CORPUS THOMISTICUM
Acta Capitulorum Provincialium
Provinciae Romanae Ordinis Praedicatorum
Luce MCCLXVII

Thomas de Aquino a Fra Angelico depictus (Ermitage)

Textum a Th. Kaeppeli et A. Dondaine Romae 1941 editum
recognovit Enrique Alarcón et instruxit




age retro   nota ad textum   age ultra




[92161] Cap. Luce 1267, tit. 1 In nomine patris et filii et spiritus sancti amen
[92162] Cap. Luce 1267, tit. 2 Hec sunt acta capituli provincialis Luce celebrati anno domini MCCLXVII

[92163] Cap. Luce 1267, n. 1 Monemus quod fratres circa studium diligentius solito sint intenti, studendo in biblia, sententiis, historiis et sanctorum scriptis et summa de casibus, et maxime iuvenes sacerdotes. Lectores autem lectiones continuent, fratres solerter repetant; et circa hoc negligentes per priores durius puniantur.

[92164] Cap. Luce 1267, n. 2 Item volumus et mandamus quod fratres ad curiam Romanam nullatenus accedant sine prioris provincialis vel eius vicarii licentia speciali.

[92165] Cap. Luce 1267, n. 3 Item volumus et mandamus quod litteras cuiuscumque fratris, exceptis prelatis eorum, nullus audeat aperire.

[92166] Cap. Luce 1267, n. 4 Item prohibemus quod fratres, quando mittuntur de conventu ad conventum, pulvinaria, bottas et carpitas nullatenus secum ferant, nec per alios faciant apportari.

[92167] Cap. Luce 1267, n. 5 Item, cum dicatur per provinciam quod fratres aliqui libros faciunt ad vendendum et sic in scriptura propria occupantur quod a servitiis communibus se substrahunt, volumus et mandamus quod priores in conventibus suis hoc nullatenus fieri permittant. Libros autem seu quaternos quos scripserunt absque prioris provincialis licentia, vendendi non habeant facultatem.

[92168] Cap. Luce 1267, n. 6 Item, quia frequenter turbationes oriuntur propter fratres qui egrediuntur et claves suas dimittunt, ita quod a prioribus ignorantur vel, quod peius est, extra domum aliquando secum portant, volumus et ordinamus quod quilibet prior ordinet in conventu suo duos fratres magis residentes in domo, quorum alteri fratres egredientes extra domum claves suas dimittant.

[92169] Cap. Luce 1267, n. 7 Socius provincialis ad capitulum generale fr. Prohinus.

[92170] Cap. Luce 1267, n. 8 Capitulum provinciale sequens erit Pisis circa festum Pentecostes, ad quod fratres non veniant ante tres dies vigilie Pentecostes.

[92171] Cap. Luce 1267, n. 9 Admonemus quod fratres bene loquantur de domino papa et rege Carulo.


age retro   nota ad textum   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264