CORPUS THOMISTICUM
Alexandri IV
Litterae ad cancellarium Parisiensem
de licentia docendi Thomae de Aquino concessa
die III mensis martii MCCLVI A.D.

Thomas de Aquino a Velázquez depictus (Temptatio Sancti Thomae, Museo Diocesano, Orihuela [España])

Textum a M. H. Laurent Sancti Maximini 1937 editum
recognovit Enrique Alarcón et instruxit





Ad indicem fontium vitae S. Thomae





[L11] Alexander IV, De licentia docendi Alexander episcopus servus servorum Dei dilecto filio Haymerico cancellario Parisiensi salutem et apostolicam benedictionem.
Delectabile nobis est auditu percipere, quod te in hiis promptum reddis et vigilem, que pietatem continent vel sapiunt honestatem, prout ex eo patenter agnoscitur, quod dilecto filio fratri Thome de Aquino, ordinis Predicatorum, viro utique nobilitate generis et morum honestate conspicuo ac thesaurum litteralis scientie per Dei gratiam assecuto, dedisti licentiam in theologia facultate docendi, priusquam illuc nostre littere pervenirent, quas tibi super hoc specialiter mittebamus. Quia vero condecens est, ut huiusmodi negotium a te laudabiliter inchoatum festinum habeat exitum et felicem, devotionem tuam rogandam duximus et monendam per apostolica scripta tibi mandantes, quatinus eundem fratrem in predicta facultate cito facias regiminis habere principium, et dilectos filios       priorem et conventum Parisienses eiusdem ordinis habeas pro divina et nostra reverentia commendatos eosque favoris opportuni presidio prosequaris; maxime cum ipsi pro turbatione studii, per quosdam iniquitatis filios nequiter procurata, in multa vexatione hactenus extiterant et existant, Parisiensi ecclesia de ipsorum laboribus, sicut nosti, utilitatem non modicam consequente. Preces autem et mandatum nostrum sic adimpleat tua sinceritas, quod nos qui letitiam de predictorum fratrum prosperitate concepimus, de tua benevolentia gratiosa circa ipsos exhibita speciales tibi gratias referamus.
Dat. Laterani V non martii, pontificatus nostri anno secundo.

Ad indicem fontium vitae S. Thomae




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur