CORPUS THOMISTICUM
Acta Capitulorum Provincialium
Provinciae Romanae Ordinis Praedicatorum
Viterbii MCCLXVIII

Thomas de Aquino a Fra Angelico depictus (Ermitage)

Textum a Th. Kaeppeli et A. Dondaine Romae 1941 editum
recognovit Enrique Alarcón et instruxit




age retro   nota ad textum   age ultra




[92172] Cap. Viterbii 1268, tit. 1 In nomine patris et filii et spiritus sancti amen
[92173] Cap. Viterbii 1268, tit. 2 Hec sunt acta capituli provincialis Viterbii celebrati anno domini MCCLXVIII

[92174] Cap. Viterbii 1268, n. 1 Volumus quod fratres de domino papa et dominis cardinalibus bene loquantur et honeste, et excessus ecclesie quantum possunt commendent et excusent. Idem etiam de domino rege Sycilie volumus observari.

[92175] Cap. Viterbii 1268, n. 2 Item fratres sint solliciti circa studium, et per priores et visitatores qui negligentes inventi fuerint durius corrigantur.

[92176] Cap. Viterbii 1268, n. 3 Item caveant fratres ne de partibus se intromittant, neque super hoc apud seculares personas se notabiles reddant.

[92177] Cap. Viterbii 1268, n. 4 Ponimus conventum Reate, ubi priorem instituimus fr. Hugonem, lectorem fr. Raynonum.

[92178] Cap. Viterbii 1268, n. 5 Diffinitor capituli generalis fr. Eufranon cui parcimus hoc anno a lectione, socius eius fr. Gerardus prior Florentinus.

[92179] Cap. Viterbii 1268, n. 6 Capitulum provinciale sequens ponimus Neapoli in nativitate beate virginis, ita tamen quod in vigilia eligantur diffinitores.

[92180] Cap. Viterbii 1268, n. 7 Committimus priori provinciali vel eius vicario quod locum et tempus capituli mutare possint, si sibi videbitur expedire.

[92181] Cap. Viterbii 1268, n. 8 Provisionem studentium committimus priori provinciali.


age retro   nota ad textum   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264