CORPUS THOMISTICUM
Gerardi de Fracheto
Vitae fratrum Ordinis Praedicatorum
excerpta de vita Thomae de Aquino

Thomas de Aquino a Velázquez depictus (Temptatio Sancti Thomae, Museo Diocesano, Orihuela [España])

Textus a B. M. Reichert et J. J. Berthier Lovanii 1896 editos
recognovit Enrique Alarcón et instruxit





Ad indicem fontium vitae S. Thomae





Pars 4

[VF1] Gerardus de Fracheto, Vitae fratrum, pars 4 tit. De progressu Ordinis

Caput 17

[VF2] Gerardus de Fracheto, Vitae fratrum, pars 4 cap. 17 tit. De temptacionibus noviciorum

(...)


[VF3] Gerardus de Fracheto, Vitae fratrum, pars 4 cap. 17 n. 3 Fuit frater quidam valde nobilis de partibus Romanis, quem cum secum duceret magister ordinis, frater Iohannes, Parisius ad proficiendum, consanguinei eius ipsum rapuerunt in via, confidentes de domino Frederico, quondam inperatore, cum quo ipsi tunc erant; ducentes autem eum ad castrum remotum, ibique tenentes eum quasi per annum et caventes, ne frater aliquis vel littera fratris posset ad eum devenire. Induxerunt eum per amicos et modis quibus poterant ad resiliendum a proposito suo; sed Dei virtute in eo agente, nec ad dimittendum habitum vel faciendum contra ordinem in aliquo eum flectere potuerunt. Desperantes autem de mutacione animi eius dimiserunt eum. Et ipse ad fratres rediens missus est Parisius et factus est magister in theologia et excellentis sciencie et ordinis magna columpna.

(...)


Caput 24

[VF4] Gerardus de Fracheto, Vitae fratrum, pars 4 cap. 24 tit. De revelacionibus et consolacionibus fratribus factis a Deo

[VF5] Gerardus de Fracheto, Vitae fratrum, pars 4 cap. 24 n. 6 Frater quidam qui erat magister Parisius in theologia, cuius vita et sciencia nota est et perutilis ecclesie Dei, vidit in sompnis Parisius eo tempore, quo magister ordinis contra quosdam ordinem vastare volentes in curia domini pape pugnabat, quod fratres multum attoniti starent respicientes in celum, et dum respexissent diu, dicebant: Vide, vide et videbat ipse cum aliis in celo scriptum litteris aureis scriptum istud: Liberavit nos dominus de inimicis nostris et manu omnium, qui oderunt nos; quod est secundum translacionem, qua Romana ecclesia utitur in psalmo. Eodem autem tempore illa littera gravis, que contra fratres data ab Innocencio fuerat, est a domino Alexandro, successore illius, Dei gracia revocata.

[VF6] Gerardus de Fracheto, Vitae fratrum, pars 4 cap. 24 n. 7 Apparuit eciam eidem fratri soror sua defuncta in sompnis dicens, se in purgatorio esse, sed post quindenam inde debere exire. Et cum quereret ab ea de alio fratre suo, respondit, quod iam in paradiso erat. Et cum quereret iterum ab ea, an ipse in brevi migrare et salvari deberet, respondit: Tu quidem, si perseveraveris, salvus eris, sed alio modo venies quam nos. Post quindenam vero apparuit ei ille frater suus, quem in paradiso esse audierat, nuncians ei salutem sororis: a quo cum quereret, an ipse salvaretur, respondit: Non oportet te querere, frater, de hac re; tu enim in bono statu es; sed tene, quod habes et persevera, sicut cepisti; et scias pro certo, quod nulli aut pauci de ordine tuo dampnantur.

[VF7] Gerardus de Fracheto, Vitae fratrum, pars 4 cap. 24 n. 8 Cum cancellarius Parisiensis disposuisset dictum fratrem ad legendum in theologia licenciare, in crastinum dictus frater ipsa nocte vidit in sompnis, quod quidam dabat ei librum et dicebat: Rigans montes de superioribus suis, de fructu operum tuorum saciabitur terra. Unde ipse frater in principio suo hoc idem accepit pro themate.



Ad indicem fontium vitae S. Thomae




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur