CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Solemnitas canonizationis Sancti Thomae de Aquino

Thomas de Aquino a Velázquez depictus (Temptatio Sancti Thomae, Museo Diocesano, Orihuela [España])

Textum a M. H. Laurent 1931 editum
recognovit Enrique Alarcón et instruxit





Ad indicem fontium vitae S. Thomae





[NAC] Notitia anonyma de canonizatione S. Thomae Anno Domini MºCCCºXXIIIº, Dominus Iohannes papa XXII, pontificatus sui anno VIIº, in Avenione, XV kalendas Augusti, cum solemnitate mirabili canonizavit sanctum Thomam de Aquino, doctorem venerabilem ordinis fratrum Predicatorum.

Feria enim quinta ante festum sancti Alexii, quod fuit II idus iulii, facti sunt sermones in palacio domini pape super canonizatione eius; et ipse dominus papa primo predicavit, premittens antithema: Hec dies boni nuncii est; si tacuerimus, et celaverimus usque mane, sceleris arguemur. Post hoc predicavit de hoc themate: Scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudivit me, cum clamavero ad eum.

Et mirabiles comendationes proposuit tam de Predicatorum ordine quam de sancto. Inter cetera, dixit quod iste sanctus in ordine sancto Predicatorum gessit vitam apostolicam, quum ordo nihil habet in proprio in speciali, licet habeat in communi, addens: Et hanc vitam apostolicam reputamus. Addidit etiam quod nullus haberet pro malo quod iste gloriosus doctor post apostolos et doctores primos plus illuminavit ecclesiam Dei. Item quod virginitatem usque in mortem conservavit. Item quod in tota vita sua peccatum mortale non commisit. Item quod inventa fuerunt de eo miracula non minus quam trecentis.

Post dominum papam, predicavit frater Petrus Canterii de ordine Predicatorum, tanquam qui negocium ducebat, quia magister Iohannes de Neapoli, procurator negocii sancti Thome, iacebat infirmus; et predicavit de hoc themate, inter omnes alios eleganter: Ad preceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum.

Post hunc, predicavit dominus Robertus, rex Sicilie et Ierusalem, frater sancti Ludovici episcopi, de hoc: Ille erat lucerna ardens et lucens.

Postea, quidam patriarcha de ordine Predicatorum, de hoc: Similem illum fecit in gloria sanctorum.

Postea, archiepiscopus Capuanus de hoc excellenter: Lucerna splendens super candelabrum.

Postea, quidam episcopus de hoc: Ite, renunciate Iohanni que auditis et vidistis, quasi dirigens verbum ad eos qui fuerunt missi, ex parte domini Iohannis pape, ad inquirendum de vita et miraculis huius sancti.

Post hunc, archiepiscopus Arelatensis de hoc: Enoc translatus est in paradisum.

Postea, episcopus Ludovensis frater Minor, de hoc: Doctor gentium in fide et veritate. Nec fuerunt tunc audite tot comendationes de sancto Thoma, sicut ab illo.

Hec facta sunt feria quinta, que fuit II idus iulii.

In sequenti vero, feria secunda, que fuit crastinum sancti Alexii, XV scilicet kalendas Augusti, in ecclesia beate Virginis in Avinione, presentibus rege predicto et regina, omnibus cardinalibus et omnibus prelatis curie, dominus papa celebravit missam de sancto Thoma et predicavit de hoc: Magnus es tu et faciens mirabilia.

Et dominus rex fecit preconizari per totam civitatem, quod omnes festivarent sicut in die Natalis, quod et factum est.

Postea vero facta sunt iugiter solemnia festa in conventu Predicatorum in Avinione per regem et reginam et per diversos prelatos, ad que venerunt cum mirabili leticia domini cardinales.

Per idem tempus, cum venirent fratres Predicatores ad regraciandum predicto domino regi, quia fideliter laboraverat in facto sancti Thome, respondit rex: Nos ita efficaciter laboravimus et laborasse voluimus, quod quum volumus aliquid pro persona nostra a sanctissimo patre nostro, significamus ei per cedulam; et pro isto sancto libenter, quando oportuit, accesimus personaliter ad beatitudinem suam.

Explicit sollempnitas canonizationis sancti Thome de Aquino, ordinis fratrum Predicatorum.



Ad indicem fontium vitae S. Thomae




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur