum.
De articulis fidei et sacramentis ecclesie ad Archiepiscopum Panormitanum.
Brevis compilatio theologie ad fratrem Raynaldum de Pipero.

Supradicta omnia vocantur opuscula.


Tot etiam alia opera eddidit quorum exemplaria sunt parisius videlicet:

Quatuor libros super sententiis.
Tres partes summe.
De questionibus disputatis partes tres: unam disputavit Parisius, scilicet de veritate; aliam in Italia, scilicet de potentia Dei et ultra; aliam secundam vice Parisius, scilicet de virtutibus et ultra.
Undecim quolibet disputata.
Opus contra gentiles, quod continet quatuor libros.
Glossas super quatuor Evangelia.
Expositionem super quatuor evangelia ad litteram.
Super epistolam ad Romanos.
Super epistolam primam ad Chorinthios.
Super Ysayam.
Super Ieremiam.
Super trenos.
Super Cantica.
Super dionisium de divinis nominibus.
Super boetium de eddomadibus.
Super Boetium de trinitate.
De fide et spe ad fratrem Raynaldum de Piperno.
Super primum perihermeneias.
Super librum Posteriorum.
Super librum Phisicorum.
Super libro de celo tres.
Super primum librum de generationem.
Super duos libros methaurorum.
Super secundum et tertium de anima.
Super librum de sensu et sensato.
Super librum de memorua et reminiscentia.
Super librum de causis.
Super metafisicam.
Super librum Ehicorum.
Super politicam libros quatuor.


Si autem sibi alia ascribantur non ipse scripsit et notavit, sed alii recolligerunt post eum legentem vel predicantem, puta:

lecturam super Paulum ab XI capitulo prime epistole ad Corinthios usque ad finem, quam recollegit frater Raynaldus de Piperno, socius eius.
Item lecturam super Iohannem, qua non invenitur melior, quam recollegit idem frater Reinaldus, sed correxit eam frater Thomas.
Item lecturam super quatuor nocturnos psalterii. Idem Collectiones de Pater noster et Credo in deum, dominicales aliquas et festivas et quatragesimales.
Collectiones de decem preceptis, frater Petrus de Andria.
Lecturam super Mathiam. Idem frater Petrus. quidam. scolaris parisiensis que defectiva est.
Lecturam super primum de anima, frater Raynaldus de Piperno.

[PCN86] Processus canonizationis Neapoli, n. 86 Item dixit idem testis quod dum ipse esset hospitatus Anagnie in locum Predicatorum audivit a fratre Nicolao de Setia, priore tunc dicti loci et a pluribus aliis fratribus predicatoribus ibi existentibus, quod bone memorie dominus Riccardus, sancti Angeli diaconus cardinalis, fecit vocari apud Molariam ubi tunc stabat dictus cardinalis eumdem electum Dei fratrem Thomam de Aquino, quem dictus cardinalis multum diligebat et domestice tractabat, et rogavit ipsum dictus cardinalis quod faceret festum Nativitatis cum eo. Accedente vero dicto fratre Thoma ad eundem cardinalem, erant cum eo duo Ebrei romani, pater et filius, magni litterati in lingua ebrea, divites multum ac speciales familiales dicti cardinalis, qui, presentibus ipsis Ebreis, dixit dicto fratri Thome: Frater Thoma, dicatis de verbis vestris bonis et sanctis istis induratis Ebreis. Tunc frater Thomas respondit quod ipse libenter diceret quicquid boni sciret si ipsi vellent audire.
Post que factum est quod dicti frater Thomas et Ebrei traxerunt se ad partem seorsum in cappella dicti castri Molarie, et steterunt simul per magnum spatium disputantes et conferentes ad invicem, et dictus frater Thomas satisfaciebat dubitationibus eorum. Subsequenter videns quod dicti Ebrei videbantur acquiescere omnino dictis sermonibus dixit idem frater Thomas Ebreis ipsis: Ite et cogitate et eras venietis ad locum istum et communicate et aperite mihi omnes dubitationes vestras. Sicque factum est quod sequenti die, quo fuit vigilia Nativitatis Domini, memorati Ebrei venerunt et fuerunt cum dicto fratre Thoma in eadem ecclesia et post collationem habitam per dictum fratrem Thomam cum dictis Iudeis in eadem cappella, audita fuit vox cantantium dicti fratris Thome et sui socii Te Deum laudamus. Ad quem cantum cardinalis ipse podagricus accedere nequens fecit se portari ad ecclesiam ipsam, et ipse, capelani et familiares sui omnes, in eadem ecclesia cum cantu compleverunt dictum ymnum, et baptizati sunt dicti Ebrei, et fecit venire idem cardinalis multos nobiles de Urbe cum insigniis seu covinis ad laudandum et congaudendam Molariam, et factum est magnum festum in dicta terra Molaria de dicta convertione tam subita. Dixerunt autem dicti Ebrei dicto cardinali quod incontinenti ipsi intraverunt dictam ecclesiam cum eodem fratre Thoma et audierunt eum loquentem statim totaliter immutati fuerunt et vix poterant obviare seu contradicere dictis eius.

[PCN87] Processus canonizationis Neapoli, n. 87 Die iovis IX dicti mensis augusti, secunde indictionis, ibidem, Iohannes Coppa de Neapoli, notarius, testis citatus et iuratus in forma prescripta super dicta inquisitione dicere veritatem, et interrogatus primo super vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit quod fuit homo perfecte bonitatis et sancte vite et conversationis. Interrogatus quomodo scit, dixit quod vidit et cognovit eum et conversatus fuit cum eo Neapolim in loco Predicatorum per spatium unius anni continue, et tanta erat fama vite et sanctitatis sue quod communiter reputabatur ab omnibus pro santo; et per totam quatragesimam dicti anni vidit et audivit eum predicantem orationem dominicam, scilicet Pater noster, ita quod quolibet die predicabat certa parte ipsius orationis et tanta erat devotio quod odor fame sue sanctitatis quod propter hoc quasi totus populus civitatis Neapolis, quolibet die, ad dictam predicationem confluebat.
Item interrogatus de miraculis eiusdem fratris Thome, dixit se hoc scire videlicet quod cum ipse, quodam die, ivisset cum fratre Bonfilio, germano suo, ordinis Predicatorum, ad visitandum dictum fratrem Thomam iacentem in cella seu in camera sua apud locum Predicatorum Neapolim discrasiatum, vidit stellam unam magne claritatis et magne fulgoris intrantem per quamdam fenestram dicte celle et stantem super lecto in quo ipse frater Thomas iacebat infirmus, et post modicum intervallum disparuit. Interrogatus quomodo scit, dixit quod ipse erat presens in ipsa camera seu cella et vidit ipsam stellam ut dixit supra.
Interrogatus de tempore quo vidit predicta, dixit quod fuit illo anno quo obiit et credit quod sint iam anni elapsi quadraginta quinque vel circa. Interrogatus qui fuissent presentes quando ipse vidit dictam stellam, dixit quod fuit presens dictus Bonfilius una cum ipso teste. Interrogatus si dictus frater Bonfilius vidit similiter dictam stellam, dixit quod sic, quia ipse testis retulit sibi qualiter viderat dictam stellam et ipse frater Bonfilius retulit affirmando ipsi testi se similiter vidisse eam. Interrogatus si dictus frater Bonfilius vivat modo, dixit quod non quia mortuus est. Interrogatus de apparentia magnitudinis ipsius stelle, dixit quod apparuerat magnitudinis circumcirca quasi unius cubitus. Interrogatus cuius forme apparebat dicta stella, dixit quod eius forme in qua apparet in astris et cum radiis et cum immenso lumine, sicut super dicto lecto stantem, dixit quod per tantam horam in que potuisset dici bene punctatim Ave Maria, et cetera. Interrogatus cuius coloris erat dicta stella, dixit quod erat clari et albi et quasi argentei coloris.
Item interrogatus si sciret alia miracula dicti fratris Thome, dixit se audivisse dici ex communi perloquio quod Deus post mortem suam fecerat multa miracula meritis ipsius fratris Thome, alis dixit se nescire.

[PCN88] Processus canonizationis Neapoli, n. 88 Eodem die, ibidem, dominus Iohannes de Gaieta, zeccadenarius, decretorum doctor, testis citatus et iuratus in forma prescripta super eadem inquisitione dicere veritatem, et interrogatus primo super vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit quod fuit homo pure vite et magne sanctitatis et conversationis honeste et homo magne puritatis, contemplationis et magne sobrietatis. Interrogatus in causa scientie, dixit quod eum vidit et cognovit et vidit etiam ipsum pluries predicantem Neapolim in loco Predicatorum et ex communi preloquio intellexit quod fuit predicte vite et quod in predicta bona vita finivit dies suos. Interrogatus de tempore, dixit quod sunt anni quadraginta quinque et plus.
Item interrogatus de miraculis dicti fratris Thome, dixit se audivisse a domino Petro Grasso, milite Neapolitano, qui narravit sibi miraculum quod receperat in se propter merita dicti fratris Thome ad sepulcrum ipsius in brachio suo in quo patiebatur tantum dolorem quod ex eo non poterat se iuvare nec exercere cum eo aliquem actum, et ad sepulcrum predictum orando et recommendando de dicto fratri Thome fuit subito plene sanatus.
Dixit se etiam audivisse a multis antiquis et pluribus viris quod Deus propter merita dicti fratris Thome multa miracula fecerat et continua faciebat; alia in specie dixit se nescire.
Item dixit quod de predictis que deposuit erat publica vox et fama in civitate Neapolis et in pluribus aliis locis.

[PCN89] Processus canonizationis Neapoli, n. 89 Die sabbati XI dicti mensis augusti, ibidem, frater Iohannes de Buiano, sacerdos et antiquus frater ordinis Predicatorum, citatus et iuratus in forma prescripta super dicta inquisitione dicere veritatem, et interrogatus primo super vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit quod fuit homo totus spiritualis quia quolibet die ipse dicebat unam missam et aliam audiebat aut duas audiebat, deinde vacabat continue aut in lectura aut in scriptura aut in predicationibus aut orationibus, ita quod modicam horam occupabat in cibo sumendo vel dormiendo; et fuit etiam homo magne humilitatis, sobrietatis et castitatis. Interrogatus in causa scientie, dixit quod vidit et cognovit dictum fratrem Thomam in loco Predicatorum Neapoli, et vidit, scivit et cognovit ipsum predictam sanctam vitam facientem, quam etiam vitam sanctam, sicut ipse scire potuit et audivit communiter dici ab antiquis fratribus dicti ordinis, continuavit usque ad obitum suum.
Item interrogatus de miraculis dicti fratris Thome si qua sciret, dixit se hoc scire quod olim post annos XV post obitum dicti fratris Thome, cum ipse testis esset prior loci Predicatorum in Duratio et venisset Anagniam ad capitulum provinciale, vidit tunc apud Anagniam quod frater Raynaldus de Piperno qui fuerat continuus socius dicti fratris Thome dedit domino fratri Ugoni, qui fuit Hostiensis episcopus, policem unius manus dicti fratris Thome, quam manum habuit domina comitissa, soror dicti fratris Thome, et ipse digitus erat sanus et integer ac etiam apparebat recens cum pelle, ungue, carne, osse et colore sicut esset in manu hominis viventis. Dixit etiam quod ipse audivit multotiens recitari et dici ex communi preloquio et fama et multis antiquis fratribus dicti ordinis quod Deus meritis dicti fratris Thome fecerat et faciebat multa miracula.

[PCN90] Processus canonizationis Neapoli, n. 90 Eodem die, ibidem, dominus Petrus Caracchulus de Neapoli, testis citatus et iuratus in simili forma suprascripta super eadem inquisitione dicere veritatem et interrogatus primo de vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit se nichil scire nisi quod ex communi preloquio, dixit se audivisse quod fuisset homo sancte conversationis et vite.
Interrogatus de miraculis ipsius fratris Thome, dixit se hoc scire quod dum ipse, quadam die, esset in hospitio domini Thomasii Dentitis de Neapoli, domina Constantia Fanisari, avia dicti domini Thomasii Dentitis, et pluries alie domine, que erant ibi, ratiocinabantur ad invicem de vita religiosorum, et in ipso ratiocinio dicta domina Constantia dixit quod frater Thomas de Aquino fuit santus homo, et recitavit quod vidit semel matrem dicti fratris Thome tenentem ipsum tunc parvulum puerum parvulorum more pannis involutum, et dum solvisset eum causa balneandi ipsum, ipse puer extendens manum suam collegit de terra quamdam cartulam et constrinsit eam cum manu et matre sua volente extrahere de manu sua ipsam cartulam puer ipse plorabat et quando permittebat ipsum tenere dictam cartam, ipse puer tacebat, et dicta mater volens scire quid esset pro ipsa carta scriptum, invenit quod erat in ea scriptum: Ave Maria gratia plena, et cetera. Et sic cum ipsa cartula in manu balneavit eum, cum aliter ille puer non taceret. Interrogatus coram quibus dicta domina predicta recitavit, dixit quod coram ipso et coram pluribus mulieribus que erant ibi presentes, set de eorum nominibus non recordatur. Interrogatus de tempore, mense et die quibus predicta audivit, dixit quod iam sunt anni VIII vel circa, videlicet tempore quo dominus Clemens papa quintus celebravit concilium Viennensem.

[PCN91] Processus canonizationis Neapoli, n. 91 Eodem die, ibidem, Cesarius de Dompno de Neapoli, testis citatus et iuratus in forma prescripta super dicta inquisitione, dicere veritatem, et interrogatus primo de vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit se nichil aliud inde scire nisi quod communis publica fama est et communis opinio est quod fuisset homo sancte vite.
Item interrogatus de miraculis eiusdem fratris Thome si qua sciret, dixit quod ipse recepit in se miraculosum beneficium dicti fratris Thome meritis, videlicet quod cum ipse pateretur vehementem febrem, que dicitur duplex tertiana, et ab ipsa febre fuisset detentus circa duodecim dies, una die dum esset valde debilitatus et esset circa horam in qua maior accessio dicte febris debebat eum invadere, medicus, qui eum habebat in cura, dicebat quod si ipsa futura accessio invaderet eum ita fortiter sicut consuevit, dubitabat de ipso ne deficeret propter debilitatem. Et tunc frater Guillelmus de Tocco, prior Beneventanus, qui venerat ad visitandum ipsum infirmum consuluit ipsi infirmo quod assumeret devotionem ad fratrem Thomam de Aquino, et voveret se sibi quia liberaverat eum, et ipse infirmus acquiescens consilio dicto, assumpta devotione magna erga dictum fratrem Thomam vovit et recommendavit se dicto fratri Thome ut liberaret eum a dicta infirmitate. Quo emisso voto, continuo ab ipsa infirmitate plenarie sanatus et liberatus fuit.
Interrogatus de tempore, mense et die quo recepit dictum beneficium miraculosum, dixit quod fuit de presenti anno, secunde indictionis et presentis mensis augusti. Interrogatus coram quibus fecerat dictum votum et fuerat sanatus, dixit quod presentibus dicto fratre Guillelmo de Tocco, matre et uxore ipsius testis. Interrogatus de loco, dixit quod fuit Neapoli in quadam cappella que est iuxta domum suam que dicitur santus Iohannes Albathum. Interrogatus quod votum fecerat et quibus verbis usus fuit in emissione dicti voti, dixit quod ipse faciendo dictum votum dixit hec verba: Beate Thoma de Aquino, recommendo me tibi, et rogo te ut liberes me ab infirmitate ista, et ego promitto tibi si liberabis me facere dici incontinenti unam missam ad honorem et reverentiam tuam; et cum fuero plene restauratus ad potentiam, visitabo sepulcrum tuum. Quo voto facto, statim reliquit eum febris.
Interrogatus quot diebus passus fuerat dictam infirmitatem, dixit quod circa duodecim dies, ut dixit supra. Interrogatus quot diebus fuit postea sanus, dixit quod ex tunc in anno fuit plene sanus.

[PCN92] Processus canonizationis Neapoli, n. 92 Die lune, XIII dicti mensis augusti, ibidem, frater Petrus de Caputio de Benevento, ordinis fratrum Predicatorum, testis citatus et iuratus in suprascripta forma, super eadem inquisitione dicere veritatem, et interrogatus primo super vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit se audivisse a pluribus antiquioribus fratribus eiusdem ordinis Predicatorum, qui dictum fratrem Thomam viderunt et cognoverunt et cum eo longo tempore conversati fuerunt, quod dictus frater Thomas fuit homo magne humilitatis et puritatis et magne contemplationis et sanctitatis et quod quolibet die celebrabat missam et aliam audiebat et quod omni mane ante quam celebraret confitebatur; et quod fuit homo ita sobrius quod nunquam curabat quod comederet nec advertebat quod apponeretur sibi tantum erat abstractus ab omnibus actibus terrenis ad superiores contemplationes et quod talem vitam continuavit usque ad mortem.
Interrogatus a quibus et ubi audiverat dici predicta, dixit quod a multis antiquis fratribus et in diversis provinciis: videlicet Neapolim, ubi fuit residens in studio per annos X, Florentie ubi fuit residens per annos duos, Bononie ubi similiter fuit residens per aliquod tempus, apud Montempessulanum ubi fuit residens in studio per annos IIII et Parisius ubi fuit residens per annos duos.
Interrogatus de nominibus illorum a quibus audiverat dici predicta, dixit quod apud Montempessulanum intellexit a fratre Raymundo Severi, subpriore tunc fratrum Predicatorum in Montepessulano qui fuit discipulus dicti fratris Thome Parisius per plures annos et ubi ipse, quolibet mane, audiebat confessionem dicti fratris Thome antequam celebraret, qui etiam retulit ipsi testi, quod nunquam fuit confessus sibi quod aliquo tempore habueret cogitationem carnalem.
Item dixit idem testis quod tempore quo ipse erat in studio Parisius ubi in loco scilicet fratrum Predicatorum, certo tempore, minutionibus legitur quidam liber qui dicitur Vita fratrum. Dum legeretur ipse liber, audivit legi inter alia de dicto fratre Thoma, videlicet quod cum ipsi fratri Thome fuisset mandatum ut pareret se ad recipiendum magisterium in sacra theologia, et ipse propter hoc staret in contemplatione, in cella sua, ut eligeret aliquam auctoritatem de divina scriptura super qua posset fundare sermonem suum, quidam in habitu Predicatorum, canus et venerabilis aspectus, apparuit ipsi fratri Thome et dixit ei: Quid cogitas, propone hanc auctoritatem: Rigans montes de superioribus suis, de fructu operum tuorum satiabitur terra. Et ille respondit quod bona auctoritas erat. Et dum vellet ulterius loqui cum eo, ille disparuit a conspectu eius, ita quod ultra non potuit eum videre et dixit quod communis opinio erat Parisius inter fratres Predicatores quod ille fuit santus Dominicus. Quam auctoritatem dictus frater Thomas fuit prosecutus in sermone suo quando recepit magisterium, ut ipse audivit dici Parisius.
Interrogatus si de hiis que supra deposuit esset publica vox et fama, dixit quod sic in ordine Predicatorum maxime.

[PCN93] Processus canonizationis Neapoli, n. 93 Die martis XIIII mensis eiusdem, ibidem, dominus Petrus Branchatius, miles de Neapoli, testis citatus et iuratus in forma prescripta super dicta inquisitione dicere veritatem, et interrogatus primo super vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit se recordari quod dum erat multum iuvenis vidit dictum fratrem Thomam in loco Predicatorum Neapolim et audivit eum predicantem quasi per totam unam quatragesimam Pater noster et audivit dici quod fuit homo sancte vite et conversationis.
Item interrogatus de miraculis dicti fratris Thome, dixit se audivisse post mortem dicti fratris Thome a multis qui venerunt ad monasterium Fosse Nove ubi corpus dicti fratris Thome iacet, quod Deus fecerat et faciebat multa miracula meritis dicti fratris Thome. Audivit etiam recitari, ut dixit, a fratre Raynaldo de Piperno qui fuit socius dicti fratris Thome quod quadam nocte dum dictus frater Thomas iaceret in camera sua et ipse frater Raynaldus in cella sua similiter iaceret, audivit dictum fratrem Thomam colloquentem cum aliis et post ipsam collocutionem ipse frater Thomas vocavit ipsum fratrem Raynaldum ut portaret sibi lumen et postquam portavit sibi lumen dixit ei: Scribe. Et ille scripsit illud quod sibi dictavit. Post quam scripturam, ipse frater Raynaldus dixit ipsi fratri Thome: Pater, audivi vos loquentes cum aliis, supplico quod dicatis mihi cum quibus tali modo locutu estis. Et ille dixit ei: Vade ad quiescendum non cures de eo quod audisti. Et ipse frater Raynaldus cum magna importunitate adiuravit ex parte Dei quod sibi revelaret illos cum quibus audierat ipsum colloquentem. Et ipse frater Thomas devictus hac instantia dixit ei: Ex quo penitus vis scire, caveas ne tempore vite mee hoc alicui reveles. Et recitavit ei quod ipse dubitaverat super quadam scriptura Ysaie, et cum non posset ipse scripturam ipsam intelligere habuerat pluries recursum ad orationem ut Deus per sui misericordiam revelaret sibi secretum intellectum illius scripture. Et sic cum, ipsa nocte, pro hac causa oraret, apparuerunt ei beati apostoli Petrus et Paulus qui locuti fuerunt cum ipso et ipse cum eis, et docuerunt ipsum secretum ipsius scripture quo modo fecerat scribi per eum.
Interrogatus de tempore, mense et die quibus dictus frater Raynaldus recitaverat sibi predicta, dixit se non recordari. Interrogatus quibus presentibus sibi recitavit predicta, dixit se non recordari. Interrogatus de loco, dixit quod recitavit sibi in loco Predicatorum Neapolim.

[PCN94] Processus canonizationis Neapoli, n. 94 Die iovis XVI eiusdem mensis augusti, ibidem, frater Martinus de Apicio, ordinis fratrum Predicatorum, testis citatus et iuratus in forma prescripta super dicta inquisitione dicere veritatem, et interrogatus primo de vita et conversatione dicti fratris Thome dixit se audivisse ab antiquis fratribus dicti ordinis qui dictum fratrem Thomam viderunt et cum eo conversati fuerunt et etiam ex fama publica, quod dictus frater Thomas fuit sancte vite et conversationis, adeo quod communiter dicebatur et dicitur ab ipsis antiquis fratribus quod scientiam habuit per infusionem divinam et quod fuit homo magne orationis, contemplationis, sobrietatis ac etiam castitatis et audivit recitari a quodam antiquo monacho monasterii Fosse Nove quod dictus frater Thomas fuit purus et virgo sicut ab utero matris sue. Qui monachus retulit se hoc habuisse et intellexisse a dicto fratre Raynaldo et quod fuit ab eodem fratre Thoma inhibitus ut nemini, dum viveret, recitaret.
Item interrogatus de miraculis dicti fratris Thome siqua sciret, dixit se audivisse quod Deus meritis dicti fratris Thome multa miracula fecerat et faciebat, et inter alia dixit se audivisse recitari a quodam monacho predicti monasterii quod dum quedam magna domina de Campania de quodam castro prope dictum monasterium esset mortua et quatuor ex monachis dicti monasterii de mandato abbatis et conventus dicti monasterii irent ad exequias dicte mulieris et aer esset clarus et serenus quando recesserunt, dum irent per viam, subito facta fuit in aere magna tempestas ex qua tempestate tam magna grando descendebat quod nullo modo poterant ultra procedere, et cum essent in periculo, rogaverunt Deum ut meritis dicti fratris Thome cessaret ipsa tempestas: que tempestas, fusis per eos dictis precibus, statim cessavit et clarificatus est aer.
Item dixit ipse testis quod ipse sensit et recepit in se miraculosum beneficium: videlicet cum ipse pateretur gravem dolorem in renibus, ita quod nullo modo poterat ambulare rectus seu proclivis seu inclinatus et propter vehementiam dicti doloris iacens in lecto, assumpta devotione de dicto fratre Thoma de quo multa miraculosa dicebantur de sanctitate sua, ipsum fratrem Thomam, ut ipse, si vera erant illa que dicebantur de sanctitate sua, rogaret pro ipso Deum ut meritis suis liberaret eum a vehementi dolore, vovens se sibi quod, si eum liberaret toto tempore vite sue, faceret memoriam de ipso in vesperis et matutinis. Quo voto facto, statim consecutus fuit plenam sanitatem ita quod ex tunc non sensit de dictis doloribus.
Interrogatus de tempore, mense et die in quo recepit dictum miraculum, dixit quod hoc anno et in principio presentis mensi augusti, set de die dixit se non recordari. Interrogatus per quantum tempus ante habuerat dictam infirmitatem, dixit quod per XII dies continuos passus fuerat dictam infirmitatem. Interrogatus si aliqui fuerunt presentes quando ipse fecit dictum votum, dixit quod non quia fecit de nocte in cella sua. Interrogatus de loco dixit quod in conventu Predicatorum de Neapoli.

[PCN95] Processus canonizationis Neapoli, n. 95 Eodem die, ibidem, frater Thomas de Adversa, dictus de Nigra, ordinis fratrum Predicatorum, testis citatus et iuratus super dicta inquisitione in suprascripta forma dicere veritatem, et primo interrogatus de vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit quod, cum ipse iuvenis sit, nescit aliud de hoc nisi quod audivit frequenter recitari a fratribus Predicatoribus et a publica fama et communi preloquio quod dictus frater Thomas fuit homo sancte conversationis et vite.
Item interrogatus de miraculis ipsius fratris Thome si qua sciret, dixit quod cum ipse ivisset Salernum cum fratre Guillelmo de Tocco et disideraret videre manum dicti fratris Thome que modo est in loco fratrum Predicatorum aput Salernum, data ibidem per dictum comitem de Sancto Severino, rogavit sacristam dicti loci ut ostenderet sibi dictam manum. Quam, cum dictus sacrista ostenderet sibi, adoravit ipsam manum et cum non sentiret fragrantiam odoris sicut intellexerat, miratus et contristatus est in corde suo quod ipsum dolorem non sensit; et tunc iterum adoravit manum eamdem et sensit fragrantiam magni odoris sicut audiverat et osculatus est ipsam manum.
Interrogatus cuiusmodi odor esset ille quem sensit de dicta manu, dixit quod nesciebat ipsum signanter describere, set dixit quod erat odor multum suavis et delectabilis. Interrogatus de tempore, dixit quod iam est annus et dimidius transactus et fuit de tempore adventus Domini. Interrogatus coram quibus vidit dictam manum et sensit dictum odorem, dixit quod non fuit alius presens cum eo nisi frater Iohannes de Adversa, conversus dicti ordinis, tunc sacrista loci Salernitani predicti.
Item dixit idem testis quod ipse sensit in se miraculosum beneficium in propria persona: videlicet quod cum ipse pateretur vehementem dolorem in collo, qui dolor protendebatur usque ad brachia sua, ex quo dolore non poterat vertere et ducere caput hinc, inde, nec etiam reclinare caput in lecto quando volebat dormire, set oportebat quod sedendo et recumbendo quasi rectus dormiret. Et frater Guillelmus de Tocco ex parte ostenderet secrete domino episcopo Carmicensi, qui est de dicto ordine, certas reliquias dicti fratris Thome. Ipse videns qualiter dictus frater Guillelmus ostendebat dictas reliquias, licet ignoraret tunc cuius reliquie essent, accessit cum devotione ad dictum fratrem Guillelmum et rogavit eum ut dictas reliquias supponeret collo suo, quia forte Deus liberaret eum meritis illius sancti, cuius essent ipse reliquie. Et dictus frater Guillelmus superposuit collo suo dictas reliquias, qui testis postquam tactus fuit in collo suo a dictis reliquiis statim se sentiit valde alleviatum de dicto dolore, ita quod poterat ducere caput hinc, inde; de sero vero illius diei sentiit se se magis alleviatum; sequenti vero mane sentiit se plene sanatum de dolore predicto.
Interrogatus quo tempore, mense et die recepit in se dictum miraculum, dixit quod de anno presenti et de presenti mense augusti et die lune XIII ipsius mensis, hora scilicet quando dicebatur missa. Interrogatus de loco, dixit quod fuit in sacristia sancti Dominici fratrum Predicatorum de Neapoli. Interrogatus de presentibus, dixit quod fuerunt presentes cum ipso dictus frater Guillelmus et dictus episcopus Carmicensis. Interrogatus per quot dies ante fuerat infirmus dicta infirmitate, dixit quod per VIII dies, et omni die gravabatur dicta infirmitate usque ad illam horam in qua superposite fuerunt collo suo dicte reliquie.
Item dixit quod quando fuerunt sibi superposite dicte reliquie ignorabat cuius reliquie essent, set postquam sanatus fuit, quesivit cuius reliquie essent et fuit sibi dictum per dictum fratrem predictum quod erant reliquie dicti fratris Thome.

[PCN96] Processus canonizationis Neapoli, n. 96 Eodem die, die XVIII mensis septembris, III indictione, apud Neapolim, dominus Iacobus de Viterbio, canonicus Neapolitanus, testis citatus et iuratus secundum formam suprascriptam super eadem inquisitione dicere veritatem, ac interrogatus primo de vita et conversatione supradicti fratris Thome, dixit quod cum ipse sit iuvenis nichil aliud inde scire possit nisi quod e fama publica audivit dici quod fuit sancte conversationis et vite.
Item interrogatus de miraculis eiusdem fratris Thome, dixit quod dum de mense augusti proxime preterito, indictionis secunde, magister Matheus de Viterbio, cappellanus et familiaris supradicti domini archiepiscopi Neapolitani, infirmaretur graviter in domo ipsius domini Iacobi de quadam duplici terziana, adeo quod de morte ipsius sperabatur potius quam de vita, dictus dominus Iacobus, audita fama sanctitatis dicti fratris Thome super multis miraculis quibus dicitur corruscasse, votum emisit visitare sepulcrum ipsius una cum predicto magistro Matheo, si eum a dicta egritudine liberaret, dicto magistro Matheo ipsum votum postmodum acceptante. Quo voto emisso cum accessionem aliam expectaret de qua evadere minime sperabatur, adveniente die et hora accessionis, gratia Dei et meritis dicti fratris Thome, nichil de illa sensit set se totaliter potius liberatum.
Item dixit quod dum supradictus magister Matheus post convalescentiam ab infirmitate predicta quamdam medicinam accepisset ad dictam convalescentiam recuperatam conservandam, et dicta medicina nullam evacuationem oepraretur, immo potius accidentia gravia generabat, adeo quod dictus magister Matheus ex quo videbatur quasi agere in extremis propter retentionem medicine predicte, confirmato voto supradicto tam per ipsum dictum Iacobum quam per predictum magistrum Matheum, invocando auxilium sanctitatis fratris Thome predicti, cum summa devotione ut eum liberaret ab huiusmodi mortifero accidente, subito et quasi immediate absque alterius medicine assumptione incepit predicta medicina operari perfecte, ita quod statim alleviationem recepit et successive totius corporis sanitatem.
Interrogatus coram quibus emiserat votum predictum, dixit quod in secreto emisit votum supradictum, postea publicavit votum ipsum matri sue et dicto magistro Matheo pro quo fecit votum predictum, quod votum dictus magister Matheus statim acceptavit quod fuit sibi publicatum.

[PCN97] Processus canonizationis Neapoli, n. 97 Eodem die ibidem supradictus magister Matheus testis citatus et iuratus in simili forma supradicta, super dita inquisitione dicere veritatem, et interrogatus primo de vita et conversatione dicti fratris Thome, dixit se nichil aliud scire, nisi quod audivit ex publica fama et communi preloquio quod dictus frater Thomas fuit homo multum sancte vite et conversationis.
Item interrogatus de miraculis dicti fratris Thome, dixit se audivisse dici a multis probis viris quod Deus fecit multa miracula meritis dicti fratris Thome. Dixit etiam quod ipse recepit in propria persona miraculosum beneficium meritis eiusdem, deponendo et narrando de infirmitate sua et de voto supradicto et de sanitate recuperata quasi per omnia sicut supradictus dominus Iacobus testificando deposuit.

[PCN98] Processus canonizationis Neapoli, n. 98 Ut autem premissis omnibus fides adhibeatur indubia, presens contestus sive quaternus in horum testimonium factus est per manus mei Petri de Rocca Tarani, Sabinensis diocesis, qui supra publici apostolica et imperiali auctoritate notarii, mei ac prenominati magistri Francisci de Laureto, Pennensis diocesis, signis et subscriptionibus roboratus, ac sub dictorum reverendorum patrum, Dei gratia, dominorum Umberti Neapolitani archiepiscopi et Angeli Viterbiensis et Tuscanensis episcopi sigillis propriis interclusus.
Et ego, qui supra, Petrus de Rocca Tarani, Sabinensis diocesis, publicus apostolica et imperiali auctoritate notarius ad requisitionem, rogatum et mandatum supradictorum reverendorum patrum, Dei gratia, dominorum Umberti Neapolitani archiepiscopi et Angeli Viterbiensis et Tuscanensis episcopi, predictis presentatis litterarum papalium actis, inquisitioni testium, iuramentis et examinationi atque processui actitatis et factis presentialiter per dictos dominos archiepiscopum et episcopum, seu coram eis in archiepiscopali palatio civitatis Neapolis, pretitulatis annis, mensibus et diebus, una cum prenominato magistro Francisco de Laureto, publico apostolica et regia auctoritate notario, presens fuit et in scriptis simul cum ipso illa fideliter redegi, et ea omnia in presenti contestu seu quaterno ordinavi, et propria manu scripsi, subscripsi, publicavi et in hanc publicam formam redegi, meoque solito signo signavi.
Et ego qui supra Franciscus de Laureto, Pennensis diocesis, publicus apostolica et regia auctoritate notarius ad requisitionem rogatum et mandatum supradictorum reverendorum patrum, Dei gratia, dominorum Umberti Neapolitani archiepiscopi et Angeli Viterbiensis et Tuscanensis episcopi, predictis presentatis litterarum papalium actis, inquisitioni testium, iuramentis et examinationi atque processui actitatis et factis presentialiter per dictos dominos archiepiscopum et episcopum seu coram eis in archiepiscopali palatio civitatis Neapolis pretitulatis anno, mense et diebus una cum prenominato magistro Petro de Rocca Tarani, Sabinensis diocesis, publico apostolica et imperiali auctoritate notario, presens fuit, et in scriptis simul cum ipso fideliter illa redegi, et in presenti contextu seu quaterno ordinavi et propria manu dicti magistri Petri scripto me subscripsi, meoque solito signo signavi.



Ad indicem fontium vitae S. Thomae




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur