CORPUS THOMISTICUM
Tholomei Lucensis
Annales
recensio prior
A. D. MCCLXII et A. D. MCCLXXIV

Thomas de Aquino a Velázquez depictus (Temptatio Sancti Thomae, Museo Diocesano, Orihuela [España])

Textus a B. Schmeidler Berolini 1955 editos
recognovit Enrique Alarcón et instruxit





Ad indicem fontium vitae S. Thomae





[AN1] Tholomeus Lucensis, Annales. Recensio prior, 1262 tit. Anno Domini MCCLXII

[...]

[AN2] Tholomeus Lucensis, Annales. Recensio prior, 1262 n. 3 Eodem tempore floruit frater Thomas de Aquino ordinis fratrum Predicatorum de nobili prosapia natus, pollens ingenio et clarus sanctitate ac innocentia purus, de quo in parte dicetur, cum agetur de concilio Lugdunensi. Hic ad petitionem et mandatum Urbani pape glosavit evangelia quasi per modum commenti quodam modo mirabili, quia ex dictis sanctorum continuavit expositionem omnium evangeliorum, ut quasi unus videatur auctor et scriptor et predicto operi maior daretur auctoritas.

[AN3] Tholomeus Lucensis, Annales. Recensio prior, 1262 n. 4 Eodem tempore florebat frater Albertus, qui fuit magister fratris Thome, de quo etiam infra dicetur, cum de obitu eius agitur.

[...]


[AN4] Tholomeus Lucensis, Annales. Recensio prior, 1274 tit. Anno Domini MCCLXXIIII

[AN5] Tholomeus Lucensis, Annales. Recensio prior, 1274 n. 1 Concilium celebratur Lugduni, ubi multitudo prelatorum fuit maior quam fuerit in aliquo concilio; nam inter patriarchas, primates, archiepiscopos, episcopos, abbates et alios prelatos fuerunt MDLXX.

[...]

[AN6] Tholomeus Lucensis, Annales. Recensio prior, 1274 n. 4 Ibi numptii Pallialogi et omnium Grecorum prelatorum, offerentes se ad unitatem ecclesie et recongnoscentes Romanam ecclesiam esse capud omnium ecclesiarum. Ibi dicti numptii cum Latinis prelatis confessi sunt Spiritum sanctum a Patre et Filio procedere et alta voce cantaverunt cum aliis.

[...]

[AN7] Tholomeus Lucensis, Annales. Recensio prior, 1274 n. 6 Ad hoc autem concilium vocatur frater Thomas de Aquino tanquam doctor excellentissimus propter ea, que tractanda erant cum doctoribus Grecis, super discordia inter ipsos et Latinos circa quosdam articulos fidei. Hic recedens de Neapoli et veniens in Campaniam in domo dominorum de Cicano, apud dominum Anibaldum, qui neptem suam habebat in uxorem, graviter infirmatur continuo. Unde coactus egritudine et ad instantiam dicte sue neptis declinavit ad monasterium Fosse-nove ibidemque mortuus est et sepultus cum multa devotione. Ubi Deus multa miracula obstendit vite et doctrine ostensiva. Voluerunt autem fratres eius corpus transferre, sed domina non permisit pro dilectione et devotione, quam ad ipsum gerebat; sicque fecit occultari per monachos, quod usque ad ista tempora haberi non potuit.

[...]



Ad indicem fontium vitae S. Thomae




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur