CORPUS THOMISTICUM
Acta Capitulorum Provincialium
Provinciae Romanae Ordinis Praedicatorum
Neapoli MCCLX

Thomas de Aquino a Fra Angelico depictus (Ermitage)

Textum a Th. Kaeppeli et A. Dondaine Romae 1941 editum
recognovit Enrique Alarcón ac instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   nota ad textum   age ultra




[92065] Cap. Neapoli 1260, tit. 1 In nomine patris et filii et spiritus sancti amen
[92066] Cap. Neapoli 1260, tit. 2 Hec sunt acta capituli provincialis Neapoli celebrati anno domini MCCLX

[92067] Cap. Neapoli 1260, n. 1 Ut ordo noster semper in virtute proficiat et sanctitatis recipiat incrementum, oportet nos moderamina abstinentie sollicitius observare. Monemus itaque ut de cetero fratres in domo hospitum cibaria cocta cum carnibus non comedant, et delinquentes per visitatores artius puniantur.

[92068] Cap. Neapoli 1260, n. 2 Item in ieiuniis ordinis non de facili dispensetur, quod in VI feria maxime volumus observari.

[9206] Cap. Neapoli 1260, n. 3 Item volumus quod constitutio de vilitate vestium, et maxime de cappis, melius observetur.

[92070] Cap. Neapoli 1260, n. 4 Item monemus quod iuvenes in etate notabiles ad ordinem non recipiantur.

[92071] Cap. Neapoli 1260, n. 5 Item, ut monitiones et ordinationes bone memorie fr. Ro. prioris provincialis de studio et de biginarum confessionibus audiendis, diligentius observentur, et visitatores quos circa hoc invenerint transgressores acrius puniant et eos nihilominus capitulo provinciali nuntiare procurent.

[92072] Cap. Neapoli 1260, n. 6 Item fratres post completorium ad loquendum non redeant, et circa hoc delinquentes per priorem et suppriorem acrius puniantur et post illam penitentiam completorium iterum dicere teneantur.

[92073] Cap. Neapoli 1260, n. 7 Item monemus ut nullus de cetero de novo ad predicandum licentietur, nisi de fratrum consilio discretorum.

[92074] Cap. Neapoli 1260, n. 8 Item nullus audiat confessiones, nisi in sacerdotio habeat tres annos.

[92075] Cap. Neapoli 1260, n. 9 Capitulum provinciale sequens ponimus Urbeveteri in festo exaltationis crucis.

[92076] Cap. Neapoli 1260, n. 10 Diffinitor capituli generalis fr. Albertus Pulte, socius eius fr. Umbertus de Panzano.


Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   nota ad textum   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264