CORPUS THOMISTICUM
Acta Capitulorum Provincialium
Provinciae Romanae Ordinis Praedicatorum
Perusii MCCLXII

Thomas de Aquino a Fra Angelico depictus (Ermitage)

Textum a Th. Kaeppeli et A. Dondaine Romae 1941 editum
recognovit Enrique Alarcón et instruxit




age retro   nota ad textum   age ultra




[92088] Cap. Perusii 1262, tit. 1 In nomine patris et filii et spiritus sancti amen
[92089] Cap. Perusii 1262, tit. 2 Hec sunt acta provincialis capituli Perusii celebrati anno domini MCCLXII

[92090] Cap. Perusii 1262, n. 1 Monemus fratres et districte iniungimus ne libros et res alias sine licentia sui prelati apud extraneas personas deponant; et volumus quod fratres illi qui deposuerunt, ea infra VI dies postquam ad eos hec monitio pervenerit, ad domum reportent vel faciant reportari. Omnes fratres qui contra hoc fecerint, prior provincialis et rebus et libris ex tunc privet predictis.

[92091] Cap. Perusii 1262, n. 2 Item sub eadem districtione mandamus ut fratres de pecunia pro quacumque causa sibi concessa sine sui prelati licentia mutuare alicui, vel aliquid de ipsa pecunia expendere, seu aliqua contrahere debita non presumant.

[92092] Cap. Perusii 1262, n. 3 Item volumus quod monitio actorum multorum facta quoad confessiones audiendas, vel quod ad quecumque negotia fratres missi se diligenter custodiant et mutuo se videant, de cetero melius et sollicitius observetur; et visitatores quos circa hoc culpabiles invenerint, durius corrigant et nihilominus provinciali capitulo studeant nuntiare.

[92093] Cap. Perusii 1262, n. 4 Item, cum monitio sepe facta fuerit in capitulo quod fratres pretiosis vestibus non utantur, monemus ut huiusmodi monitio diligentius observetur.

[92094] Cap. Perusii 1262, n. 5 Item monemus quod priores vel eorum vicarii regulam et constitutiones faciant diligentius emendari, ita quod visitatores inveniant eas emendatas, et mandamus ipsis visitatoribus quod dure super hoc puniant negligentes.

[92095] Cap. Perusii 1262, n. 6 Item inhibemus fratribus omnibus ne sacramentum eucharistie vel etiam unctionis extreme alicui persone extra domum fratrum audeant ministrare, et quod nocte in ecclesiis nostris confessiones non audiant mulierum.

[92096] Cap. Perusii 1262, n. 7 Item mandamus quod fratres qui existentes extra domum carnes non comedunt, si contingat eos ire ad balnea, ibidem carnibus non utantur.

[92097] Cap. Perusii 1262, n. 8 Diffinitor capituli generalis fr. Petrus de Luca, socius eius fr. Benvenutus de Serezana.


age retro   nota ad textum   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264