CORPUS THOMISTICUM
Acta Capitulorum Provincialium
Provinciae Romanae Ordinis Praedicatorum
Rome MCCLXIII

Thomas de Aquino a Fra Angelico depictus (Ermitage)

Textum a Th. Kaeppeli et A. Dondaine Romae 1941 editum
recognovit Enrique Alarcón ac instruxit




age retro   nota ad textum   age ultra




[92098] Cap. Rome 1263, tit. 1 In nomine patris et filii et spiritus sancti amen
[92099] Cap. Rome 1263, tit. 2 Hec sunt acta capituli provincialis Rome celebrati anno domini MCCLXIII

[92100] Cap. Rome 1263, n. 1 Prohibemus districte quod nullus frater de negotiis partis civitatum et guerrarum seu confederationibus civitatum vel castrorum ad invicem se aliqualiter intromittat. Quod si aliqui contra fecerint, precipimus districte prioribus et eorum vicariis et visitatoribus ut eos graviter puniant, et nihilominus excessum huiusmodi priori provinciali et diffinitoribus sequentis capituli nuntiare procurent.

[92101] Cap. Rome 1263, n. 2 Item monemus fratres quod ad loquendum cum secularibus diligentius caveant, ne signo vel verbo se reddant de aliqua parte notabiles; et si qui inveniantur in aliquo excedere in talibus, durius puniantur.

[92102] Cap. Rome 1263, n. 3 Item monemus fratres omnes quod tam intus quam extra sint solliciti cotidie audire missam ubi commode poterunt, et fratres sacerdotes sint solliciti circa frequentem celebrationem missarum; et qui inventi fuerint negligentes, pena debita corrigantur.

[92103] Cap. Rome 1263, n. 4 Item monemus priores quod fratres conversos in coquina et in aliis officiis occupare studeant, ita quod otio vacare non possint.

[92104] Cap. Rome 1263, n. 5 Item monemus fratres quod ad prelatos et ad alias personas ecclesiasticas se habeant reverenter et de eis nullatenus obloquantur.

[92105] Cap. Rome 1263, n. 6 Item mandamus prioribus omnibus quod fratres notabiliter iuvenes et moribus non maturos ad ordinem sacerdotii non faciant promoveri.

[92106] Cap. Rome 1263, n. 7 Item monemus fratres quod caveant a ludo manuum, et priores durius corrigant quos circa hoc invenerint delinquentes.

[92107] Cap. Rome 1263, n. 8 Item monemus priores et suppriores quod fratres iuvenes ad hoc aptos faciant instrui in cantu, et faciant quod tam iuvenes quam alii fratres frequentent scolas et quod repetant lectiones, et compellant eos stare in cellis, et vacantes otio dure corrigant et in aliis officiis et laboribus plus quam alios intendentes studio teneant occupatos.

[92108] Cap. Rome 1263, n. 9 Item monemus quod fratres corrigiam et alia que circa corrigiam sunt non deferant curiosa.

[92109] Cap. Rome 1263, n. 10 Item monemus priores quod non sint faciles ad dandum licentiam fratribus discurrendi per civitatem, nisi necessitas vel utilitas hoc exposcat.

[92110] Cap. Rome 1263, n. 11 Item volumus et mandamus quod fratres subtillares clausos ad modum bottarum non faciant fieri, nec deferant extra domum. Et qui nunc habent, intra VIII dies corrigant, alias ex tunc priventur eisdem.

[92111] Cap. Rome 1263, n. 12 Item volumus quod priores qui sunt predicatores generales, in sigillatione litterarum, non sigillis propriis, sed sigillo prioratus utantur; et fratres alii qui non sunt predicatores generales et habent sigilla sub nomine proprio, infra VIII dies suis prioribus resignent.

[92112] Cap. Rome 1263, n. 13 Ordinamus quod prior sancti Systi teneat ultimum locum inter priores provincie.

[92113] Cap. Rome 1263, n. 14 Electores magistri fr. Iohannes prior Florentinus et fr. Laurentius Tudertinus.

[92114] Cap. Rome 1263, n. 15 Diffinitor capituli generalis fr. Laurentius Tudertinus, socius eius fr. Iohannes Viterbiensis prior Florentinus. Socius prioris provincialis fr. Paulus de Figino.

[92115] Cap. Rome 1263, n. 16 Capitulum provinciale sequens ponimus Viterbii in festo Michaelis, ita quod in vigilia eligantur diffinitores.


age retro   nota ad textum   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264