[L10] Innocentius IV, Ad Iohannem de Sancto Germano Magistro Iohanni de Sancto Germano, subdiacono et capellano nostro.
Exposuit nobis dilecta in Christo filia Marotta, abbatissa monasterii sancte Marie de Capua ordinis sancti Benedicti, soror nobilis viri Aymonis de Aquino, nostri et ecclesie Romane devoti, quod olim venerabilis frater noster Iohannes episcopus Alatrinus de mandato dilecti filii nostri P., sancti Georgii ad velum aureum diaconi cardinalis tunc in regno Sicilie apostolice sedis legati, ipsam prefecit in abbatissam eidem monasterio tunc vacanti, nosque, quod per eundem episcopum factum fuerat in hac parte gratum et ratum habentes, id auctoritate apostolica duximus confirmandum, eidem legato nostris dantes litteris in mandatis ut ipsi M. benedictionis munus faceret exhiberi, prefatus autem episcopus ad ipsius legati mandatum huiusmodi sibi munus impendit. Postmodum vero condam Altruda de Preturo ipsius monasterii moniali asserente se a conventu eiusdem monasterii in abbatissam fuisse electam et electionem de se factam a capitulo Capuane ecclesie confirmatam, super abbatia ipsius monasterii inter easdem M. et A. questio est exorta, quam primo bone memorie P. Sabinen. episcopo ac demum, eo defuncto, dilecto filio magistro Martino Ispano, cappellano nostro, commisimus audiendam. Cumque super eadem abbatia fuisset aliquandiu litigatum, tandem questione ipsa pendente, predicta A. viam fuit universe carnis ingressa, unde prefata M. nobis humiliter supplicavit ut providere in hac parte sibi de benignitate solita curaremus. Nos igitur ipsius supplicationi inclinati, provisionem factam eidem monasterio auctoritate eiusdem legati de ipsa firmam manere volentes, mandamus quatinus, premissis nequaquam obstantibus, provisionem eandem debite auctoritate nostra confirmans ac supplens defectum, si quis in ea extitit, de plenitudine potestatis, amota ab ipso monasterio qualibet illicita detentione, inducas eam per te vel per alium in possessionem eiusdem abbatie et defendas inductam; faciens ei a personis eiusdem monasterii obedientiam et reverentiam debitam exhiberi. Contradictores.
Dat. Laterani VI kal. februarii, anno XI.